Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 34.3.0. De liberatione legata.
Omnibus debitoribus ea quae debent recte legantur, licet domini eorum sint.
Iulianus scripsit, si res pignori data legetur debitori a creditore, valere legatum habereque eum actionem, ut pignus recipiat, priusquam pecuniam solvat. sic autem loquitur iulianus, quasi debitum non debeat lucrari: sed si alia testantis voluntas fuit, et ad hoc pervenietur exemplo luitionis.
Heredem, damnatum a fideiussore non petere, a reo petere posse, sed a reo petere vetitum, si a fideiussore petat, reo ex testamento teneri celsus putat.
Idem celsus ait nullam dubitationem habere, quin herede petere a debitore vetito nec heres heredis petere possit.
Liberationem debitori posse legari iam certum est.
Sed et si chirographum quis decedens debitori suo dederit, exceptionem ei competere puto, quasi pro fideicommisso huiusmodi datione valitura.
Iulianus etiam libro quadragesimo digestorum scripsit: si quis decedens chirographum seii titio dederit, ut post mortem suam seio det aut, si convaluisset, sibi redderet, deinde titius defuncto donatore seio dederit et heres eius petat debitum, seius doli exceptionem habet.
Nunc de effectu legati videamus. et si quidem mihi liberatio sit relicta, cum solus sim debitor, sive a me petatur, exceptione uti possum, sive non petatur, possum agere, ut liberer per acceptilationem. sed et si cum alio sim debitor, puta duo rei fuimus promittendi, et mihi soli testator consultum voluit, agendo consequar, non ut accepto liberer, ne etiam conreus meus liberetur contra testatoris voluntatem, sed pacto liberabor. sed quid si socii fuimus? videamus, ne per acceptilationem debeam liberari: alioquin, dum a conreo meo petitur, ego inquietor. et ita iulianus libro trigesimo secundo digestorum scripsit, si quidem socii non simus, pacto me debere liberari, si socii, per acceptilationem.
Consequenter quaeritur, an et ille socius pro legatario habeatur, cuius nomen in testamento scriptum non est, licet commodum ex testamento ad utrumque pertineat, si socii sunt. et est verum non solum eum, cuius nomen in testamento scriptum est, legatarium habendum, verum eum quoque, qui non est scriptus, si et eius contemplatione liberatio relicta esset.
Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. nam et si quod ego debeo titio sit ei legatum mei gratia, ut ego liberer, nemo me negabit legatarium, ut et iulianus eodem libro scribit. et Marcellus notat utriusque legatum esse tam meum quam creditoris mei, etsi solvendo fuero: interesse enim creditoris duos reos habere.
Quid ergo est, cum agere poterit creditor ex testamento? non aliter heres condemnari debebit, quam si caveatur ei adversus debitorem defensu iri. item agente debitore nihil amplius heres praestare debet, quam ut eum adversus creditorem defendat.
Si quis reum habeat et fideiussorem et reo liberationem leget, iulianus ibidem scripsit reum per acceptilationem liberandum: alioquin si fideiussorem coeperit convenire, alia ratione reus convenitur. quid tamen, si donationis causa fideiussor intervenit nec habet adversus reum regressum? vel quid si ad fideiussorem pecunia pervenerit et ipse reum dederit vice sua ipseque fideiusserit? pacto est reus liberandus. atquin solemus dicere pacti exceptionem fideiussori dandam, quae reo competit: sed cum alia sit mens legantis, alia paciscentis, nequaquam hoc dicimus.
Quod si fideiussori sit liberatio legata, sine dubio, ut et iulianus scripsit, pacto erit fideiussor liberandus. sed et hic puto interdum acceptilatione liberandum, si vel reus ipse vere fuit aut in eam rem socius reus.
Idem iulianus eodem libro scripsit, si filius familias debitor fuerit et patri eius fuerit liberatio relicta, patrem pacto liberandum esse, ne etiam filius liberetur. et parvi, inquit, refert, si sit aliquid in peculio die legati cedente necne: securitatem enim pater per hoc legatum consequitur: maxime, inquit, cum rei iudicandae tempus circa peculium spectetur. huic patri similem facit iulianus maritum, cui uxor post divortium liberationem dotis legavit: nam et hunc, licet die legati cedente solvendo non sit, legatarium esse: et utrumque ait solutum repetere non posse. sed est verius quod Marcellus notat patrem petere posse ( nondum enim erat debitor, cum solveret), maritum non posse, quod debitum solvit. patrem enim etsi quis debitorem existimaverit, attamen loco esse condicionalis debitoris, quem solutum repetere posse non ambigitur.
