Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 27.9.0. De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.
Imperatoris severi oratione prohibiti sunt tutores et curatores praedia rustica vel suburbana distrahere.
Quae oratio in senatu recitata est tertullo et clemente consulibus idibus iuniis et sunt verba eius huiusmodi:
" praeterea, patres conscripti, interdicam tutoribus et curatoribus, ne praedia rustica vel suburbana distrahant, nisi ut id fieret, parentes testamento vel codicilllis caverint. quod si forte aes alienum tantum erit, ut ex rebus ceteris non possit exsolvi, tunc praetor urbanus vir clarissimus adeatur, qui pro sua religione aestimet, quae possunt alienari obligarive debeant, manente pupillo actione, si postea potuerit probari obreptum esse praetori. si communis res erit et socius ad divisionem provocet, aut si creditor, qui pignori agrum a parente pupilli acceperit, ius exsequetur, nihil novandum censeo".
Si defunctus dum viveret res venales habuerit, testamento tamen non caverit, uti distraherentur, abstinendum erit venditione: non enim utique qui ipse voluerit vendere, idem etiam postea distrahenda putavit.
Si minor viginti quinque annis emit praedia, ut, quoad pretium solveret, essent pignori obligata venditori, non puto pignus valere: nam ubi dominium quaesitum est minori, coepit non posse obligari.
Sed hic videtur illud movere, quod cum dominio pignus quaesitum est et ab initio obligatio inhaesit. quod si a fisco emerit, nec dubitatio est, quin ius pignoris salvum sit. si igitur talis species in privato venditore inciderit, imperiali beneficio opus est, ut ex rescripto pignus confirmetur.
Sed si pecunia alterius pupilli alteri pupillo fundus sit comparatus isque pupillo vel minori traditus, an pignoris obligationem possit habere is, cuius pecunia fundus sit emptus et magis est, ut salvum sit ius pignoris secundum constitutionem imperatoris nostri et divi patris eius ei pupillo, cuius pecunia comparatus est fundus.
Pignori tamen capi iussu magistratus vel praesidis vel alterius potestatis et distrahi fundus pupillaris potest. sed et in possessionem mitti rerum pupillarum a praetore quis potest et ius pignoris contrahitur, sive legatorum servandorum causa sive damni infecti, ut procedat, iuberi etiam possideri poterit: hae enim obligationes sive alienationes locum habent, quia non ex tutoris vel curatoris voluntate id fit, sed ex magistratuum auctoritate.
Item quaeri potest, si fundus a tutore petitus sit pupillaris nec restituatur, an litis aestimatio oblata alienationem pariat, et magis est, ut pariat: haec enim alienatio non sponte tutorum fit.
Idemque erit dicendum et si fundus petitus sit, qui pupilli fuit, et contra pupillum pronuntiatum tutoresque restituerunt: nam et hic valebit alienatio propter rei iudicatae auctoritatem.
Si ius emfuteutikon vel embateutikon habeat pupillus, videamus, an distrahi hoc a tutoribus possit. et magis est non posse, quamvis ius praedii potius sit.
Nec usus fructus alienari potest, etsi solus fuit usus fructus pupilli. an ergo hic nec non utendo amittatur, si tutor causam praebuerit huius rei? et manifestum est restaurari debere. sed si proprietatem habeat pupillus, non potest usum fructum vel usum alienare, quamvis oratio nihil de usu fructu loquatur. simili modo dici potest nec servitutem imponi posse fundo pupilli vel adulescentis nec servitutem remitti, quod et in fundo dotali placuit.
Si lapidicinas vel quae alia metalla pupillus habuit stypteriae vel cuius alterius materiae, vel si cretifodinas argentifodinas vel quid aliud huic simile,
Quod tamen privatis licet possidere:
Magis puto ex sententia orationis impediri alienationem.
Sed et si salinas habeat pupillus, idem erit dicendum.
Si pupillus alienum fundum bona fide emptum possideat, dicendum puto ne hunc alienare tutores posse: ea enim, quae quasi pupillaris vero distractus est, venditio valet.
Si fundus pupillo pigneratus sit, an vendere tutores? hunc enim quasi debitoris, hoc est alienum vendunt. si tamen impetraverat pupillus vel pater eius, ut iure dominii possideant, consequens erit dicere non posse distrahi quasi praedium pupillare. idemque et si fuerit ex causa damni infecti iussus possidere.
