Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Interdum lex iulia de fundo dotali cessat: si ob id, quod maritus damni infecti non cavebat, missus sit vicinus in possessionem dotalis praedii, deinde iussus sit possidere: hic enim dominus vicinus fit, quia haec alienatio non est voluntaria.
Sed et per universitatem transit praedium, secundum quod possibile est, ad alterum, veluti ad heredem mariti, cum suo tamen iure, ut alienari non possit.
Si maritus fuerit in servitutem redactus, an dominus alienare hunc fundum non possit? quod puto esse verius. quare et si ad fiscum pervenerit, nihilo minus venditio fundi impeditur, quamvis fiscus semper idoneus successor sit et solvendo.
Fundus dotali servo legatus ad legem iuliam pertinet quasi dotalis.
Totiens autem non potest alienari fundus, quotiens mulieri actio de dote competit aut omnimodo competitura est.
Lex iulia, quae de dotali praedio prospexit ne id marito liceat obligare aut alienare, plenius interpretanda est, ut etiam de sponso idem iuris sit quod de marito.
Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit neque servitutes fundo debitas posse maritum remittere neque ei alias imponere.
Sed nec libertas servitutis urbano praedio dotali debitae competit, ne per hoc deterior condicio praedii fiat.
Si maritus fundum titii servientem dotali praedio adquisierit, servitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem praestabit: quod si maritus solvendo non erit, utiles actiones adversus titium mulieri ad restaurandam servitutem dantur.
Sed cum uxor fundum cui praedia viri servitutem debebant in dotem dat, fundus ad maritum pervenit amissa servitute et ideo non potest videri per maritum ius fundi deterius factum. quid ergo est? officio de dote iudicantis continebitur, ut redintegrata servitute iubeat fundum mulieri vel heredi eius reddi.
Vir in fundo dotali uxoris rogatu olivetum succiderat ad hoc, ut novellum reponeret: postea vir mortuus erat et uxori dotem relegaverat. ligna, quae ex oliveto excisa essent, oportere mulieri reddi respondit.
Si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici.
Quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit.
Quod si stichum aut fundum debuit maritus et quod debet, doti ei promissum sit, sticho mortuo fundum in dotem esse.
His consequens esse ait, ut, si cornelianum aut sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. plane utrum velit, alienaturum: alterum alienari non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari velit.
Erit ergo potestas legis ambulatoria, quia dotalis fuit obligatio. numquid ergo etiam illo nondum redempto alterum quoque alienare possit, quia potest alterum redimere? an hoc non debet recipi, ut nullus in dote sit? certe ex post facto videbitur recte alienatus illo postea redempto.
Quod si fundus in dotem aestimatus datus sit, ut electio esset mulieris, negavit alienari fundum posse: quod si arbitrio mariti sit, contra esse.
Papinianus 1 de adult.
Etiam si dirempto matrimonio dotale praedium esse intellegitur.
Papinianus 1 de adult.
Soceri voluntas in distrahendo dotali praedio nulla est.
Dotale praedium accipere debemus tam urbanum quam rusticum: ad omne enim aedificium lex iulia pertinebit.
Praedii appellatione etiam pars continetur. proinde sive totum praedium in dotem sit datum sive pars praedii, alienari non poterit: et hoc iure utimur.
Dotale praedium sic accipimus, cum dominium marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur.
Heredi quoque mulieris idem auxilium praestabitur, quod mulieri praestabatur.
Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura est, valet legatum, si minus, an non valeat, quaeritur. scaevola, et si non totus, sed vel aliqua pars ex eo vindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest.
Si nuptura titio voluntate eius fundum dotis nomine maevio tradit, dos eius condicionis erit, cuius esset, si ipsi titio fundum tradidisset.
Si mulieris nomine quis fundum in dotem dederit, dotalis fundus erit: propter uxorem enim videtur is fundus ad maritum pervenisse.
Si fundum alienum mulieri debeat maritus eumque mulier ei dotis nomine promiserit, in pendenti erit et tunc fiet dotalis, cum ad eum pervenerit.
Si fundum legatum sibi dotis causa mulier repudiaverit vel etiam substituto viro omiserit hereditatem vel legatum, erit fundus dotalis.
Dotale praedium, cuius vir possessionem retinuit post litteras ad uxorem emissas, quibus dotis non fore praedium declaravit, in matrimonio defuncta muliere virum retinere placuit, quia mulier actionem ex pacto non habuit.
Si fundum, quem titius possidebat bona fide longi temporis possessione poterat sibi quaerere, mulier ut suum marito dedit in dotem eumque petere neglexerit vir, cum id facere posset, rem periculi sui fecit: nam licet lex iulia, quae vetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad huiusmodi adquisitionem, non tamen interpellat eam possessionem, quae per longum tempus fit, si ante, quam constitueretur dotalis fundus, iam coeperat. plane si paucissimi dies ad perficiendam longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito.
Fundum dotalem maritus vendidit et tradidit: si in matrimonio mulier decesserit et dos lucro mariti cessit, fundus emptori avelli non potest.
Vir in fundo dotali lapidicinas marmoreas aperuerat: divortio facto quaeritur, marmor quod caesum neque exportatum esset cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an vir praestare deberet. labeo marmor viri esse ait: ceterum viro negat quidquam praestandum esse a muliere, quia nec necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus. ego non tantum necessarias, sed etiam utiles impensas praestandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinae, in quibus lapis crescere possit.
Si per mulierem mora fieret, quo minus aestimationem partis fundi viro solveret et fundum reciperet, cum hoc pactum erat: fructus interim perceptos ad virum pertinere ait labeo. puto potius pro portione fructus virum habiturum, reliquos mulieri restituturum: quo iure utimur.