Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 27.6.0. Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Dig. 27.6.1pr.

Ulpianus 12 ad ed.

Huius edicti aequitas non est ambigua, ne contrahentes decipiantur, dum falsus tutor adhibetur.

Dig. 27.6.1.1

Ulpianus 12 ad ed.

Verba autem edicti haec sunt.

Dig. 27.6.1.2

Ulpianus 12 ad ed.

" quod eo auctore" inquit " qui tutor non fuerit". verbis edicti multa desunt: quid enim si fuit tutor, is tamen fuit qui auctoritatem accommodare non potuit? puta furiosus vel ad aliam regionem datus.

Dig. 27.6.1.3

Ulpianus 12 ad ed.

Sed pomponius libro trigensimo scribit interdum quamvis a non tutore gestum est, non pertinere ad hanc partem edicti: quid enim si duo tutores, alter falsus, alter verus auctoritatem accommodaverint, nonne valebit quod gestum est?

Dig. 27.6.1.4

Ulpianus 12 ad ed.

Item hoc edictum licet singulariter scriptum sit, si tamen plures intervenerint, qui tutores non erant, tamen locum habere debere pomponius libro trigesimo scribit.

Dig. 27.6.1.5

Ulpianus 12 ad ed.

Idem pomponius scribit, etiamsi pro tutore negotia gerens auctoritatem accommodaverit, nihilo minus hoc edictum locum habere, nisi forte praetor decrevit ratum se habiturum id, quod his auctoribus gestum est: tunc enim valebit per praetoris tuitionem, non ipso iure.

Dig. 27.6.1.6

Ulpianus 12 ad ed.

Ait praetor: " si id actor ignoravit, dabo in integrum restitutionem". scienti non subvenit, merito, quoniam ipse se decepit.

Dig. 27.6.2

Paulus 12 ad ed.

" si id", inquit, " actor ignoraverit". labeo: et si dictum sit ei et bona fide non crediderit.

Dig. 27.6.3

Ulpianus 12 ad ed.

Plane si is sit qui auxilio non indiget, scientia ei non nocet, ut puta si pupillus cum pupillo egit: nam cum nihil actum sit, scientia non nocet.

Dig. 27.6.4

Paulus 12 ad ed.

Minori viginti quinque annis succurretur, etiamsi scierit.

Dig. 27.6.5

Ulpianus 12 ad ed.

Interdum tamen etsi scientia noceat, tamen restitutio facienda erit, si a praetore compulsus est ad iudicium accipiendum.

Dig. 27.6.6

Paulus 12 ad ed.

Pupilli scientia computanda non est, tutoris eius computanda est: utique etsi pupillo cautum sit, melius dicitur rem suam restitui pupillo quam incertum cautionis eventum eum spectare: quod et iulianus, si alias circumventus sit pupillus, respondit.

Dig. 27.6.7pr.

Ulpianus 12 ad ed.

Novissime praetor ait: " in eum qui, cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, iudicium dabo, ut quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur".

Dig. 27.6.7.1

Ulpianus 12 ad ed.

Non semper tutor convenitur nec sufficit, si sciens aucto fuit, verum ita demum, si dolo malo auctor fuit. quid si compulsus aut metu, ne compelleretur, auctoritatem accommodaverit, nonne debebit esse excusatus?

Dig. 27.6.7.2

Ulpianus 12 ad ed.

Quod ait praetor " quanti ea res erit", magis puto non poenam, sed veritatem his verbis contineri.

Dig. 27.6.7.3

Ulpianus 12 ad ed.

Pomponius libro trigesimo recte scribit etiam sumptuum in hoc iudicio rationem haberi, quos facturus est actor restitutorio agendo.

Dig. 27.6.7.4

Ulpianus 12 ad ed.

Si plures sint qui auctores fuerunt, perceptione ab uno facta et ceteri liberantur, non electione:

Dig. 27.6.8

Paulus 12 ad ed.

Et ideo si nihil aut non totum servatum sit, in reliquos non denegandam in id quod deest sabinus scribit.

Dig. 27.6.9pr.

Ulpianus 12 ad ed.

Huius actionis exemplo pomponius libro trigesimo primo scribit dandam actionem adversus eum, qui dolo malo adhibuit, ut alius auctoraretur inscius.

Dig. 27.6.9.1

Ulpianus 12 ad ed.

Has in factum actiones heredibus quidem competere ceterisque successoribus, in eos vero non reddi labeo scribit nec in ipsum post annum, quoniam et factum puniunt et in dolum concipiuntur: et adversus eas personas, quae alieno iuri subiectae sunt, noxales erunt.

Dig. 27.6.10

Gaius 4 ad ed. provinc.

Si falso tutore auctore actum sit et interea dies actionis exierit aut res usucapta sit, omnia incommoda perinde sustinere debet, ac si illo tempore vero tutore auctore egisset.

Dig. 27.6.11pr.

Ulpianus 35 ad ed.

Falsus tutor, qui in contrahendo auctor minori duodecim vel quattuordecim annis fuerit, tenebitur in factum actione propter dolum malum.

Dig. 27.6.11.1

Ulpianus 35 ad ed.

Cuiuscumque condicionis fuerit vel sui iuris vel alieni, qui dolo malo auctoritatem accommodavit, tenebittur hoc edicto.

Dig. 27.6.11.2

Ulpianus 35 ad ed.

Sed et si quis filiae familias auctor factus sit ad contrahendum, tenetur. idemque iuris est, si ancillae quis tutore auctore credidisset: nam omnibus istis modis propter tutorem decipitur is qui contraxit, quia aliter cum impubere contracturus non fuit, quam si tutoris auctoritas intercessisset.

Dig. 27.6.11.3

Ulpianus 35 ad ed.

Iulianus libro vicesimo primo digestorum tractat, in patrem debeat dari haec actio, qui filiam minorem duodecim annis nuptum dedit. et magis probat patri ignoscendum esse, qui filiam suam maturius in familiam sponsi perducere voluit: affectu enim propensiore magis quam dolo malo id videri fecisse.

Dig. 27.6.11.4

Ulpianus 35 ad ed.

Quod si intra duodecim annos haec decesserit, cum haberet dotem, putat iulianus, si dolo malo conversatus sit is ad quem dos pertinet, posse maritum doli mali exceptione condicentem summovere in casibus, in quibus dotem vel in totum vel in partem, si constabat matrimonium, fuerat lucraturus.

Dig. 27.6.12

Ulpianus 1 resp.

Ex eo, quod interrogatus tutorem se esse respondit, nulla eum actione teneri: si tamen, cum tutor non esset, responso suo in aliquam captionem adulescentem induxit, utilem actionem adversus eum dandam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License