Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 29.5.0. De senatus consulto silaniano et claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Cum aliter nulla domus tuta esse possit, nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare servi cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione a familia necatorum habenda.
Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi usus fructus alienus sit.
Qui servum bona fide possedit, domini appellatione non continebitur, nec qui usum fructum solum habuit.
Servus pignori datus, quod attinet ad debitoris necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset.
Servi appellatione etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne videantur interim eius. idemque erit dicendum in statulibero.
Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, exstat rescriptum divi pii ad iuventium sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit.
Domini appellatione etiam pro parte dominum contineri dicendum est.
Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim silanianum non solum ad patres familias, verum ad liberos quoque pertinet.
Quid deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt.
In eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamvis in adoptato locum habet.
Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto.
De matris servis filio filiave occisis quaestio non habebitur.
Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de servis habendam et supplicium filio occiso eleganter scaevola ait: quod etiam post mortem patris probat, si ante, quam suus ei heres existat, occisus fuerit.
Idem scaevola ait constantius defendendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati vel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamvis enim, si viveret, herede eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et libertas est, senatus consulto fore locum dicit.
Si pater necatus sit, an de servis filii quaestio habeatur, si forte castrensi peculio servos habuit? et magis est quaestionem de servis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius.
Si vir aut uxor occisi esse proponantur, de servis eorum quaestio habetur, quamquam neque viri servi proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie viri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita vindicandum atque in propriis servis senatus censuit.
Sed neque uxore occisa neque marito de servis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri servis idem quod in mariti recte dixit.
Occisorum appellatione eos contineri labeo scribit, qui per vim aut caedem sunt interfecti, ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum vel saxo vel fuste vel lapide percussum vel quo alio telo necatum.
Quod si quis puta veneno vel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum vindicta mortis eius non pertinebit: hoc idcirco, quia totiens puniendi sunt servi, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens potuerunt ei adversus vim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere adversus eos, qui veneno vel quo alio more insidiantur?
Plane si venenum per vim infusum sit, senatus consultum locum habet.
Ubicumque igitur vis adhibita est quae interemere solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore.
Quid ergo, si dominus veneno non per vim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat senatus consultum silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur, tamen si qui conscii vel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt.
Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem silaniano locus non est, sed mors eius vindicatur, scilicet ut, si in conspectu servorum hoc fecit potueruntque eum in se saevientem prohibere, poena adficiantur, si vero non potuerunt, liberentur.
Si quis non metu criminis imminentis, sed taedio vitae vel impatientia doloris sibi manus intulit, eius testamentum aperiri et recitari mortis casus non impedit.
Item illud sciendum est, nisi constet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus consulto locus sit.
Quaestionem autem sic accipimus non tormenta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis.
Hoc autem senatus consultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos vero, qui non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent.
" eodem" autem " tecto" qualiter accipiatur, videamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam vel cubiculum vel eandem domum vel eosdem hortos vel totam villam. et ait sextus sic esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde vocem exaudire potuerunt, hi puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii validioris vocis, alii exiguioris sunt nec omnes undique exaudiri possunt.
Iuxta hoc tamen videtur et divus hadrianus rescripsisse in haec verba: " servi quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclavi cum domina sua fuerat, auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe voce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut vicini audirent, hoc ipso manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem minatum, si proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet vel hoc, ne ceteri servi credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere " .
Hoc rescriptum multa continet: nam ei non parcit, qui eodem conclavi fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: et quod vel voce oporteat servos dominis auxilium ferre, ostendit.
Si quis in villa agens occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in ea regione fuerint servis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi videbuntur, de his quaestionem haberi.
Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occiditur vel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumendum est. quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta.
Impubes servus vel ancilla nondum viripotens non in eadem causa erunt: aetas enim excusationem meretur.
Impuberi autem utrum in supplicio tantum parcimus an vero etiam in quaestione? et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: et alias solet hoc in usu observari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent et habena et ferula vel caedi.
Excusantur autem servi, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit se quis auxilium ferre vel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit.
Tulisse autem auxilium non tantum is videtur qui servavit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre, ut salvus esset dominus, verum is quoque, qui quidquid potuit fecit, tametsi dominus interfectus est: veluti si quis clamavit, ut ad auxilium conveniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam convocavit aut si corpus suum obiecit vel alias corpore suo auxilium tulit.
Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse videtur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem elegit? plectendus utique erit.
Quid si vulnerati sint servi, cum protegerent dominum? dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi vulnera ista fecerunt data opera, ne punirentur, aut talia vulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si voluissent.
Si dominus mortifere vulneratus supervixerit nec de quoquam servorum suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit.
Callistratus 5 de cogn.
