Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 33.2.0. De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum vel fideicommissum datis.
Nec usus nec usus fructus itineris actus viae aquaeductus [ aequaeductus] legari potest, quia servitus servitutis esse non potest: nec erit utile ex senatus consulto, quo cavetur, ut omnium quae in bonis sint usus fructus legari possit, quia id neque ex bonis neque extra bona sit. sed incerti actio erit cum herede, ut legatario, quamdiu vixerit, eundi agendi ducendi facultatem praestet aut ea servitus constituatur sub hac cautione, ut, si decesserit legatarius vel capite deminutus ex magna causa fuerit, restituatur.
Hominis operae legatae capitis deminutione vel non utendo non amittuntur. et quoniam ex operis mercedem percipere legatarius potest, etiam operas eius ipse locare poterit, quas si prohibeat heres capi, tenebitur. idem est et si servus se locaverit. et quia legatarius fructuarius non est, ad heredem suum operarum legatum transmittit: sed servo usu capto legatum perit.
Hominis quoque liberi operae legari possunt, sicut locari et in stipulationem deduci.
Si pure proprietas legata erit, ea ad legatarium perveniet, quamvis fructuarius heres sit institutus.
Usum fructum " cum moriar" inutiliter stipulor: idem est in legato, quia et constitutus usus fructus morte intercidere solet.
Si usus fructus mihi in biennium continuum a morte testatoris legatus sit et per heredem steterit, quo minus eum mihi daret, praeterito biennio nihilo minus tenetur ( quemadmodum teneretur, si res legata in rerum natura esse desisset, quam quis deberet, moratusque esset in ea danda), ut peti quidem iam usus fructus qui legatus sit non possit, quia alius futurus sit quam qui legatus fuerit, sed aestimatio eius bima dumtaxat facienda sit.
Operae testamento relictae quando cedere debeant, utrum ex quo petit eas legatarius an ex quo adita hereditas est? et cui pereant dies, quibus aeger servus fuit? et puto ex die petitionis eas cedere: quare si post petitas aeger esse servus coeperit, legatario peribunt.
Si usus fructus municipibus legatus erit, quaeritur, quousque in eo usu fructu tuendi sint: nam si quis eos perpetuo tuetur, nulla utilitas erit nudae proprietatis semper abscedente usu fructu. unde centum annos observandos esse constat, qui finis vitae longissimus esset.
Si ab eo, cui legatus esset usus fructus, fideicommissum fuerit relictum, licet usus fructus ad legatarium non pervenerit, heres tamen, penes quem usus fructus remanet, fideicommissum praestat. quod et in militis testamento erit dicendum, si legatarius, a quo fideicommissum relictum est, repudiaverit legatum vel vivo testatore decesserit.
Si titio fundus et eiusdem fundi usus fructus legatus fuerit, erit in potestate eius, fundum an usum fructum vindicare malit. et si fundum elegerit, necessario plenam proprietatem habebit, licet usum fructum a se reppulerit: si vero usum fructum habere maluerit et proprietatem fundi reppulerit, solum usum fructum habebit.
Habitationis legatum in singulos annos ab initio anni deberi constat.
Heres in fundo, cuius usus fructus legatus est, villam posuit: eam invito fructuario demolire non potest, nihilo magis quam si, quam arborem posuisset, ex fundo is evellere vellet: sed si antequam usufructuarius prohibuerit, demolierit, impune facturum.
Cum usus fructus alternis annis legatur, non unum, sed plura legata sunt. aliud est in servitute aquae et viae: viae enim servitus una est, quia natura sui habet intermissionem.
Duos separatim uti frui sinere damnatus heres communiter uti frui passus est: quaerebatur, an utrique ex testamento teneretur. dixi teneri, si testator utrumque solidum habere voluit: nam ipsius onus est, ut solidum singulis legatum praestaret: qua parte igitur alterum uti frui sineret heres, ea parte eum non sinere alterum uti frui, ideoque per aestimationem unicuique quod deest replere debet.
"damnas esto heres titium sinere in illa domo habitare, quoad vivet": unum videtur esse legatum.
