Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 25.6.0. Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Dig. 25.6.1pr.

Ulpianus 34 ad ed.

Si de possessione ventris nomine quaeratur et deferente herede mulier iuraverit praegnatem se esse, servandum est iusiurandum nec tenebitur mulier, quasi calumniae causa fuerit in possessionem missa, nec vis ei facienda est post iusiurandum. si tamen peperit, quaeretur veritas, an ex eo praegnas fuerit: alteri enim nec prodest nec nocet iusiurandum inter alios factum, nec partui igitur nocebit.

Dig. 25.6.1.1

Ulpianus 34 ad ed.

Et hoc edictum ex eadem causa proficiscitur, qua superius: debet enim praetor, quemadmodum facilis est circa bonorum possessionem dandam mulieri ventris nomine, ita calumniam eius impunitam non relinquere.

Dig. 25.6.1.2

Ulpianus 34 ad ed.

Per calumniam autem in possessione fuisse videtur, quae sciens prudensque se praegnatem non esse voluit in possessionem venire.

Dig. 25.6.1.3

Ulpianus 34 ad ed.

Hanc autem actionem praetor intra annum utilem pollicetur, ultra non, videlicet quasi poenalem.

Dig. 25.6.1.4

Ulpianus 34 ad ed.

Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit praetor actionem pollicetur.

Dig. 25.6.1.5

Ulpianus 34 ad ed.

In parentem etiam praetor actionem pollicetur, si modo per eum factum sit, ut in possessionem per calumniam veniret.

Dig. 25.6.1.6

Ulpianus 34 ad ed.

Competit autem haec actio ei, cuius interfuit in possessionem missam non esse: ut puta vel coheredi speranti partum, vel si qui substitutus fuit, vel qui ab intestato, si partus non fuisset, succedere potuit.

Dig. 25.6.1.7

Ulpianus 34 ad ed.

Interesse autem videtur primum de alimentis, quae in ventrem sunt erogata: nec enim alias haec repetuntur, nisi per calumniam in possessionem venit: ceterum si res calumnia caret, nihil praestabit mulier, quae sine causa alta est sub praetextu ventris.

Dig. 25.6.1.8

Ulpianus 34 ad ed.

Nonnumquam augebitur quod interest, si quis forte dubitans, an praegnas sit, exclusus sit hereditate: nam heredi eius qui exclusus est dandam hanc actionem iulianus ait, siquidem eius quoque interfuit non fuisse calumniae causa in possessione mulierem, quia hoc si non fuisset, adeundo hereditatem institutus heredi suo locupletiorem hereditatem suam relinqueret. sed et hoc imputatur mulieri, quod deminuta sunt multa in hereditate, dum hic contemplatione ventris non attigit hereditatem.

Dig. 25.6.1.9

Ulpianus 34 ad ed.

Idem iulianus libro decimo nono digestorum sic ait: si substitutus manente muliere in possessione decesserit, heres eius eadem actione pretium hereditatis a muliere exiget.

Dig. 25.6.1.10

Ulpianus 34 ad ed.

Sed an decedant legata ceteraque onera hereditatis, videndum. et mihi videtur posse dici legatarios potius cum muliere usuros hac actione, quia et ipsorum interfuit adiri hereditatem.

Dig. 25.6.1.11

Ulpianus 34 ad ed.

Libertati plane subveniendum erit adversus eum, qui propter hereditatem hac actione egit, scilicet ut fideicommissarias cogatur is praestare, qui pretium utique etiam eorum consequitur: sed et directis credo praetorem succurrere oportere, ut interventu suo tueatur eorum libertatem.

Dig. 25.6.1.12

Ulpianus 34 ad ed.

Si dolus filiae familias intervenerit et particeps doli fuerit pater, suo nomine tenebitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License