Sed si damnatus sit heres filium liberare, non adicit iulianus, utrum acceptilatione filius an pacto sit liberandus: sed videtur hoc sentire, quasi acceptilatione debeat liberari, quae res patri quoque proderit. quod optinendum est, nisi evidenter approbetur contrarium sensisse testatorem, id est ne filius inquietetur, non ne pater: tunc enim acceptilatione eum non liberandum, sed pacto.
Idem iulianus scripsit, si pro filio pater fideiusserit eique liberatio sit legata, eum pacto liberandum quasi fideiussorem, non quasi patrem, et ideo de peculio posse conveniri. hoc ita demum putat, si dumtaxat quasi fideiussorem eum voluit testator liberari: ceterum si et quasi patrem, et de peculio erit liberandus.
Post emancipationem vero filii eatenus pater actionem habebit, quatenus aliquid ex peculio aut in rem verso praestaturus est: id enim legatorum nomine ad patrem pertinebit, quod eius intererit.
Illud quaeri potest, an eo quoque nomine pater ex testamento agere possit, ut etiam filius actione liberetur. quibusdam eo usque extendi actionem placebat, quia patris interesse videatur, si peculium filio post emancipationem concessisset, integrum ius eius permanere. ego contra sentio: nihil quicquam amplius patri praestandum ex eiusmodi scriptura testamenti puto, quam ut nihil ex eo, quod praestaturus heredi fuerit, praestet.
Non solum autem quod debetur remitti potest, verum etiam pars eius vel pars obligationis, ut est apud iulianum tractatum libro trigesimo tertio digestorum.
Si is qui stipulatus stichum aut decem damnaverit heredem stichum non petere, legatum valere constat: sed quid contineat, videamus. et iulianus scribit actionem ex testamento in hoc esse videri, ut debitor accepto liberetur: quae res utique debitorem et in decem liberabit, quia acceptilatio solutioni comparatur, et quemadmodum, si stichum solvisset, debitor liberaretur, ita et acceptilatione stichi liberari.
Sed si debitorem decem damnatus sit heres viginti liberare, idem iulianus scripsit libro trigesimo tertio nihilo minus esse liberandum decem: nam et si ei viginti accepto ferantur, in decem liberabitur.
Sed si duobus heredibus institutis alterum ex his damnaverit creditori solvere, valet legatum propter coheredem eumque ex testamento acturum, ut creditori solvatur.
Liberatio autem debitori legata ita demum effectum habet, si non fuerit exactum id a debitore, dum vivat testator: ceterum si exactum est, evanescit legatum.
Unde quaerit iulianus, si ab impuberis substituto sit liberatio relicta, deinde impubes exegerit quod debetur, an evanescat legatum. et cum constet pupillum in his, quae a substituto relinquuntur, personam sustinere eius a quo sub condicione legatur, consequens est substitutum actione ex testamento teneri, si pupillus a debitore exegerit.
Idemque est et si pupillus non exegerit, sed solummodo litem sit contestatus, teneri eum, ut remittat actionem.
Nam et si debitori liberatio sub condicione legata fuisset et vel lis fuisset contestata vel etiam exactum pendente condicione, ex testamento actio maneret liberatione relicta.
Non solum nostrum debitorem, sed et heredis et cuiuslibet alterius ut liberetur, legare possumus.
Potest heres damnari, ut ad certum tempus non petat a debitore: sed sine dubio nec liberare eum intra id tempus debebit, et, si debitor decesserit, ab herede eius intra id tempus peti non poterit.
Illud videndum est, an eius temporis, intra quod petere heres vetitus sit, vel usuras vel poenas petere possit. et priscus neratius existimabat committere eum adversus testamentum, si petisset: quod verum est.
Tale legatum: " heres meus a solo lucio titio ne petito" ad heredem lucii titii non transit, si nihil vivo lucio titio adversus testamentum ab herede, eo quod ab eo exigere debitum temptavit, sit commissum: quotiens enim cohaeret personae id quod legatur, veluti personalis servitus, ad heredem eius non transit, si non cohaeret, transit.
