Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 29.3.0. Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Omnibus, quicumque desiderant tabulas testamenti inspicere vel etiam describere, inspiciendi describendique potestatem facturum se praetor pollicetur: quod vel suo vel alieno nomine desideranti tribuere eum manifestum est.
Ratio autem huius edicti manifesta est: neque enim sine iudice transigi neque apud iudicem exquiri veritas de his controversiis, quae ex testamento proficiscerentur, aliter potest quam inspectis cognitisque verbis testamenti.
Si quis neget sigillum suum agnoscere, non ideo quidem minus aperiuntur tabulae, sed alias suspectae fiunt.
Tabularum testamenti instrumentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed universorum, quibus quid illic adscriptum est: quin potius publicum est instrumentum.
Testamentum autem proprie illud dicitur, quod iure perfectum est: sed abusive testamenta ea quoque appellamus, quae falsa sunt vel iniusta vel irrita vel rupta: itemque imperfecta solemus testamenta dicere.
Ad causam autem testamenti pertinere videtur id quodcumque quasi ad testamentum factum sit, in quacumque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam voluntatem: et tam principales quam secundae tabulae edicto continentur.
Si plura sint testamenta, quae quis exhiberi desideret, universorum ei facultas facienda est.
Si dubitetur, utrum vivat an decesserit is, cuius quis quod ad causam testamenti pertinet inspici describique postulat, dicendum est praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si liquerit eum vivere, non permittat.
Inspici tabulas est, ut ipsam scripturam quis inspiciat et sigilla et quid aliud ex tabulis velit spectare.
Inspectio tabularum etiam lectionem earum indicat.
Diem autem et consulem tabularum non patitur praetor describi vel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest.
Utrum autem in continenti potestatem inspiciendi vel describendi iubet an desideranti tempus dabit ad exhibitionem? et magis est, ut dari debeat secundum locorum angustias seu prolixitates.
Si quis non negans apud se tabulas esse non patiatur inspici et describi, omnimodo ad hoc compelletur: si tamen neget penes se tabulas esse, dicendum est ad interdictum rem mitti quod est de tabulis exhibendis.
Ipsi tamen heredi vindicatio tabularum sicut ceterarum hereditariarum rerum competit et ob id ad exhibendum quoque agere potest.
Cum ab initio aperiendae sint tabulae, praetoris id officium est, ut cogat signatores convenire et sigilla sua recognoscere.
Vel negare se signasse: publice enim expedit suprema hominum iudicia exitum habere.
Sed si maior pars signatorum fuerit inventa, poterit ipsis intervenientibus resignari testamentum et recitari.
Sed si quis ex signatoribus aberit, mitti debent tabulae testamenti ubi ipse sit, uti agnoscat: nam revocari eum adgnoscendi causa onerosum est. quippe saepe cum magna captione a rebus nostris revocamur et sit iniquum damnosum cuique esse officium suum. nec ad rem pertinet, unus absit an omnes. et si forte omnibus absentibus causa aliqua aperire tabulas urgueat, debet proconsul curare, ut intervenientibus optimae opinionis viris aperiantur et post descriptum et recognitum factum ab isdem, quibus intervenientibus apertae sunt, obsignentur, tunc deinde eo mittantur, ubi ipsi signatores sint, ad inspicienda sigilla sua.
Pupillares tabulas, etiamsi non fuerit superscriptum ne aperirentur, attamen, si seorsum eas signatas testator reliquerit, praetor eas aperiri nisi causa cognita non patietur.
Si mulier ventris nomine in possessione sit, aperiendae sunt secundae tabulae, ut sciatur, cui demandata sit curatio.
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si in duobus exemplariis scriptum sit testamentum, alterutro patefacto apertae tabulae sunt.
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si sui natura tabulae patefactae sunt, apertum videri testamentum non dubitatur: non enim quaeremus, a quo aperiantur.
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si tabulae non compareant vel exustae sint, futurum est, ut subvenire legatariis debeat. idem est, si subpressae vel occultae sint.
Sicut codicilli pars intelleguntur testamenti, ita secundae tabulae principalium tabularum partem optinere videntur.
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si quis fecerit testamentum et exemplum eius, exemplo quidem aperto nondum apertum est testamentum: quod si authenticum patefactum est totum, apertum.