Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 27.5.0. De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Dig. 27.5.1pr.

Ulpianus 36 ad ed.

Protutelae actionem necessario praetor proposuit: nam quia plerumque incertum est, utrum quis tutor an vero quasi tutor pro tutore administraverit tutelam, idcirco in utrumque casum actionem scripsit, ut sive tutor est sive non sit qui gessit, actione tamen teneretur. solent enim magni errores intercedere, ut discerni facile non possit, utrum quis tutor fuerit et sic gesserit, an vero non fuerit, pro tutore tamen munere functus sit.

Dig. 27.5.1.1

Ulpianus 36 ad ed.

Pro tutore autem negotia gerit, qui munere tutoris fungitur in re impuberis, sive se putet tutorem, sive scit non esse, finget tamen esse.

Dig. 27.5.1.2

Ulpianus 36 ad ed.

Proinde et si servus quasi tutor egerit, divus severus rescripsit dandum in dominum iudicium utile.

Dig. 27.5.1.3

Ulpianus 36 ad ed.

Cum eo, qui pro tutore negotia gessit, etiam ante pubertatem agi posse nulla dubitatio est, quia tutor non est.

Dig. 27.5.1.4

Ulpianus 36 ad ed.

Quare si quis finita tutela pro tutore negotia impuberis gessit, tenebitur.

Dig. 27.5.1.5

Ulpianus 36 ad ed.

Sed et si prius pro tutore administraverit, deinde quasi tutor, aeque tenebitur ex eo quod pro tutore administravit, quamvis devolvatur hic gestus in tutelae actionem.

Dig. 27.5.1.6

Ulpianus 36 ad ed.

Si quis quasi tutor negotia gesserit eius qui iam pubes est neque tutorem habere potest, protutelae actio cessat: simili modo et si eius, qui nondum natus est. nam ut pro tutore quis gerat, eam esse personam oportet, cuius aetas recipiat tutorem, id est impuberem esse oportet. sed erit negotiorum gestorum actio.

Dig. 27.5.1.7

Ulpianus 36 ad ed.

Si curator impuberi a praetore datus negotia gesserit, an, quasi pro tutore gesserit, teneatur, quaeritur. et est verius cessare hanc actionem, quia officio curatoris functus est. si quis tamen, cum tutor non esset, compulsus a praetore vel a praeside, dum se putat tutorem, gesserit tutelam, videndum, an pro tutore teneatur. et magis est, ut, quamvis compulsus gesserit, teneri tamen debeat, quia animo tutoris gessit, cum tutor non esset. at iste curator non quasi tutor, sed quasi curator gessit.

Dig. 27.5.1.8

Ulpianus 36 ad ed.

In protutelae iudicio usurae quoque veniunt.

Dig. 27.5.1.9

Ulpianus 36 ad ed.

Sed utrum solummodo in id quod gessit tenebitur an vero in id etiam quod gerere debuit? et si quidem omnino non attigit tutelam, non tenebitur: neque enim attingere debuit qui tutor non fuit. quod si quaedam gessit, videndum, an etiam eorum quae non gessit teneatur: et hactenus tenebitur, si alius gesturus fuit. sed et si cognito, quod tutor non fuit, abstinuit se administratione, videamus, an teneatur, si necessarios pupilli non certioravit, ut ei tutorem peterent: quod verius est.

Dig. 27.5.2

Celsus 25 Dig.

Si is, qui pro tutore negotia gerebat, cum tutor non esset, rem pupilli vendidit nec ea usucapta est, petet eam pupillus, quamquam ei cautum est: non enim eadem huius quae tutoris est rerum pupilli administratio.

Dig. 27.5.3

Iavolenus 5 epist.

Quaero, an is qui, cum tutor testamento datus esset et id ipsum ignoraret, pro tutore negotia pupilli gesserit, quasi tutor an quasi pro tutore negotia gesserit, teneatur. respondit: non puto teneri quasi tutorem, quia scire quoque se tutorem esse debet, ut eo affectu negotia gerat, quo tutor gerere debeat.

Dig. 27.5.4

Pomponius 16 ad q. muc.

Qui pro tutore negotia gerit, eandem fidem et diligentiam praestat, quam tutor praestaret.

Dig. 27.5.5

Ulpianus 10 ad ed.

Ei qui pro tutore negotia gessit contrarium iudicium competit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License