Qui duos fundos habebat, unum legavit et alterius fundi usum fructum alii legavit: quaero, si fructuarius ad fundum aliunde viam non habeat quam per illum fundum qui legatus est, an fructuario servitus debeatur. respondit, quemadmodum, si in hereditate esset fundus, per quem fructuario potest praestari via, secundum voluntatem defuncti videtur id exigere ab herede, ita et in hac specie non aliter concedendum esse legatario fundum vindicare, nisi prius ius transeundi usufructuario praestet, ut haec forma in agris servetur, quae vivo testatore optinuerit, sive donec usus fructus permanet sive dum ad suam proprietatem redierit.
Legatum civitati relictum est, ut ex reditibus quotannis in ea civitate memoriae conservandae defuncti gratia spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet: quaero, quid de legato existimes. respondit, cum testator spectaculum edi voluerit in civitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinaverit, lucro heredum cedere: igitur adhibitis heredibus et primoribus civitatis dispiciendum est, in quam rem converti debeat fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur.
Quidam praedia rei publicae legavit, de quorum reditu quotannis ludos edi voluit, et adiecit: "quae legata peto, decuriones, et rogo, ne in aliam speciem aut alios usus convertere velitis". res publica per quadriennium continuum ludos non edidit: quaero, an reditus, quos quadriennio res publica percepit, heredibus restituere debeat vel compensare in aliam speciem legati ex eodem testamento. respondit et invitis heredibus possessione adprehensa perceptos fructus restituendos esse et non erogatum secundum defuncti voluntatem in alia quae deberentur compensari.
Qui plures habebat libertos, testamento suo dixit se habitationem relinquere iis quos codicillis designasset: cum nullos postea designaverit, quaero, an omnes admitti debeant. respondit, si patronus, qui se designaturum personas libertorum pollicitus est, nullum postea designavit, legatum habitationis perfectum esse non videtur, non existente cui datum intellegi possit.
Modestinus l.S. de heuremat.
Si alii fundum, alii usum fructum eiusdem fundi testator legaverit: si eo proposito fecit, ut alter nudam proprietatem haberet, errore labitur. nam detracto usu fructu proprietatem eum legare oportet eo modo: "titio fundum detracto usu fructu lego: vel seio eiusdem fundi usum fructum heres dato". quod nisi fecerit, usus fructus inter eos communicabitur, quod interdum plus valet scriptura quam peractum sit.
Si servum sub condicione liberum esse iubeam et usum fructum eius tibi legavero, valet legatum.
Titio usus fructus stichi aut, si navis ex asia venerit, decem legata sunt. non petet usum fructum, antequam condicio decem existat vel deficiat, ne potestas heredi utrum velit dandi auferatur.
Ulpianus 15 ad l. iul. et pap.
"patrimonii mei reditum omnibus annis uxori meae dari volo". aristo respondit ad heredem uxoris non transire, quia aut usui fructui simile esset aut huic legato " in annos singulos".
Mauricius 2 ad l. iul. et pap.
Licet testatori repetere legatum usus fructus, ut etiam post capitis deminutionem deberetur et hoc nuper imperator antoninus ad libellum rescripsit. tunc tantum esse huic constitutioni locum, cum in annos singulos relegaretur.
Uxori fructu bonorum legato faenus quoque sortium, quas defunctus collocavit, post impletam ex senatus consulto cautionem praestabitur. igitur usuras nominum in hereditate relictorum ante cautionem interpositam debitas velut sortes in cautionem deduci necesse est. non idem servabitur nominibus ab herede factis: tunc enim sortes dumtaxat legatario dabuntur aut, quod propter moram usuras quoque reddi placuit, super his non cavebitur.
"scorpum servum meum semproniae concubinae meae servire volo". non videtur proprietas servi relicta, sed usus fructus.
Qui fructus praediorum uxori reliquit, post mortem eius praedia cum reditibus ad heredes suos redire voluit, imperitia lapsus. nullum fideicommissum dominus neque proprietatis neque fructus ad eos reverti dedit: etenim reditus futuri, non praeteriti temporis demonstrati videbantur.