Divus marcus commodus pisoni rescripsit in haec verba: " cum constiterit apud te, piso carissime, iulium donatum, posteaquam conterritus adventu latronum profugerat villam suam, vulneratum esse, mox testamento facto purgasse officium servorum suorum, nec pietas pro servis nec sollicitudo heredis optinere debet, ut ad poenam vocentur, quos absolvit dominus ipse".
Si quis in gravi valetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subveniendum est ei.
Si quis moriens dixisset a servo vim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari.
Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cubantem necaverit vel uxor maritum, servi poena senatus consulti liberabuntur. sed si exaudissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti.
Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris servos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt.
Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni servus opem tulit, an sit excusandus, an vero quia omnibus non tulit plectendus? et magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamvis quibusdam tulit, supplicio adficiendum: si vero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse.
Quare et si servus mulieris marito dominae magis auxilio fuit quam dominae vel contra, dicendum est ignosci ei debere.
Subvenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominave occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erumpere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec interest, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera voluerint se ita includi, ne opem ferre possint. clusos accipere debemus et si sunt vincti, si tamen ita vincti, ut omnino rumpere vincula et auxilio esse non potuerint.
Ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt.
Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit.
Caecus quoque veniam mereri debet.
Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi vocis tantum auxilium superfuit.
Furiosos excipi nequaquam dubium est.
Si quis quem eorum servum servamve ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit vel celaverit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit.
Si ex stipulatu servus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex stipulato actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur. quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione servi utilis erit creditori.
Utrum autem is solus videatur indicasse vel arguisse, qui ad hoc prosilit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est, ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit.
Hi quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem pervenire, ut puta si hac lege distractus erat quis, ne manumitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem pervenire.
De his quoque servis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque servis supplicium sumendum est.
De his, qui antequam testamentum occisi occisaeve aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti invenirentur, perinde ac si de servis quaestio habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non obstare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo graviorem sceleri suo poenam merebitur.
Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne quis sciens dolo malo aperiendum recitandum describendumque curet, edicto cavetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita suppliciumque de noxiis sumptum fuerit.
Aperire autem hic ille videtur qui naturaliter aperit, sive sint signatae sive non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae.
Aperire accipere debemus prohibitos nos vel palam publice vel secreto: omnis enim apertura prohibita est.
Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri.
Et si sciens, non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam vel per rusticitatem ignarus edicti praetoris vel senatus consulti aperuit.
Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit.
Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parvi enim refert, utrum totum an pars aperiatur.
Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codicilli ad causam testamenti pertinent.
Item sive iure valeat id quod apertum est sive non valeat, attamen edicto locus est.
Eadem servantur et de his, quae ad causam substitutionis pertinent, si pupillus pupillave occisus occisave esse dicetur.
Si alius aperuit, alius recitavit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt.
Non tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne quis adeat bonorumve possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres propter compendium suum familiae facinus occultaret.
Eleganter scaevola ait, ut quis ad heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur.
Si condicioni intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis ad implendam condicionem.
Si et aliud impedimentum sit de non adeunda hereditate vel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum senatus consulti, si et aliud fuit: veluti si praegnas uxor occisi fuit vel etiam putabatur et propterea adire hereditatem institutus non potuerit.
Qui postumos heredes instituerat, non natis postumis uxorem secundo loco scripsit heredem: cum a familia necatus diceretur, uxor diem suum obierat: heredes mulieris actiones ex constitutione sibi dari postulabant. eos ita demum audiendos esse respondi, si mulier, quam in utero nihil gestare constabat, propter senatus consultum hereditatem adire noluit: alioquin praegnate ea defuncta nullam iniuriae querellam intervenisse.
Necessarios heredes puto edicto comprehendi, si se misceant hereditati.
Nec bonorum possessionem peti praetor permittit: et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere.
Non alias bona publicantur, quam si constabit esse occisum patrem familias et heredem ante quaestionem de familia habitam suppliciumque sumptum adisse hereditatem.
Ubi quis incuria necatus est vel medici insidiis, adiri quidem hereditas potest, sed heredi defensio mortis incumbit.
Etsi percussor certus sit, tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inveniatur: utique autem ipse maxime quaestioni dabitur, quamvis et ceteri puniantur.
Quamvis alias in caput domini servi non torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accusent, sive extraneus heres sive ex suis sit.
Si unus ex dominis non compareat, querendum est de casu eius per servos, quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis quam in caput praesentis torquebuntur.
Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus consulto cavetur: ipse enim in familiam suam potest animadvertere.
Et in libertos extraordinarium auxilium habebit.
Senatus consulto pisoniano cavetur, ut, si poenae obnoxius servus venisset, quandoque animadversum in eum esset, ut venditor pretium praestaret, ne emptori iniuriam fecisse videatur senatus.
Si filius familias, qui in castrensi peculio testatus est, occisus sit, omnimodo id defendendum est, ut, ex quibus casibus ad fiscum patris familias bona pertinent, his casibus et huius peculium, potius quam ad heredes, qui deliquerunt in adeundo et similibus ultive non sunt.