Si fundus legatus vel per fideicommissum fuerit relictus seio a pupillo herede instituto, an tutores restituere hunc fundum possint sine auctoritate praetoris? et putem, si quidem rem suam legavit, cessare orationem, sin vero de re pupilli, dicendum erit locum esse orationi nec inconsulto praetore posse alienare.
Si pupillus stipulanti spoponderit, an solvere possit sine praetoris auctoritate? et magis est, ne possit: alioquin inventa erit alienandi ratio.
Sed si pater stipulanti fundum spoponderit successeritque pupillus in stipulatum, fortius dicetur sine praetoris auctoritate posse eum reddere. idemque et si iure hereditario alii successerit, qui erat obligatus.
Eadem ratione et si parens fundum vendidit vel quis alius, cui pupillus successerit, potest dici pupillum cetera venditionis inconsulto praetore posse perficere.
Fundum autem legatum repudiare pupillus sine praetoris auctoritate non potest: esse enim et hanc alienationem, cum res sit pupilli, nemo dubitat.
Non passim tutoribus sub optentu aeris alieni permitti debuit venditio: namque non esse viam eis distractionis tributam. et ideo praetori arbitrium huius rei senatus dedit, cuius officio in primis hoc convenit excutere, an aliunde possit pecunia ad extenuandum aes alienum expediri. quaerere ergo debet, an pecuniam pupillus habeat vel in numerato vel in nominibus, quae conveniri possunt, vel in fructibus conditis vel etiam in redituum spe atque obventionum. item requirat, num aliae res sint praeter praedia, quae distrahi possint, ex quarum pretio aeri alieno satisfieri possit. si igitur deprehenderit non posse aliunde exsolvi quam ex praediorum distractione, tunc permittet distrahi, si modo urgueat creditor aut usurarum modus parendum aeri alieno suadeat.
Idem praetor aestimare debebit, utrum vendere potius an obligare permittat nec non illud vigilanter observare, ne plus accipiatur sub obligatione praediorum faenoris, quam quod opus sit ad solvendum aes alienum: aut distrahendum arbitrabitur, ne propter modicum aes alienum magna possessio distrahatur, sed si sit alia possessio minor vel minus utilior pupillo, magis eam iubere distrahi quam maiorem et utiliorem.
In primis igitur quotiens desideratur ab eo, ut remittat distrahi, requirere debet eum, qui se instruat de fortunis pupilli, nec nimium tutoribus vel curatoribus credere, qui nonnumquam lucri sui gratia adseverare praetori solent necesse esse distrahi possessiones vel obligari. requirat ergo necessarios pupilli vel parentes vel libertos aliquos fideles vel quem alium, qui notitiam rerum pupillarium habet, aut, si nemo inveniatur aut suspecti sint qui inveniuntur, iubere debet edi rationes itemque synopsin bonorum pupillarium, advocatumque pupillo dare, qui instruere possit praetoris religionem, an adsentire venditioni vel obligationi debeat.
Illud quaeri potest, si praetor aditus permiserit distrahi possessionem provincialem, an valeat quod fecit. et putem valere: si modo tutela romae agebatur et hi tutores eam quoque administrationem subierant.
Ne tamen titulo tenus tutores aere alieno allegato pecunia abutantur quam mutuam acceperunt, oportebit praetorem curare, ut pecunia accepta creditoribus solvatur et de hoc decernere dareque viatorem, qui ei renuntiet pecuniam istam ad hoc conversam, propter quod desiderata est alienatio vel obligatio.
Si aes alienum non interveniat, tutores tamen allegent expedire haec praedia vendere et vel alia comparare vel certe istis carere, videndum est, an praetor eis debeat permittere. et magis est, ne possit: praetori enim non liberum arbitrium datum est distrahendi res pupillares, sed ita demum, si aes alienum immineat. proinde et si permiserit aere alieno non allegato, consequenter dicemus nullam esse venditionem nullumque decretum: non enim passim distrahi iubere praetori tributum est, sed ita demum, si urgueat aes alienum.
Manet actio pupillo, si postea poterit probari obreptum esse praetori. sed videndum est, utrum in rem an in personam dabimus ei actionem. et magis est, ut in rem detur, non tantum in personam adversus tutores sive curatores.
Communia praedia accipere debemus, si pro indiviso communia sint: ceterum si pro diviso communia sint, cessante oratione decreto locus erit.
Sed si forte alius proprietatem fundi habeat, alius usum fructum, magis est, ut cesset haec pars orationis, quae de divisione loquitur: nulla enim communio est.
