Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER QUINTUS-VICESIMUS

Dig. 25.1.0. De impensis in res dotales factis.

Dig. 25.1.1pr.

Ulpianus 36 ad sab.

Impensarum quaedam sunt necessariae, quaedam utiles, quaedam vero voluptariae.

Dig. 25.1.1.1

Ulpianus 36 ad sab.

Necessariae hae dicuntur, quae habent in se necessitatem impendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur.

Dig. 25.1.1.2

Ulpianus 36 ad sab.

In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum impensas dotem minuere, quae in dotem factae sunt: ceterum si in dotem factae non sint, non habent in se reputationem.

Dig. 25.1.1.3

Ulpianus 36 ad sab.

Inter necessarias impensas esse labeo ait moles in mare vel flumen proiectas. sed et si pistrinum vel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait. proinde fulcinius inquit, si aedificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliveta reiecta restauraverit, vel ex stipulatione damni infecti ne committatur praestiterit,

Dig. 25.1.2

Paulus 7 ad sab.

Vel in valetudinem servorum impenderit,

Dig. 25.1.3pr.

Ulpianus 36 ad sab.

Vel si vites propagaverit vel arbores curaverit vel seminaria pro utilitate agri fecerit, necessarias impensas fecisse videbitur.

Dig. 25.1.3.1

Ulpianus 36 ad sab.

Nos generaliter definiemus multum interesse, ad perpetuam utilitatem agri vel ad eam quae non ad praesentis temporis pertineat, an vero ad praesentis anni fructum: si in praesentis, cum fructibus hoc compensandum: si vero non fuit ad praesens tantum apta erogatio, necessariis impensis computandum.

Dig. 25.1.4

Paulus 36 ad ed.

Et in totum id videtur necessariis impensis contineri, quod si a marito omissum sit, iudex tanti eum damnabit, quanti mulieris interfuerit eas impensas fieri. sed hoc differt, quod factarum ratio habetur, etsi res male gesta est, non factarum ita, si ob id res male gesta est: itaque si fulserit insulam ruentem eaque exusta sit, impensas consequitur, si non fecerit, deusta ea nihil praestabit.

Dig. 25.1.5pr.

Ulpianus 36 ad sab.

Quod dicitur necessarias impensas dotem minuere, sic erit accipiendum, ut et pomponius ait, non ut ipsae res corporaliter deminuantur, ut puta fundus vel quodcumque aliud corpus: etenim absurdum est deminutionem corporis fieri propter pecuniam. ceterum haec res [ ] faciet [ efficiet] desinere esse fundum dotalem vel partem eius. manebit igitur maritus in rerum detentationem, donec ei satisfiat: non enim ipso iure corporum, sed dotis fit deminutio. ubi ergo admittimus deminutionem dotis ipso iure fieri? ubi non sunt corpora, sed pecunia: nam in pecunia ratio admittit deminutionem fieri. proinde si aestimata corpora in dotem data sint, ipso iure dos deminuetur per impensas necessarias. hoc de his impensis dictum est, quae in dotem ipsam factae sint: ceterum si extrinsecus, non imminuent dotem.

Dig. 25.1.5.1

Ulpianus 36 ad sab.

Sed si impensis necessariis mulier satisfecerit, utrum dos crescat an vero dicimus ex integro videri dotem? et ego, ubi pecunia est, non dubito dotem videri crevisse.

Dig. 25.1.5.2

Ulpianus 36 ad sab.

Si dos tota soluta sit non habita ratione impensarum, videndum est, an condici possit id, quod pro impensis necessariis compensari solet. et Marcellus admittit condictioni esse locum: sed etsi plerique negent, tamen propter aequitatem Marcelli sententia admittenda est.

Dig. 25.1.5.3

Ulpianus 36 ad sab.

Utiles autem impensae sunt, quas maritus utiliter fecit, remque meliorem uxoris fecerit, hoc est dotem,

Dig. 25.1.6

Paulus 7 ad sab.

