Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 25.2.0. De actione rerum amotarum.

Dig. 25.2.1

Paulus 7 ad sab.

Rerum amotarum iudicium singulare introductum est adversus eam quae uxor fuit, quia non placuit cum ea furti agere posse: quibusdam existimantibus ne quidem furtum eam facere, ut nerva cassio, quia societas vitae quodammodo dominam eam faceret: aliis, ut sabino et proculo, furto quidem eam facere, sicut filia patri faciat, sed furti non esse actionem constituto iure, in qua sententia et iulianus rectissime est:

Dig. 25.2.2

Gaius ad ed. pu. de re iud.

Nam in honorem matrimonii turpis actio adversus uxorem negatur:

Dig. 25.2.3pr.

Paulus 7 ad sab.

Et ideo, si post divortium easdem res contrectat, etiam furti tenebitur.

Dig. 25.2.3.1

Paulus 7 ad sab.

Item si servus eius furtum fecerit, furti cum ea agere possumus.

Dig. 25.2.3.2

Paulus 7 ad sab.

Sed et cum uxore furti agere possibile est, si ei cui heredes simus furtum fecit, vel nobis antequam nuberet: tamen propter reverentiam personarum in utroque casu furtivam tantum condictionem competere, non etiam furti actionem dicimus.

Dig. 25.2.3.3

Paulus 7 ad sab.

Item verum est quod ofilius ait etiam eas res, quas divortii tempore mulier comederit vendiderit donaverit qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri.

Dig. 25.2.3.4

Paulus 7 ad sab.

Si filia familias res amoverit, mela fulcinius aiunt de peculio dandam actionem, quia displicuit eam furti obligari: vel in ipsam ob res amotas dari actionem. sed si pater adiuncta filia de dote agat, non aliter ei dandam actionem, quam si filiam rerum amotarum iudicio in solidum et cum satisdatione defendat. sed mortua filia in patrem rerum amotarum actionem dari non oportere proculus ait, nisi quatenus ex ea re pater locupletior sit.

Dig. 25.2.4

Pomponius 16 ad sab.

Dolove malo fecerit, quo minus ad eum perveniret.

Dig. 25.2.5

Papinianus 11 quaest.

Viva quoque filia, quod ad patrem ex rebus amotis pervenit, utili iudicio petendum est.

Dig. 25.2.6pr.

Paulus 7 ad sab.

Contra nurum quoque socero hoc iudicium dandum atilicinus et fulcinius aiunt, quotiens filio familias dos data est:

Dig. 25.2.6.1

Paulus 7 ad sab.

Socerum ob res divortii causa amotas furti agere non posse.

Dig. 25.2.6.2

Paulus 7 ad sab.

Item cum rerum amotarum etiam in virum datur iudicium: si filius familias maritus sit, utrum de peculio an in ipsum actio dari debeat? eadem repetemus, quae de filia familias diximus.

Dig. 25.2.6.3

Paulus 7 ad sab.

Si post divortium maritus decesserit, heres eius rerum amotarum iudicio uti potest.

Dig. 25.2.6.4

Paulus 7 ad sab.

Item heres mulieris ex hac causa tenebitur, sicut condictionis nomine ex causa furtiva.

Dig. 25.2.6.5

Paulus 7 ad sab.

Sed si morte mariti solutum sit matrimonium, heres mariti hereditatis petitione vel ad exhibendum actione eas consequi poterit. aristo et condici ei posse recte putat, quia ex iniusta causa apud eam essent.

Dig. 25.2.6.6

Paulus 7 ad sab.

Quod si mortuo viro amoverit, non facit furtum, quia rei hereditariae nondum possessae non fit furtum: ideoque aut vindicari poterunt aut in hereditatis petitionem venient.

Dig. 25.2.7

Ulpianus 36 ad sab.

Mulier habebit rerum amotarum actionem adversus virum et compensare potest mulier cum actione, qua maritus agere vult ob res amotas.

Dig. 25.2.8pr.

Pomponius 16 ad sab.

Si, cum dos solveretur mulieri aut satis doti fieret, dictum non esset actum iri rerum amotarum, nihilo minus agi potest: nam et cum dos nulla sit, eadem actio datur.

Dig. 25.2.8.1

Pomponius 16 ad sab.