Si pupillorum sint communia praedia qui diversos tutores habent, videamus, an alienatio locum habere possit. et cum provocatio necessaria sit, puto alienationem impediri: neuter enim poterit provocare, sed ambo provocationem exspectare. item si eosdem tutores habeant, multo magis quis impeditam alienationem dicet.
Si pupillus dedit pignori ex permissu praetoris, nonnulla erit dubitatio, an alienatio possit impediri. sed dicendum est posse creditorem ius suum exsequi: tutius tamen fecerit, si prius praetorem adierit.
Si pater vel parens tutor sit alicui ex liberis, an praetor adeundus sit, si obligare velit ? et magis est ut debeat: pronior tamen esse debet praetor ad consentiendum patri.
Si praetor tutoribus permiserit vendere, illi obligaverint vel contra, an valeat quod actum est ? et mea fert opinio eum, qui aliud fecit, quam quod a praetore decretum est, nihil egisse.
Quid ergo si praetor ita decreverit " vendere obligareve permitto " , an possit liberum arbitrium habere, qui faciat? et magis est ut possit, dummodo sciamus praetorem non recte partibus suis functum: debuit enim ipse statuere et eligere, utrum magis obligare an vendere permittat.
Si obligavit rem tutor sine decreto, quamvis obligatio non valeat, est tamen exceptioni doli locus, sed tunc, cum tutor acceptam mutuam pecuniam ei solverit, qui sub pignore erat creditor.
Item videndum est, an et obligare ei rem possit: et dicendum est, si eandem sortem acceperit nec gravioribus usuris, valere obligationem, ut ius prioris creditoris ad sequentem transeat.
Qui neque tutores sunt ipso iure neque curatores, sed pro tutore negotia gerunt vel pro curatore, eos non posse distrahere res pupillorum vel adulescentium nulla dubitatio est.
Sed si curator sit furiosi vel cuius alterius non adulescentis, videndum est, utrum iure veteri valebit venditio an hanc orationem admittemus. et puto, quia de pupillis princeps loquitur et coniuncti tutoribus curatores accipiunt, pertinere: et de ceteris puto ex sententia orationis idem esse dicendum.
An obligari communia possint, quaeritur, sed non puto sine decreto obliganda: nam quod excepit oratio, ad hoc tantum pertinet, ut perematur communio, non ut augeatur difficultas communionis.
Quamvis antecessor praesidis decrevisset ea praedia venumdari, quae tutor pupilli, subiecto nomine alterius emptoris, ipse sibi comparabat, tamen, si fraudem et dolum contra senatus consulti auctoritatem et fidem tutori commissam deprehendisset successor eius, aestimabit, quatenus tam callidum commentum etiam in exemplum coercere debeat.
Illicite post senatus consultum pupilli vel adulescentis praedio vendumdato, si eo nomine apud iudicem tutelae vel utilis actionis aestimatio facta est eaque soluta, vindicatio praedii ex aequitate inhibetur.
Si praedia minoris viginti quinque annis distrahi desiderentur, causa cognita praeses provinciae debet id permittere. idem servari oportet et si furiosi vel prodigi vel cuiuscumque alterius praedia curatores velint distrahere.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Non fit contra senatus consultum, si cuius tutor creditori patris pupilli exsolvit, ut eius loco succedat.
Si fundus sit sterilis vel saxosus vel pestilens, videndum est, an alienare eum non possit. et imperator antoninus et divus pater eius in haec verba rescripserunt: " quod allegastis infructuosum esse fundum, quem vendere vultis, movere nos non potest, cum utique pro fructuum modo pretium inventurus sit".
Quamquam autem neque distrahere neque obligare tutor pupillare praedium possit, attamen papinianus libro quinto responsorum ait tutorem pupilli sine decreto praetoris non iure distrahere: si tamen, inquit, errore lapsus vendiderit et pretium acceptum creditoribus paternis pueri solverit, quandoque domino praedium cum fructibus vindicanti doli non inutiliter opponitur, exceptio pretium ac medii temporis usuras, quae creditoribus debentur, non offerenti, si ex ceteris eius facultatibus aes alienum solvi non poterit. ego autem notavi: etsi solvi potuerit, si tamen illae res salvae erunt, ex quarum pretio aeri alieno satisfieri potuit, dicendum est adhuc doli exceptionem obstare, si lucrum captet pupillus ex damno alieno.
Paulus respondit, etsi testamentum patris postea irritum esse apparuit, tamen tutores pupilli sive curatores filii nihil contra orationem divorum principum fecisse videri, si secundum voluntatem defuncti testamento scriptam praedium rusticum pupillare vendiderunt.