Veluti si novelletum in fundo factum sit, aut si in domo pistrinum aut tabernam adiecerit, si servos artes docuerit.

Dig. 25.1.7

Ulpianus 36 ad sab.

Voluptariae autem impensae sunt, quas maritus ad voluptatem fecit et quae species exornant. quarum utiles non quidem minuunt ipso iure dotem, verumtamen habent exactionem.

Dig. 25.1.8

Paulus 7 ad sab.

Utilium nomine ita faciendam deductionem quidam dicunt, si voluntate mulieris factae sint: iniquum enim esse compelli mulierem rem vendere, ut impensas in eam factas solveret, si aliunde solvere non potest: quod summam habet aequitatis rationem.

Dig. 25.1.9

Ulpianus 36 ad sab.

Pro voluptariis impensis, nisi parata sit mulier pati maritum tollentem, exactionem patitur. nam si vult habere mulier, reddere ea quae impensa sunt debet marito: aut si non vult, pati debet tollentem, si modo recipiant separationem: ceterum si non recipiant, relinquendae sunt: ita enim permittendum est marito auferre ornatum quem posuit, si futurum est eius quod abstulit.

Dig. 25.1.10

Paulus 36 ad ed.

Quod si hae res, in quibus impensae factae sunt, promercales fuerint, tales impensae non voluptariae, sed utiles sunt.

Dig. 25.1.11pr.

Ulpianus 36 ad sab.

In voluptariis autem aristo scribit nec si voluntate mulieris factae sunt, exactionem parere.

Dig. 25.1.11.1

Ulpianus 36 ad sab.

Donationem inter virum et uxorem circa impensas quoque inhibitam vere sabinus scribit.

Dig. 25.1.12

Paulus 7 ad sab.

Omnino et in aedificandis aedibus et in reponendis propagandisque vineis et in valetudine mancipiorum modicas impensas non debet arbiter curare: alioquin negotiorum gestorum potius quam de dote iudicium videbitur.

Dig. 25.1.13

Paulus 7 brev.

Neque stipendium neque tributum ob dotalem fundum praestita exigere vir a muliere potest: onus enim fructuum haec impendia sunt.

Dig. 25.1.14pr.

Ulpianus 5 reg.

Impensae necessariae sunt, quibus non factis dos imminuitur, veluti aggeres facere, flumina avertere, aedificia vetera fulcire itemque reficere, arbores in locum mortuarum reponere.

Dig. 25.1.14.1

Ulpianus 5 reg.

Utiles sunt veluti pecora praediis imponere, id est stercorare.

Dig. 25.1.14.2

Ulpianus 5 reg.

Voluptuosae sunt balinea exstruere.

Dig. 25.1.15

Nerva 2 membr.

Quod dicitur impensas, quae in res dotales necessario factae sunt, dotem deminuere, ita interpretandum est, ut, si quid extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, id in ea causa sit: nam tueri res dotales vir suo sumptu debet. alioquin tam cibaria dotalibus mancipiis data et quaevis modica aedificiorum dotalium refectio et agrorum quoque cultura dotem minuent: omnia enim haec in specie necessariarum impensarum sunt. sed ipsae res ita praestare intelleguntur, ut non tam impendas in eas, quam deducto eo minus ex his percepisse videaris. quae autem impendia secundum eam distinctionem ex dote deduci debeant, non tam facile in universum definiri, quam per singula ex genere et magnitudine impendiorum aestimari possunt.

Dig. 25.1.16

Nerva 6 membr.

Et ante omnia quaecumque impensae quaerendorum fructuum causa factae erunt, quamquam eaedem etiam colendi causa fiant ideoque non solum ad percipiendos fructus, sed etiam ad conservandam ipsam rem speciemque eius necessariae sint, eas vir ex suo facit nec ullam habet eo nomine ex dote deductionem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License