Si verba liberationis in rem sint collata, pro eo est, quasi heres ab eo debitore heredeque eius petere vetitus sit, ut adiectio heredis perinde nihil valeat, atque non esset valitura ipsius debitoris persona non comprehensa.
Is, qui reddere rationes iussus sit, non videtur satisfacere, si reliquum reddat non editis rationibus.
Si heres vetitus sit agere cum eo, qui negotia defuncti gesserit, non videtur obligatio ei praelegata, quae dolo vel ex fraude eius qui negotia gesserit commissa sit, et testator id videtur sensisse. ideo si heres negotiorum gestorum egisset, agens procurator ex testamento incerti doli mali exceptione excludi potest.
Et ei liberatio recte legatur, apud quem deposuero vel cui commodavero pignorive dedero vel ei quem ex furtiva causa mihi dare oportet.
Si quis rationes exigere vetetur, ut est saepissime rescriptum, non impeditur reliquas exigere, quas quis se reliquavit, et si quid dolo fecit qui rationes gessit. quod si quis et haec velit remittere, ita debet legare: " damnas esto heres meus, quidquid ab eo exegerit illa vel illa actione, id ei restituere" vel " actionem ei remittere".
Si damnatus heres fuerit a fideiussore quidem non petere, quod autem reus debet, titio dare, pacisci debet, ne a fideiussore petat, et adversus reum actiones suas praestare legatario: quemadmodum damnatus heres, ne a reo petat, et damnatus dare quod fideiussor debet, et reo acceptum facere et legatario litis aestimationem sufferre cogatur.
Si debitor fideiussorem suum ab herede suo liberari iusserit, an fideiussor liberari debeat? respondit debere. item quaesitum est, an, quia mandati actione heredes tenerentur, inutile legatum esset, quemadmodum inutile legatum est quod debitor creditori suo legat. respondit [ respondi], quotiens debitor creditori suo legaret, ita inutile esse legatum, si nihil interesset creditoris ex testamento potius agere quam ex pristina obligatione. nam et si titius mandaverit maevio, ut pecuniam promitteret, deinde liberari eum iusserit a stipulatore, manifestum est, quantum intersit promissoris liberari potius quam praestare ex stipulatu, deinde mandati agere.
Lucius titius cum erotem actorem haberet, codicillis ita cavit: " erotem liberum esse volo: quem rationes reddere volo eius temporis, quod erit post novissimam meam subscriptionem". postea vivus erotem manumisit in eodem actu habuit rationesque subscripsit usque in eum diem, qui fuit ante paucissimos dies quam moreretur. heredes lucii titii dicunt quasdam summas et servum adhuc erotem et postea liberum accepisse neque in eas rationes, quae a lucio titio subscriptae sunt, intulisse: quaero, an heredes ab erote nihil exigere debent eius temporis, quo lucius titius subscripsit. respondi erotem ex ea causa quae proponeretur liberationem petere non posse, nisi et hoc specialiter ei remissum est.
Si creditor debitori, qui se exceptione perpetua tueri poterat, legaverit quod sibi deberet, nullius momenti legatum erit. at si idem debitor creditori legaverit, intellegendum erit exceptionem eum remitti creditori voluisse.
Idem est et si in diem debitor fuit vel sub condicione.
Si quis in testamento damnatus est, ne a titio debitore exigat, neque ipsum neque heredem eius potest convenire: nam neque heredis heres agere neque ab heredis herede potest peti. heredis autem heres potest damnari, ne exigat debitorem.
Ei cui fundum in quinquennium locaveram legavi quidquid eum mihi dare facere oportet oportebitve ut sineret heres sibi habere. nerva atilicinus, si heres prohiberet eum frui, ex conducto, si iure locationis quid retineret, ex testamento fore obligatum aiunt, quia nihil interesset, peteretur an retineret: totam enim locationem legatam videri,
Reliqua quoque: in iudicio locationis venire.
Cassius. etiam si habitatio eo modo legata esset, gratuitam habitationem heres praestare deberet. et praeterea placuit agere posse colonum cum herede ex testamento, ut liberetur conductione: quod rectissime dicitur.