Sabinus ait, si mulier res quas amoverit non reddat, aestimari debere quanti in litem vir iurasset.

Dig. 25.2.9

Paulus 37 ad ed.

( non enim aequum est invitum suo pretio res suas vendere)

Dig. 25.2.10

Pomponius 16 ad sab.

Ideoque nec debere eum pro evictione promittere, quod ex contumacia mulieris id ita acciderit.

Dig. 25.2.11pr.

Ulpianus 33 ad ed.

Marcellus libro octavo digestorum scribit, sive vir uxorem sive uxor virum domo expulit et res amoverunt, rerum amotarum teneri.

Dig. 25.2.11.1

Ulpianus 33 ad ed.

Qui rerum amotarum instituit actionem si velit magis iusiurandum deferre, cogitur adversarius iurare nihil divortii causa amotum esse, dum prius de calumnia iuret qui iusiurandum defert.

Dig. 25.2.11.2

Ulpianus 33 ad ed.

Iurare autem tam vir quam uxor cogetur. pater autem amoventis iurare non cogitur, cum iniquum sit de alieno facto alium iurare: is ergo cogitur iurare, qui amovisse dicitur. et idcirco nec heres eius, qui quaeve amovisse dicetur, iurare cogetur.

Dig. 25.2.11.3

Ulpianus 33 ad ed.

Si quis delatum sibi iusiurandum referre velit, non videtur praetor permisisse,

Dig. 25.2.12

Paulus 7 brev.

Non magis quam si quis ei qui furti agat iusiurandum deferat, an ipse fur sit.

Dig. 25.2.13

Ulpianus 33 ad ed.

Ideo labeo scribit mulieri non esse permittendum referre iusiurandum, et ita edictum ordinatum videtur.

Dig. 25.2.14

Paulus 18 ad ed.

De rebus amotis permittendum marito vel uxori de quibusdam rebus iusiurandum deferre, de quibusdam probare.

Dig. 25.2.15pr.

Ulpianus 34 ad ed.

Nihil interest, utrum simul an separatim habitaverunt, cum actio rerum amotarum competat etiam adversus eam, quae ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum viro habitavit.

Dig. 25.2.15.1

Ulpianus 34 ad ed.

Uxor et nurus et pronurus viro et socero et prosocero furtum facere possunt, furti autem non tenentur, nisi forte emancipatus sit filius: tunc enim nurus patri eius et furtum facit et furti tenetur.

Dig. 25.2.16

Hermogenianus 2 iuris epit.

Ad fiscum mariti bonis devolutis uxor rerum amotarum nomine in simplum convenitur, quamvis alii in quadruplum condemnentur.

Dig. 25.2.17pr.

Ulpianus 30 ad ed.

Si concubina res amoverit, hoc iure utimur, ut furti teneatur: consequenter dicemus, ubicumque cessat matrimonium, ut puta in ea, quae tutori suo nupsit vel contra mandata convenit vel sicubi alibi cessat matrimonium, cessare rerum amotarum actionem, quia competit furti.

Dig. 25.2.17.1

Ulpianus 30 ad ed.

Divortii causa res amotas dicimus non solum eas, quas mulier amovit, cum divortii consilium inisset, sed etiam eas quas nupta amoverit, si, cum discederet, eas celaverit.

Dig. 25.2.17.2

Ulpianus 30 ad ed.

Non solum eas res, quae exstant, in rerum amotarum iudicium venire iulianus ait, verum etiam eas, quae in rerum natura esse desierunt: simili modo etiam certi condici eas posse ait.

Dig. 25.2.17.3

Ulpianus 30 ad ed.

Quae viro suo res pignori datas amoverit, hoc iudicio tenebitur:

Dig. 25.2.18

Paulus 6 quaest.

Sed et domino condictio competet. sed alterutri agere permittendum est.

Dig. 25.2.19

Ulpianus 34 ad ed.

Sed et si divortii tempore fures in domum mariti induxerit et per eos res amoverit, ita ut ipsa non contrectaverit, rerum amotarum iudicio tenebitur. verum est itaque quod labeo scripsit uxorem rerum amotarum teneri, etiamsi ad eam res non pervenerit.

Dig. 25.2.20

Marcellus 7 Dig.

Si rem, quam maritus bona fide emerat, uxor amovit vel opem furi tulit idque fecit divortii causa, rerum amotarum iudicio damnabitur.