Sempronius attalus ab herede suo fundum in italiam gaio post decennium deducto usu fructu dari iussit: quaero, cum medio hoc decennii spatio heres vita functus sit, an post tempus decennii plenus fundus ad legatarium pertineat. movet enim me, quod dies legati huius sive fideicommissi cesserit ac per hoc et ad heredem legatarii pertinere potuerit, et ideo quasi circa debitum iam legatum mortuo herede usus fructus exstinctus sit nec ad heredem heredis pertinere possit. respondi: dies quidem fideicommissi vel legati cedit statim, cum post tempus certum heres dare rogatur sive iubetur: sed usus fructus nondum est heredis, nisi cum dominium deducto usu fructu praestitit, et ideo capitis deminutione vel morte perire non potest quod nondum habuit. idem evenit, si proprietas deducto usu fructu sub condicione legata sit et pendente condicione heres decesserit: tunc enim ab heredis herede incipit usus fructus, qui ex persona eius finietur. sed his casibus de sententia testatoris quaerendum est, qui utique de eo usu fructu detrahendo sensit, qui coniunctus esset heredis personae: quo extincto solidam proprietatem ad legatarium voluit pertinere nec plus transmitti ad successorem suum, qui nondum habere coepit usum fructum, quam si iam habere coepisset.
Si fundus duobus, alii usus fructus legatus sit, non trientes in usu fructu, sed semisses constituuntur: idemque est ex contrario, si duo sint fructuarii et alii proprietas legata est. et inter eos tantum adcrescendi ius est.
Uxori maritus per fideicommissum usum fructum et alia et dotem praelegavit: heredes usum fructum ei concesserunt: post biennium illicitum matrimonium fuisse pronuntiatum est: quaesitum est, an id, quod praeterito tempore possedit, ab ea repeti possit. respondit id, quod fructus nomine percepisset, repeti posse.
Quaero, si usus fructus fundi legatus est et eidem fundo indictiones temporariae indictae sint, quid iuris sit. paulus respondit idem iuris esse et in his speciebus quae postea indicuntur, quod in vectigalibus dependendis responsum est: ideoque hoc onus ad fructuarium pertinet.
Si quis usum fructum legatum sibi alii restituere rogatus sit eumque in fundum induxerit fruendi causa: licet iure civili morte et capitis deminutione ex persona legatarii pereat usus fructus, quod huic ipso iure adquisitus est, tamen praetor iurisdictione sua id agere debet, ut idem servetur, quod futurum esset, si ei, cui ex fideicommisso restitutus esset, legati iure adquisitus fuisset.
Cui usus fructus legatus esset, donec ei totius dotis satisfieret, cum ei heres pro sua parte satis dedisset, quamvis reliqui satis non darent, tamen pro ea parte usum fructum desinere habere mulierem ait labeo: idem fieri et si per mulierem mora fieret, quo minus satis acciperet.
Colono suo dominus usum fructum fundi, quem is colebat, legaverat: agat colonus cum herede ita, ut iudex cogat heredem ex locationis actione eum liberare.
Is qui fundum tecum communem habebat usum fructum fundi uxori legaverat: post mortem eius tecum heres arbitrum communi dividundo petierat. blaesus ait trebatium respondisse, si arbiter certis regionibus fundum divisisset, eius partis, quae tibi optigerit, usum fructum mulieri nulla ex parte deberi, sed eius, quod heredi optigisset, totius usum fructum eam habituram. ego hoc falsum puto: nam cum ante arbitrum communi dividundo coniunctus pro indiviso ex parte dimidia totius fundi usus fructus mulieris fuisset, non potuisse arbitrum inter alios iudicando alterius ius mutare: quod et receptum est.
Generali capite praeposito quidam in testamento suo ita adiecit: "felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi vestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede meo, sed potius concordaveris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim vobis expedit": quaesitum est, an vivente herede exigere possit felix fundi proprietatem. respondit nihil proponi, cur felici proprietas fundi legata videretur.
Filios ex seio et filiam ex alio marito heredes instituit aequis portionibus et matri ita legaverat: "aeliae dorcadi matri meae dari volo, quoad vivat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his vivet, pertineat". filii post aditam hereditatem decesserant: quaesitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum ad solam filiam an vero pro portione hereditatis pertineret. respondit ad eos redire, apud quos proprietas esset. claudius: non credidit ipsum usum fructum in vicem portionum hereditariarum post mortem aviae inter ipsos datum, eo magis, quod aequis partibus heredes erant scripti.
Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quae in his domibus erant, excepto argento legaverat, item usum fructum fundorum et salinarum: quaesitum est, an lanae cuiusque coloris mercis causa paratae, item purpurae, quae in domibus erat, usus fructus ei deberetur. respondit excepto argento et his, quae mercis causa comparata sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere.
Idem quaesiit, cum in salinis, quarum usus fructus legatus esset, salis inventus sit non minimus modus, an ad uxorem ex causa fideicommissi usus fructus pertineat. respondit de his legandis, quae venalia ibi essent, non sensisse testatorem.
Idem quaesiit, cum eodem testamento ita caverit: "a te peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi praestari volo in annum quintum decimum, contenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumve meorum inferatur", an recessum videatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex usu fructu, quam annuos quadringentos. respondit satis id, quod quaereretur, aperte verba quae proponerentur declarare.
Lucius titius testamento suo publio maevio fundum tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus titiae praestaret: publius maevius villam vetustate corruptam cogendis et conservandis fructibus necessariam aedificavit: quaero, an sumptus partem pro portione usus fructus titia adgnoscere debeat. respondit, si prius, quam usum fructum praestaret, necessario aedificavit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur.
Duas filias et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datae usum fructum legavit in haec verba: "hoc amplius publia clementiana praecipiet sibi quartae partis hereditatis meae, ex qua iulium iustum filium meum heredem institui: petoque a te, publia clementiana, uti fratrem tuum iulium iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et convalescat". quaesitum est, cum filius in eodem furore in diem mortis suae perseverans decesserit, an usus fructus interciderit. respondit verbis quae proponerentur perseverare legatum, nisi manifestissime probetur aliud testatorem sensisse.
Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem praestare aut ea praedia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris voluntatem traditos locavit: et quaesitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an vero ad heredem seiae testatricis pertineant. respondit nihil proponi, cur ad heredem seiae pertineant.
Usum fructum tertiae partis bonorum suorum uni ex heredibus legaverat: quaesitum est, an pecuniae, quae ex rebus divisis secundum aestimationem effecta est, tertia praestanda sit. respondit heredis esse electionem, utrum rerum an aestimationis usum fructum praestare vellet.
Item quaesitum est, tributa praeterea, quae vel pro praediis aut moventibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex quantitate, ut reliquae dumtaxat pecuniae, si hoc heres elegerit, reddi debeat. respondit reliquae pecuniae tertiam praestandam.
"sempronio ea, quae vivus praestabam, dari volo": is etiam habitabat in testatoris domo, quae uni ex heredibus praelegata erat: quaesitum est, an habitatio quoque debeatur. respondit nihil proponi, cur non debeatur.
Ex his verbis testamenti: "libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quae vivus praestabam dari volo" quaesitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis habitabant, etiam habitatio relicta videatur. respondit videri.
Codicillis ita scripsit: "negidium titium dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, senescere patiamini": quaero, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quae eis specialiter legata sunt, sine controversia consecuti sunt. respondit verbis quae proponerentur id petitum, ut ad eum modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur.
Codicillis fideicommissa in haec verba dedit: "libertis libertabusque meis et quos in codicillis manumisi fundum, ubi me humari volui, dari volo, ut qui ab his decesserit, portio eius reliquis adcrescat, ita ut ad novissimum pertineat: post cuius novissimi decessum ad rem publicam arelatensium pertinere volo. hoc amplius libertis libertabusque meis habitationes in domo, quamdiu vivent: pactiae et trophimae diaetas omnes, quibus uti consuevit: habitet quam domum post mortem eorum ad rem publicam pertinere volo". quaesitum est, rei publicae fideicommissum utrum ab herede an a libertis datum sit. respondit secundum ea quae proponerentur posse ita verba accipi, ut eius legatarii, qui novissimus decederet, fidei commissum videatur. idem quaesiit defunctis quibusdam ex libertis, quibus habitatio relicta erat, an portiones domus, in quibus hi habitaverant, iam ad rem publicam pertineant. respondit, quoad aliquis eorum vivat, fideicommissum rei publicae non deberi.