Cum ita testemur: " heres meus damnas esto liberare illum, quod is negotia mea gessit, et si quid eum mihi dare facere oportet, ab eo non exigere", damnatur heres nec creditas ab eo quoque pecunias exiget. in simili autem legato vix est, ut de eo quoque legando pater familias senserit, quod servis eius peculii nomine debetur.
" aurelio sempronio fratri meo. neminem molestari volo nomine debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu viveret, neque de sorte aut usurae nomine debiti: et absolvo ei et libero ex pignoribus eius domum et possessionem caperlatam". modestinus respondit ipsum debitorem, si conveniatur, exceptione tutum esse: diversum in persona heredis eius.
Gaius seius cum adolevisset, accepit curatores publium maevium et lucium sempronium. sed enim idem gaius seius intra legitimam aetatem constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus suis ita cavit: " quaestionem curatoribus meis nemo faciat: rem enim ipse tractavi". quaero, an rationem curae heredes adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex verbis testamenti apparet, confessus sit se omnem rem suam administrasse. modestinus respondit, si quid dolo curatores fecerunt aut si quae res testatoris penes eos sunt, eo nomine conveniri eos posse.
Clementius 12 ad l. iul. et pap.
Si id quod mihi deberes vel tibi vel alii legavero idque mihi solveris vel qualibet alia ratione liberatus a me fueris, exstinguitur legatum.
Clementius 12 ad l. iul. et pap.
Unde iuliano placuit et si debitori heres exstiterit creditor posteaque ipse creditor decesserit, legatum extingui: et hoc verum est, quia confusione perinde exstinguitur obligatio ac solutione.
Clementius 12 ad l. iul. et pap.
Sed si sub condicione dato legato heres praeoccupaverit et exegerit debitum, aliud dici oportet, quia in arbitrio heredis esse non debet, ut quandoque condicione existente neque ipsi legatario debeatur legatum, si tum vivat et capere possit, neque ei, ad quem hoc commodum pervenit, si legatarius capere non possit.
" quod mihi sempronius debet, peti nolo": non tantum exceptionem habere debitorem, sed et fideicommissum ut liberetur petere posse responsum est.
Procurator, a quo rationem heres exigere prohibitus eoque nomine procuratorem liberare damnatus est, pecuniam ab argentario debitam ex contractu, quem ut procurator fecit, iure mandati cogetur restituere vel actiones praestare.
Cum heres rogatur debitorem suum liberare, de eo tantum cogitatum videtur, quod in obligatione manserit: itaque si quid ante tabulas apertas fuerit solutum, ad causam fideicommissi non pertinebit. quod autem post tabulas apertas ante aditam hereditatem ab eo, qui voluntatem defuncti non ignoravit, fuerit exactum, dolo proximum erit ideoque repeti potest.
Legavi titio quod mihi debetur vel adiecta certa quantitate sive specie vel non adiecta, aut ex contrario aeque cum distinctione, veluti " titio quod ei debeo" vel ita " titio centum quae ei debeo": quaero, an per omnia requirendum putes, an debitum sit. et plenius rogo quae ad haec spectant attingas: cottidiana enim sunt. respondi: si is, cui titius debebat, debitum ei remittere voluit, nihil interest, heredem suum iussit ut eum liberaret an prohibeat eum exigere: utroque enim modo liberandus est debitor et utroque casu competit ultro ad liberandum debitori actio. quod si etiam centum aureorum vel fundi debiti mentionem fecit, si quidem debitor fuisse probetur, liberandus est: quod si nihil debeat, poterit dici quasi falsa demonstratione adiecta etiam peti quod comprehensum est posse. sed poterit hoc dici si ita legavit: " centum aureos, quos mihi debet" vel " stichum, quem debet, heres meus damnas esto non petere". quod si sic dixit: " heres meus centum aureos, quos mihi titius debet, damnas esto ei dare", etiam illud temptari poterit, ut petere possit quasi falsa demonstratione adiecta: quod mihi nequaquam placet, cum dandi verbum ad debitum referre se testator existimaverit. contra autem si debitor creditori leget, nullam utilitatem video, si sine quantitate leget. sed et si id demonstret, quod debere se confitetur, nulla utilitas est nisi in his speciebus, in quibus emolumentum debiti ampliatur. quod si centum aureos, quos se debere dixit, legavit, si quidem debet, inutile est legatum, quod si non fuit debitor, placuit utile esse legatum: certa enim nummorum quantitas similis est sticho legato cum demonstratione falsa: idque et divus pius rescripsit certa pecunia dotis acceptae nomine legata.