Cum fisco caduca bona defuncti addicantur propter inultam mortem, in eum legatorum actio datur: et libertates ratae sunt eorum scilicet, qui senatus consulto excipiuntur.
Si exheredatus filius, antequam adiretur patris hereditas, occisus sit, ex eventu inspicietur, ut, si adita fuerit hereditas, quasi alieni fuisse videantur: si vero irritum testamentum factum sit, quia ipsius essent si viveret, omnia perinde aguntur ac si dominus esset.
Sub divo traiano constitutum est de his libertis, quos vivus manumiserat, quaestionem haberi.
Idemque erit et de his, qui ius anulorum petierant.
Si servus a testatore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est non impediri libertatem.
In cognitione aperti adversus senatus consultum testamenti eius, qui a familia sua occisus dicatur, quinquennii tempus constitutum est senatus consulto tauro et lepido consulibus: quod tamen ad extraneos pertinet. namque eos, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusare permittitur eodem senatus consulto.
Maecenatus 11 de publ. iudic.
Excipiuntur senatus consulto silaniano impuberes servi. trebius autem germanus legatus etiam de impubere sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi aetate aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea caedem eius prodiderat. ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium praestitisse etiam postea certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub eodem tecto fuissent: qui vero ministri vel participes caedis fuissent et eius aetatis, quamquam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in caede domini quam in ulla alia causa parci oportere.
Si sequens gradus ultus fuerit necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? et ait papinianus non esse hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet.
Cum ex parte heredi instituto legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessaverat, divi severus et antoninus rescripserunt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum.
Heredibus autem, qui in ulciscenda morte defuncti cessaverant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: forte et si quasi patronus venit, quamvis hi suo iure admittantur.
Domino a familia occiso servus communis necem eius detexit: favore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem sibi contingentem socium consequi oportet.
Prius de se familia torquenda est et, si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit.
Et inofficioso testamento queri idem et mortem vindicare defuncti non prohibetur, idque paulus respondit.
Cum dominus occiditur, auxilium ei familia ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non tulerit, merito de ea supplicium sumitur.
Heres, qui veneni causam persequitur, res hereditarias urguentes ordinare salvis probationum indiciis non prohibetur.
Propter veneni quaestionem tempus petendae possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. aliud senatui placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, servorum videlicet causa, quorum libertatem quaestionis habendae gratia neglegi necesse est.
Neptis, quae possessionem aviae petierat, mortem eius interfectam sciens non defenderat. fideicommissum, quod avia ex alio testamento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim heredis punitus est. si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fideicommissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est.
Praesidis iniquitate reis illatae caedis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleverant, quamvis non provocassent, hereditatem auferri non oportere visum est.
Gaius seius cum languesceret, questus est se veneno occidi a servo suo et sic exspiravit: cui heres exstitit lucia titia soror et mortem eius exsequi neglexit et ipsa post annum decimum decessit: exstitit qui bona nuntiaret gaii seii: quaero, an morte titiae extinctum sit crimen. paulus respondit causam, de qua quaeritur, cum sit pecuniaria, morte ingratae heredis extinctam non videri.
Si antequam patefieret testatorem occisum, tabulae testamenti apertae essent, deinde innotuisset id admissum esse, causa cognita puto compellendum institutum adire hereditatem, quam suspectam diceret, et ex trebelliano senatus consulto restituere.
Si quis quasi suspectam hereditatem coactus adit, non tenetur edicto.
Lege cornelia cavetur de praemio accusatoris, qui requisivit et renuntiavit eos servos, qui ex ea familia ante quaestionem fugerint, ut in singulos servos quos convicerit quinque aureos ex bonis occisi aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. quod praemium non in omnes servos, qui sub eodem tecto locove fuerint, sed in eos solos, qui caedem admisissent, accusatori tribuitur.
Praeterea cavetur, ut de his, qui ante quaestionem habitam fugerint, si aperto testamento liberi scripti inveniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita, ut ex vinculis causam dicant et convicti perinde ac servi puniantur et ei qui convicerit deni aurei praemii nomine darentur ex bonis damnati.
Ex hoc edicto actio proficiscitur contra eum, qui adversus edictum praetoris tabulas testamenti aperuisse dicetur vel si quid aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poena edicti constituta est. palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera convictus erit, praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum.
Fideicommissum, quod ex testamento fratris patruelis gaius seius titio debebat, ab heredibus seii titius accepit: quaesitum est, cum necem gaii seii heredes eius non vindicaverint, an titius nihilo minus eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non vindicaverint, nec obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit. respondit nihil proponi, cur obstaret.
Callistratus 1 d. i. fisci.
Si de pluribus heredibus quibusdam invitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui culpa carent.