Dig. 25.2.21pr.

Paulus 37 ad ed.

Si mulier, cum de viri vita desperasset, subreptis quibusdam rebus divortisset, si convaluerit vir, utilis rerum amotarum actio ei danda est.

Dig. 25.2.21.1

Paulus 37 ad ed.

Si servus mulieris iussu dominae divortii causa res amoverit, pedius putat nec furtum eum facere, quoniam nihil lucri sui causa contrectet nec videri furtum facienti opem ferre, cum mulier furtum non faciat, quamvis servus in facinoribus domino dicto audiens esse non debeat: sed rerum amotarum actio erit.

Dig. 25.2.21.2

Paulus 37 ad ed.

At si in dotem servus datus furtum viro fecerit, si quidem mulier talem esse eum scierit, totum damnum viro sarcietur: quod si ignoraverit, tunc non ultra condemnationem noxae multanda erit.

Dig. 25.2.21.3

Paulus 37 ad ed.

Rerum amotarum actio damnum repraesentat etiam si postea dotis exactio competat.

Dig. 25.2.21.4

Paulus 37 ad ed.

Commodi quoque, si quod amotis rebus amiserit vir, ratio habenda est.

Dig. 25.2.21.5

Paulus 37 ad ed.

Haec actio licet ex delicto nascatur, tamen rei persecutionem continet et ideo non anno finitur, sicut et condictio furtiva: praeterea et heredibus competit.

Dig. 25.2.21.6

Paulus 37 ad ed.

Nec viro nec mulieri prodest in hoc iudicio, si facere non possunt: pendet enim id ex furto.

Dig. 25.2.22pr.

Iulianus 19 Dig.

Si propter res amotas egero cum muliere et lis aestimata sit, an actio ei danda sit, si amiserit possessionem? movet me, quia dolo adquisiit possessionem. respondi: qui litis aestimationem suffert, emptoris loco habendus est. ideo si mulier, cum qua rerum amotarum actum est, aestimationem litis praestiterit, adversus vindicantem maritum vel heredem mariti exceptionem habet et, si amiserit possessionem, in rem actio ei danda est.

Dig. 25.2.22.1

Iulianus 19 Dig.

Si mulier mortis causa res amoverit, deinde mortuus esset maritus, hereditatis petitione vel actione ad exhibendum consequi poterit heres id quod amotum est.

Dig. 25.2.23

Africanus 8 quaest.

Redintegrato matrimonio si iterum divortium factum erit, ob res amotas prioris divortii causa, item ob impensas donationesque priore matrimonio factas manere actionem existimavit.

Dig. 25.2.24

Ulpianus 5 reg.

Ob res amotas vel proprias viri vel etiam dotales tam vindicatio quam condictio viro adversus mulierem competit, et in potestate est, qua velit actione uti.

Dig. 25.2.25

Marcianus 3 reg.

Rerum quidem amotarum iudicium sic habet locum, si divortii consilio res amotae fuerint et secutum divortium fuerit. sed si in matrimonio uxor marito res subtraxerit, licet cessat rerum amotarum actio, tamen ipsas res maritus condicere potest: nam iure gentium condici puto posse res ab his, qui non ex iusta causa possident.

Dig. 25.2.26

Gaius 4 ad ed. provinc.

Rerum amotarum actio condictio est.

Dig. 25.2.27

Papinianus 4 resp.

Rerum amotarum actio ob adulterii crimen, quo mulier postulata est, non differtur.

Dig. 25.2.28

Paulus 6 quaest.

Si uxor rem viri ei, cui eam vir commodaverit, subripuerit isque conventus sit, habebit furti actionem, quamvis vir habere non possit.

Dig. 25.2.29

Tryphonus 11 disp.

Rerum amotarum aestimatio ad tempus quo amotae sunt referri debet: nam veritate furtum fit, et si lenius coercetur mulier. quare nec a bonae fidei possessore ita res amotae usucapiuntur: sed si pluris factae non restituuntur quae amotae sunt, crescit aestimatio, ut in condictione furtivae rei.

Dig. 25.2.30

Papinianus 11 quaest.

Cum soluto matrimonio rerum amotarum iudicium contra mulierem instituitur, redintegrato rursus matrimonio solvitur iudicium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License