Tutor decedens aliis heredibus scriptis pupillo suo, cuius tutelam gessit, tertiam partem bonorum dari voluit, si heredibus suis tutelae causa controversiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberaverit: pupillus legatum praetulit et postea nihilo minus petit quidquid ex distractione aliave causa ad tutorem suum ex tutela pervenerit: quaero, an verbis testamenti ab his exactionibus excludatur. respondit, si prius, quam condicioni pareret, fideicommissum percepisset et pergeret petere id, in quo contra condicionem faceret, doli mali exceptionem obstaturam: nisi paratus esset, quod ex causa fideicommissi percepisset, reddere: quod ei aetatis beneficio indulgendum est.
Videamus, si ei, cum quo de peculio actio erit, liberatio testamento legata sit, an, si die, quo legata cedere solent, nihil in peculio sit, legatarii loco habetur? atquin nondum debitor fuit, nec procedit, ut emolumentum aliquid ex legato ad eum perveniat nisi propter spem futuri peculii. numquid ergo in pendenti sit, an legatarius fuerit, perinde atque si qua alia causa spem legati dubiam faceret?
Aurelius symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens eisdem pupillis legavit in haec verba: " arellio latino et arellio felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod tempus praestari eis volo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et vestiarii nomine annuos denarios viginti quinque. quo legato contenti esse debetis, quando tutela vestra non minimo damno rationem meam adflixerit. a vobis autem, heredes mei, peto, ne quid ex ratione tutelae ab his exigere vel ab hoc legato eorum retinere velitis". quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid praestiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat, repetere possit. respondit verbis quae proponerentur id solum videri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae, quam ipse symphorus administraverat, ab arellis sibi deberetur.
Testamento facto debitoribus liberationem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit legatum his verbis: " quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia rata esse et quaequae scripta sunt volo". quaesitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, liberarentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summoverentur. respondit non liberari.
Titius seio debitori suo ita legavit: " do lego seio denarios decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat". praeterea generaliter damnavit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset. postea seius aliam praeterea pecuniam a titio mutuatus est. quaero, an haec quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset seio, legata intellegitur. respondit, cum in praeteritum tempus verba collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum.
Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam facto ita locutus est: " seium patrem meum liberatum esse volo ab actione tutelae". quaero, haec verba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas vel ex venditionibus rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus convertit vel nomine suo faeneravit, filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri videri concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur.
Maevia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelae voluit liberari his verbis: " rationem tutelae, quam egit iulius paulus cum antistio cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa omni liberatum esse volo": quaero, an, si qua pecunia ex tutela apud eum remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae est et apud tutorem posita maneret, legata videretur.
Testamento ita scripserat: " titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti volo eoque amplius decem do": codicillis ita scripsit: " titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecuniae, quam mihi debet, ab herede meo donec advivet: quod si exigere ultra voluntatem meam putaverit, eius sortis usuram eidem titio ab heredibus meis donec vivit praestari volo". quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator voluntatem habuerit, an heredes ex causa fideicommissi titio teneantur, ut eum omni debito liberent. respondit secundum ea quae proponerentur videri minutum legatum, quod primo dederat.
Legatum est testamento hoc modo: " seio concedi volo, quidquid mihi ab eo debitum est vel fidem meam pro eo obligavi": quaero, utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit, legato cedat. respondit videri omnem obligationem eius debiti per fideicommissum solvi voluisse.
Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legavit et haec verba adiecit: " quem rationem reddere veto, quia instrumenta penes se habet": quaesitum est, an stichus reliqua, quae ex administratione actus debuerat, reddere debuerit. respondi stichum eo nomine non teneri. claudius: nemo enim ex servitutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est.
" centum, quae apud apronianum deposita habeo, apud ipsum esse volo, donec filius meus ad annos viginti pervenerit, eiusque pecuniae usuram exigi veto". quaesitum est, an ex causa fideicommissi apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum ea summa ab eo exigatur. respondit secundum ea quae proponerentur consequi posse.
Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in haec verba: " ne a gaio seio rationes actus rei meae, quae per mensam eius sive extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque nomine eum liberetis". quaesitum est, cum universas rationes in diem mortis iste administraverit et per mensam suam et quae extra administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur. respondit liberationem quidem secundum ea quae proponerentur legatam esse, sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem aestimaturum.
Eum, qui tutelam ipsius administraverat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit heredes et tutori legavit, quae impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an utile esset in persona eius fideicommissum. respondit, si id dederit per fideicommissum quod debebatur, peti non posse.
Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona fratris utile videretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset. respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur.
Idem quaesiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari vellet verbis testamenti, in quibusdam autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam ipse erogaverat, an audiri deberet. respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasset, petere posset.
Quidam ita legavit: " semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, quae mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea " : quaesitum est, an, si vere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit. respondit, si debita fuissent, nullum esse fideicommissum.
Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit et victa fuerit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae proponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.
Si is, qui duos reos promittendi habet, damnaverit heredem, ut utrosque liberet, si alter ex his capere non possit nec socii sint, delegari debebit is qui nihil capit ei cui hoc commodum lege competit: cuius petitione utrumque accidit, ut et hoc commodum ad eum perveniat et is qui capit liberetur. quod si socii sint, propter eum qui capax est et ille capit per consequentias liberato illo per acceptilationem: id enim eveniret, etiamsi solum capacem liberare iussus esset.
Petitor vel possessor damnavit heredem suum, ne centumvirale iudicium exerceat: de effectu legati quaeritur. et dictum ita demum utile videri legatum esse, si malam causam adversarius testatoris habuit, ut litigante herede vinci debuerit: tunc enim non tantum litis emolumentum, sed etiam sumptus heres legatario praestare cogitur. nam in bona causa nihil videtur esse in legato nec propter sumptus, quod quidam existimaverunt.
Creditor debitori legavit ita: " gaio seio, quidquid mihi sub pignore hortorum suorum debuit, ab heredibus meis dari volo": quaero, cum testator vivus a seio aliquid recepit, an id ex causa legati peti possit. respondit secundum ea quae proponerentur non posse. idem repetiit et ait item testatorem ante factos codicillos, quibus legavit, paene omnem pecuniam sortis et usurarum recepisse, ita ut modicum sortis et usurarum debeatur, et quaesiit, an ei repetitio competeret propter verba ad praeteritum relata " quidquid mihi debuit". respondit: prius quidem secundum ea quae proponerentur recte responsum est, verum posterius propter ea, quae in tempore adderentur, ita ab iudice aestimandum, ut inspiceret, oblivione pecuniae solutae, aut quod eo inscio numerata esset, id fecisset, an consulto, quod quantitatem quondam debitam, non ius liberationis dare voluisset.
Inter cetera liberto ita legavit: " et si quid me vivo gessit, rationes ab eo exigi veto". quaeritur, an chartas, in quibus rationes conscriptae sunt, item reliquas secundum accepta et expensa heredibus reddere debeat. respondit ea de quibus quaereretur posse heredem vindicare, id autem, quod conservis, qui remanent in hereditate, crediderit et in rem domini versum esset, desisse in reliquis esse.
Titia, quae duos tutores habuerat, ita cavit: " rationem tutelae meae, quam egit publius maevius cum lucio titio, reposci ab eo nolo": quaeritur, an, si qua pecunia apud eum ex tutela remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae esset et apud tutorem remaneret, legata videretur.
Item quaeritur, an contutor liberatus videtur. respondit contutorem non liberari.
" gaio seio optime merito hoc amplius lego concedique volo neque ab eo peti neque ab heredibus eius, quidquid mihi aut chirographis aut rationibus debitor est vel quidquid a me mutuum accepit vel fidem meam pro eo obligavi". quaero, utrum id solum, quod eo tempore, quo testamentum fiebat, debebatur, legatum sit an et si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit legato cedat. respondit secundum ea quae proponerentur videri omnem obligationem seio eius debiti per fideicommissum solvi voluisse.
Item quaeritur, si postea novatione facta et ampliata summa coeperit debere, an id, quod ex vetere contractu debebatur, nihilo minus in causa legati duret et an vero novatione facta quasi novus debitor ampliatae summae possit conveniri. respondit id dumtaxat legatum videri quod tunc debuisset, si tamen mansit in ea voluntate testator, quae tunc fuisset.