Qui semproniam ex parte decima et maeviam ex parte decima, alumnum ex reliquis partibus instituerat heredes, curatorem alumno dedit, cum iure facere putaret: et curatoris fidei commisit, ne pateretur fundum venire, sed cum sempronia et maevia nutricibus suis frueretur reditu eius: et ima parte testamenti ita adiecit: "omnem voluntatem meam fidei heredum meorum committo". quaesitum est, an tertias partes usus fructus fundi nutrices ex fideicommisso petere possint, quamvis curator ei receptus sit, quem iure dare non poterit alumno. respondit secundum ea quae proponerentur utiliter fideicommisso voluntatem suam confirmasse: id igitur cuique dedisse, ut et nutrices una cum alumno reditu fundi uterentur.
Uxori usum fructum villae legavit in quinquennium a die mortis suae, deinde haec verba adiecit: "et peracto quinquennio, cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari volo". quaesitum est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an vero impleto quinquennio competat, quia " peracto quinquennio" testator proprietatem legaverat. respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere.
Sticho testamento manumisso fundi usus fructus erat legatus et, cum is uti fruique desisset, fidei heredum testator commisit, uti eum fundum darent lucio titio: sed stichus testamento suo eiusdem fundi proprietatem nepotibus suis legavit et heredes stichi ex testamento eius legatariis nepotibus eum fundum tradiderunt. quaesitum est, cum nepotes legatarii ignoraverint condicionem fundi supra scripti priore testamento datam et plus quam tempore statuto possederint, an eum fundum sibi adquisierint. respondit secundum ea quae proponerentur legatarios sibi adquisisse.
Idem quaesiit, si aliquo casu legatariis auferri possit, an repetitionem ab heredibus stichi eius nepotes habere possint. respondit supra quidem de adquisitione responsum: verum si ex alia causa adquisitio cessasset, videri stichum, si post mortem eorum, quibus proprietas legata esset, testamentum fecisset, potius quod habere se crederet, quam quod onerare heredes vellet, legasse.
"uxori meae usum fructum lego bonorum meorum, usque dum filia mea annos impleat octodecim": quaesitum est, an praediorum tam rusticorum quam urbanorum et mancipiorum et supellectilis itemque calendarii usus fructus ad uxorem pertineat. respondit secundum ea quae proponerentur omnium pertinere.
"fundi aebutiani reditus uxori meae quoad vivat dari volo": quaero, an possit tutor heredis fundum vendere et legatario offerre quantitatem annuam, quam vivo patre familias ex locatione fundi redigere consueverat. respondit posse. item quaero, an habitare impune prohiberi possit. respondit non esse obstrictum heredem ad habitationem praestandam. item quaero, an compellendus sit heres reficere praedium. respondit, si heredis facto minores reditus facti essent, legatarium recte desiderare, quod ob eam rem deminutum sit. item quaero, quo distat hoc legatum ab usu fructu. respondit ex his, quae supra responsa essent, intellegi differentiam.
Filios heredes instituit, uxori vestem mundum muliebrem lanam linum et alias res legavit et adiecit: "proprietatem autem eorum, quae supra scripta sunt, reverti volo ad filias meas quaeve ex his tunc vivent": quaesitum est, utrum usus fructus an proprietas earum rerum data sit. respondit proprietatem legatam videri.
"illi cum illo habitationem lego": perinde est, ac si ita " illi et illi" legasset.
Cum ita legatum esset: "fructus annuos fundi corneliani publio maevio do lego", perinde putat accipiendum esse labeo, ac si usus fructus fundi similiter esset legatus, quia haec mens fuisse testatoris videatur.
In fructu id esse intellegitur, quod ad usum hominis inductum est: neque enim maturitas naturalis hic spectanda est, sed id tempus, quo magis colono dominove eum fructum tollere expedit. itaque cum olea immatura plus habeat reditus, quam si matura legatur, non potest videri, si immatura lecta est, in fructu non esse.
Nihil interest, utrum bonorum quis an rerum tertiae partis usum fructum legaverit: nam si bonorum usus fructus legabitur, etiam aes alienum ex bonis deducetur, et quod in actionibus erit, computabitur. at si certarum rerum usus fructus legatus erit, non idem observabitur.