Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 28.8.0. De iure deliberandi.

Dig. 28.8.1pr.

Ulpianus 60 ad ed.

Si servus fuerit heres institutus, utique non ipsi praestituimus tempus ad deliberandum, sed ei cuius servus est, quia pro nullo isti habentur apud praetorem. itemque si plurium servus sit, utique omnibus dominis praestituemus.

Dig. 28.8.1.1

Ulpianus 60 ad ed.

Ait praetor: " si tempus ad deliberandum petet, dabo " .

Dig. 28.8.1.2

Ulpianus 60 ad ed.

Cum dicit tempus nec adicit diem, sine dubio ostendit esse in ius dicentis potestate, quem diem praestituat:

Dig. 28.8.2

Paulus 57 ad ed.

Itaque pauciores centum dierum non sunt dandi.

Dig. 28.8.3

Ulpianus 60 ad ed.

Nec non illud sciendum nonnumquam semel, nonnumquam saepius diem ad deliberandum datum esse, dum praetori suadetur tempus, quod primum aditus praestituerat, non suffecisse:

Dig. 28.8.4

Ulpianus 61 ad ed.

Sed hoc impetrari non debet nisi ex magna causa.

Dig. 28.8.5pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Aristo scribit non solum creditoribus, sed et heredi instituto praetorem subvenire debere hisque copiam instrumentorum inspiciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem.

Dig. 28.8.5.1

Ulpianus 70 ad ed.

Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis vendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, veluti iumenta aut venalicia, item ea quae mora deteriora fiant, vendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum quod sub poena vel sub pretiosis pignoribus debeatur, solvatur.

Dig. 28.8.6

Gaius 23 ad ed. provinc.

Igitur si quidem in hereditate sit vinum oleum frumentum numerata pecunia, inde fieri debebunt impendia: si minus, a debitoribus hereditariis exigenda pecunia. quod si nulli sunt debitores aut iudicem provocent, venire debent res supervacuae.

Dig. 28.8.7pr.

Ulpianus 60 ad ed.

Ait praetor: " si pupilli pupillae nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse videbitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni viri arbitratu vetabo".

Dig. 28.8.7.1

Ulpianus 60 ad ed.

Merito praetor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pupilli petitur tempus ad deliberandum.

Dig. 28.8.7.2

Ulpianus 60 ad ed.

Quid sit autem " deminui vetabo" videamus. his verbis praetor non tantum alienationem impedit, verum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita labeo scribit.

Dig. 28.8.7.3

Ulpianus 60 ad ed.

In causae autem cognitione hoc vertetur, an iusta causa sit, ut deminuere praetor permittat. ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quae sine piaculo non possunt praeteriri. vescendi gratia aeque deminui permittet. sed et ubi urguet, ex aliis quoque causis permittere eum oportet, ut aedificia sarciantur, ne agri inculti sint, si qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur. ex aliis quoque iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri.

Dig. 28.8.8

Ulpianus 61 ad ed.

Si quis suus heres, posteaquam se abstinuerit, tunc petat tempus ad deliberandum, videamus, an impetrare debeat: magisque est, ut ex causa debeat impetrare, cum nondum bona venierint.

Dig. 28.8.9

Paulus 58 ad ed.

Filius dum deliberat, alimenta habere debet ex hereditate.

Dig. 28.8.10

Marcellus 28 Dig.

Si plures gradus sint heredum institutorum, per singulos observaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore deliberationis edicit, videlicet ut a primo quoque ad sequentem translata hereditate quam primum inveniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere.

Dig. 28.8.11

Iavolenus 4 ex post. lab.

Qui filium libertinum habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: " si mihi filius nullus erit, qui in suam tutelam veniat, tum dama servus liber esto": is filius pupillus libertinus erat: quaerebatur, si dama liber esset. trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque contineretur: labeo contra, quia eo loco verum filium accipi oportet. trebatii sententiam probo, si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License