Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 26.4.0. De legitimis tutoribus.
Legitimae tutelae lege duodecim tabularum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam hereditatem admitti possint: hoc summa providentia, ut qui sperarent hanc successionem, idem tuerentur bona, ne dilapidarentur.
Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta si sit consanguinea pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem ad adgnatum. item in libertinis, si sit patrona et patroni filius: nam tutelam patroni filius, hereditatem patrona optinebit: tantundemque erit et si sit patroni filia et nepos.
Si apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non defertur: nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur: sed interim a praetore datur.
Interdum autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas sine tutela, ut puta in eo qui latitavit, cum servum suum rogatus esset manumittere: nam generaliter divus pius rescripsit aurelio basso ius patroni eum non habere, his verbis: " plane tergiversatio eorum, qui subvertere fideicommissam libertatem velint, eo modo puniatur, ne ius patroni adquirant in eo, quem liberum esse nolunt". idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas ad sororem pertinebit.
Legitimam tutelam capitis deminutione pupilli etiam ea, quae salva civitate contingit, amitti nulla dubitatio est.
Tutela legitima, quae patronis defertur e lege duodecim tabularum, non quidem specialiter vel nominatim delata est, sed per consequentias hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt.
Ergo manumissor ex lege duodecim tabularum tutor est, sive sponte manumisit sive etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit.
Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex constitutione divi marci ad aufidium victorinum pervenit ad libertatem, dicendum est tutorem esse.
Plane si forte rubriano senatus consulto pervenerit ad libertatem, non habebit tutorem eum qui rogatus est, sed orcinus libertus effectus ad familiam testatoris pertinebit. in qua specie incipit tutela ad liberos patroni primos pertinere, quae ad patronos non pertinuit: quod quidem in omnibus orcinis libertis locum habet testamento manumissis.
Si duo pluresve manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit inter manumissores, dicendum est solos masculos fore tutores.
Sed si aliquis ex patronis decesserit, tutela penes ceteros patronos est, quamvis ille filium reliquerit. sed et si ab hostibus fuerit captus, interim soli compatroni tutores sunt. simili modo et si in servitutem redactus sit, apparet ceteros esse tutores.
Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad liberos eorum incipit pertinere.
Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, utrum ad solum filium an vero et ad nepotem tutela pertineat, quia et nepos in familia patris sui proximus est? hoc apparebit ex legitimis hereditatibus: legitima autem hereditas ad solum filium pertinet. ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc ad nepotem.
Quaeri potest, si patroni filius sit remotus vel excusatus, an nepoti tutela deferatur. et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non posse scribat: idcirco enim abierunt tutela, ut alii in locum eorum dentur, non ut successio admittatur.
Non tantum autem morte, verum etiam capitis deminutione successio debet in legitima tutela admitti: quare si proximior capite deminutus est, qui post eum est succedit in tutelae administratione.
Si parens filium vel filiam vel nepotem vel neptem vel deinceps impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, vicem legitimi tutoris sustinet:
Quo defuncto si liberi perfectae aetatis exsistant, fiduciarii tutores fratris vel sororis efficiuntur.
Legitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores.
Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cogi rem salvam fore satisdare plerisque videatur. sed hoc causa cognita praetorem statuere debere melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remittatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona vulgaris vel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelae aut persona aut causa admittat satisdationem.
In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quaesitum est, an uni decerni tutela possit. et ait labeo et uni recte tutelam decerni: posse enim aliquos vel absentes vel furiosos esse: quae sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio.
An ergo et provocare se invicem secundum superiorem clausulam possint? et magis est, ut, si omnes satis non dederint vel si finita est satisdatio ( nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut noluerunt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam provocationem.
An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? et puto in patronis non oportere admitti provocationem nisi ex magna causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compatronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat.
Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita tutela.
Intestato parente mortuo adgnatis defertur tutela. intestatus autem videtur non tantum is qui testamentum non fecit, sed et is qui testamento liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet, intestatus est. idem dicemus, si tutor testamento datus adhuc filio impubere manente decesserit: nam tutela eius ad adgnatum revertitur.
Sunt autem adgnati, qui per virilis sexus personas cognatione iuncti sunt, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo.
Si reliquero filium impuberem et fratrem et nepotem ex alio filio, constat utrosque esse tutores, si perfectae aetatis sunt, quia eodem gradu sunt.
Si plures sunt adgnati, proximus tutelam nanciscitur et, si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur.
Adgnato propior femina, quo minus sit impuberis adgnati tutor, non obicitur, ideoque patruus sororem consanguineam habentis fratris filii legitimus erit tutor, nec amita patruo magno vel matertera fratris filiis ne sint tutores obstat.
Surdus et mutus nec legitimi tutores esse possunt, cum nec testamento nec alio modo utiliter dari possint.