Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 27.7.0. De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Dig. 27.7.1pr.

Pomponius 17 ad sab.

Quamvis heres tutoris tutor non est, tamen ea quae per defunctum inchoata sunt per heredem, si legitimae aetatis et masculus sit, explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest.

Dig. 27.7.1.1

Pomponius 17 ad sab.

Quod penes tutorem fuit, heres quoque eius reddere debet: quod apud pupillum is reliquerit si heres capit, non quidem crimine caret, sed extra tutelam est et utili actione hoc reddere compellitur.

Dig. 27.7.2

Ulpianus 39 ad sab.

Postulare tutorem videtur et qui per alium postulat: item nominare et qui per alium hoc idem facit.

Dig. 27.7.3

Ulpianus 35 ad ed.

Etiam fideiussorem et heredes fideiussoris ad rationem eandem usurarum revocandos esse constat, ad quam et tutor revocatur.

Dig. 27.7.4pr.

Ulpianus 36 ad ed.

Cum ostendimus heredem quoque tutelae iudicio posse conveniri, videndum, an etiam proprius eius dolus vel propria administratio veniat in iudicium. et exstat servii sententia existimantis, si post mortem tutoris heres eius negotia pupilli gerere perseveraverit aut in arca tutoris pupilli pecuniam invenerit et consumpserit vel eam pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelae iudicio eum teneri suo nomine: nam cum permittatur adversus heredem ex proprio dolo iurari in litem, apparet eum iudicio tutelae teneri ex dolo proprio.

Dig. 27.7.4.1

Ulpianus 36 ad ed.

Neglegentia plane propria heredi non imputabitur.

Dig. 27.7.4.2

Ulpianus 36 ad ed.

Usuras quoque eius pecuniae, quam pupillarem agitavit, praestare debet heres tutoris: quantas autem et cuius temporis usuras praestare debeat, ex bono et aequo constitui ab iudice oportet.

Dig. 27.7.4.3

Ulpianus 36 ad ed.

Fideiussores a tutoribus nominati si praesentes fuerunt et non contradixerunt et nomina sua referri in acta publica passi sunt, aequum est perinde teneri, atque si iure legitimo stipulatio interposita fuisset. eadem causa videtur adfirmatorum, qui scilicet cum idoneos esse tutores adfirmaverint, fideiussorum vicem sustinent.

Dig. 27.7.5

Paulus 38 ad ed.

Si cum fideiussoribus tutoris ex stipulatione rem salvam fore agetur, easdem reputationes habebunt, quas tutor.

Dig. 27.7.6

Papinianus 2 resp.

Pupillus contra tutores eorumque fideiussores iudicem accepit: iudice defuncto, priusquam ad eum iretur, contra solos fideiussores alter iudex datus est. officio cognoscentis conveniet, si tutores solvendo sint et administratio non dispar, sed communis fuit, portionum virilium admittere rationem ex persona tutorum.

Dig. 27.7.7

Papinianus 3 resp.

Si fideiussores, qui rem salvam fore pupillo caverant, tutorem adulescens ut ante conveniret petierant atque ideo stipulanti promiserunt se reddituros quod ab eo servari non potuisset: placuit inter eos, qui solvendo essent, actionem residui dividi, quod onus fideiussorum susceptum videretur: nam et si mandato plurium pecunia credatur, aeque dividitur actio: si enim quod datum pro alio solvitur, cur species actionis aequitatem divisionis excludit?

Dig. 27.7.8pr.

Paulus 9 resp.

Heredes eius, qui non iure tutor vel curator datus administrationi se non immiscuit, dolum et culpam praestare non debere.

Dig. 27.7.8.1

Paulus 9 resp.

Paulus respondit tale iudicium in heredem tutoris transferri oportere, quale defunctus suscepit. hoc eo pertinet, ut non excusetur heres, si dicat se instrumenta tutelaria non invenisse: nam cum ex omnibus bona fide iudiciis propter dolum defuncti heres teneatur, idem puto observandum et in tutelae actione. sed constitutionibus subventum est ignorantiae heredum. hoc tamen tunc observandum est, cum post mortem tutoris heres conveniatur, non si lite contestata tutor decesserit: nam litis contestatione et poenales actiones transmittuntur ab utraque parte et temporales perpetuantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License