Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 27.4.0. De contraria tutelae et utili actione.
Contrariam tutelae actionem praetor proposuit induxitque in usum, ut facilius tutores ad administrationem accederent scientes pupillum quoque sibi obligatum fore ex sua administratione. quamquam enim sine tutoris auctoritate pupilli non obligentur nec in rem suam tutor obligare pupillum possit, attamen receptum est, ut tutori suo pupillus sine tutoris auctoritate civiliter obligetur ex administratione scilicet. etenim provocandi fuerant tutores, ut promptius de suo aliquid pro pupillis impendant, dum sciunt se recepturos id quod impenderint.
Haec actio non solum tutori, verum etiam ei, qui pro tutore negotia gessit, competere debet.
Sed et si curator sit vel pupilli vel adulescentis vel furiosi vel prodigi, dicendum est etiam his contrarium dandum. idem in curatore quoque ventris probandum est. quae sententia sabini fuit existimantis ceteris quoque curatoribus ex isdem causis dandum contrarium iudicium.
Finito autem officio hanc actionem competere dicemus tutori: ceterum quamdiu durat, nondum competit. sed si pro tutore negotia gessit vel etiam curam administravit, locus erit iudicio etiam statim, quia hoc casu in ipsum quoque statim actio competit.
Praeterea si tutelae iudicio quis convenietur, reputare potest id quod in rem pupilli impendit: sic erit arbitrii eius, utrum compensare an petere velit [ veli] sumptus. quid ergo, si iudex compensationis eius rationem non habuit, an contrario iudicio experiri possit? et utique potest: sed si reprobata est haec reputatio et adquievit, non debet iudex contrario iudicio id sarcire.
An in hoc iudicio non tantum quae pro pupillo vel in rem eius impensa sunt veniant, verum etiam ea quoque, quae debebantur alias tutori, ut puta a patre pupilli si quid debitum fuit, quaeritur. et magis puto, cum integra sit actio tutori, non esse in contrarium iudicium deducendum.
Quid tamen si ideo exspectavit, quia tutor erat et ideo non exegit? videamus, an contrario iudicio tutelae indemnitatem consequatur. quod magis probandum est: nam sicuti quodcumque aliud gessit pro utilitate pupilli, id contrario iudicio consequetur, ita etiam id quod sibi debetur consequi debet vel eius securitatem.
Ego et si ex causa, quae tempore finitur, obligatio aliqua fuit, tutelae contrarium iudicium esse ei opinor.
Hanc actionem dandam placet et si tutelae iudicio non agatur: etenim nonnumquam pupillus idcirco agere tutelae non vult, quia nihil ei debetur, immo plus in eum impensum est, quam quod ei abest, nec impediendus est tutor contrario agere.
Longe magis dandum est et si rationibus distrahendis actio intendatur.
Quid ergo si plus in eum impendit, quam est in facultatibus? videamus an possit hoc consequi. et labeo scripsit posse. sic tamen accipiendum est, si expedit pupillo ita tutelam administrari: ceterum si non expedit, dicendum est absolvi pupillum oportere: neque enim in hoc administrantur tutelae, ut mergantur pupilli. iudex igitur, qui contrario iudicio cognoscit, utilitatem pupilli spectabit et an tutor ex officio sumptus fecerit.
Contrarium iudicium an ad hoc quoque competat, ut quis a pupillo exigat liberationem, videndum est. et nemo dixit in hoc agere quem contrario posse, ut tutelae iudicio liberetur, sed tantum de his, quae ei propter tutelam absunt. consequitur autem pecuniam, si quam de suo consumpsit, etiam cum usuris, sed vel trientibus, vel his quae in regione observantur, vel his quibus mutuatus est, si necesse habuit mutuari, ut pupillo ex iusta causa prorogaret, vel his a quibus pupillum liberavit, vel quibus caruit tutor, si nimium profuit pupillo pecuniam esse exsolutam.
Plane si forte tutor aliquid pecuniae debuit faenerare, aliquid ipse pro pupillo solvit, nec ipse usuras consequitur nec pupillo praestabit.
Quare et si in usus suos convertit, deinde aliquid impendit in rem pupillarem, quam impendit desinit vertisse et exinde usuras non praestabit. et si ante impendit in rem pupillarem, mox in usus suos vertit, non videbitur vertisse quantitatem, quae concurrit cum quantitate sibi debita, ut eius summae non praestet usuras.
Usuras utrum tamdiu consequetur tutor quamdiu tutor est, an etiam post finitam tutelam, videamus, an ex mora tantum. et magis est, ut, quoad ei reddatur pecunia, consequatur: nec enim debet ei sterilis esse pecunia.
Si tamen fuit in substantia pupilli unde consequetur, dicendum est non oportere eum usuras a pupillo exigere.
Quid ergo, si de re pupillari non potuit sibi solvere, quia erat deposita ad praediorum comparationem? si quidem non postulavit a praetore, ut promatur pecunia vel hoc minus deponatur, sibi imputet: si vero hoc desideravit nec impetravit, dicendum est non deperire ei usuras.
In contrario iudicio sufficit tutori bene et diligenter negotia gessisse, etsi eventum adversum habuit quod gestum est.
Iudicio contrario tutelae praestatur et id, quod in rem pupilli versum ante tutelam vel post tutelam, si negotiis tutelae tempore gestis nexum probatur, et quod ante impensum est, sive pro tutore negotia gessit et postea tutor constitutus est, vel ventri erat curator: sed et si non pro tutore negotia gerebat, debet venire quod ante impensum est: deducuntur enim in tutelae iudicium sumptus, quoscumque fecerit in rem pupilli, sic tamen, si ex bona fide fecit.
Hanc actionem perpetuam esse palam est, et heredi et in heredem dari ceterosque successores et ad quos ea res pertinet et in eos.
A tutela remotus eo loco haberi debet, quo esset finita tutela, et sicut actiones patitur perinde ac si pupillus pubes factus esset, ita contrario iudicio, si quid ei aberit, persequi debebit: nihil enim prohibet suspectum tutorem esse, quamvis complura in rem pupilli impenderit, quae eum amittere non oportet.
Heredem tutoris, si eam summam solverit, in quam obligati pupilli fuerunt, actionem contrariam adversus eos habere posse respondi.
Si tutor pro pupillo se obligavit, habet contrariam actionem et antequam solvat.