Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 34.4.0. De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Qui actu legato iter adimat, nihil adimit, quia numquam actus sine itinere esse potest.
Fundo legato adimi ita potest: " fundum illi praeter usum fructum neque do neque lego", ut usus fructus in legato relinquatur.
Sed et fructus adimi potest, ut proprietas relinquatur.
Item pars fundi legati adimi potest.
Si quis ita legaverit: " titio fundum do lego: si titius decesserit, seio heres meus dare damnas esto", recte translatum legatum videtur. sed et si iam mortuo eo, cui legatum erat, easdem res transtulerit, sempronio debetur.
Si quis titio legaverit sic: " titio dato aut, si titius ante decesserit quam accipiat, sempronio dato", secundum meram suptilitatem utrique obligatum videri heredem, id est et sempronio et heredi titii. sed si quidem mora titio ab herede facta est, ad heredes eius legati exactio transmittitur sempronio repellendo: sin autem nulla mora intercesserit, tunc sempronius legatum accipit, et non titii heredes. sed si ante diem legati cedentem decesserit titius, soli sempronio debetur legatum.
Idem dicendum est et fideicommissa hereditate puero data aut, si ante restitutam decessisset, matri eius relicta: ut, si puer ante diem legati cedentem decessisset, matri debeatur, si postea, ad pupilli heredes fideicommissum transmittatur utpote re ipsa mora subsecuta.
Sed et cum quis ita legasset: " heres meus titio dato: si non dederit, sempronio dato", ita demum sempronio debetur, si dies eius in persona titii non cessisset.
Si quis ita legaverit: " heres meus titio fundum dato et si titius eum fundum alienaverit, heres meus eundem fundum seio dato", oneratus est heres: non enim a titio fideicommissum relictum est, si alienasset fundum, sed ab herede ei legatum est. heres igitur debebit doli exceptione posita prospicere sibi cautione a titio de fundo non alienando.
Si quis plus quam dedit ademerit, ademptio valet, veluti si quis viginti legaverit et quadraginta ademerit.
Si loci usum fructum leget testator et iter adimat, non valet ademptio nec vitiatur legatum: sicuti qui proprietatem fundi legat, iter adimendo legatum non minuit.
Si duobus titiis separatim legaverit et uni ademerit nec appareat, cui ademptum sit, utrique legatum debetur, quemadmodum et in dando, si non appareat cui datum sit, dicemus neutri legatum.
Si titio fundus pure eidemque sub condicione legatus sit, deinde postea ademptum sit sic: " titio fundum, quem sub condicione legavi, heres meus ne dato", ex nulla datione debetur, nisi specialiter dixerit pure eum legatum velle accipere.
Condicio legati an adimi possit vel hereditatis vel statuliberi, videndum. et iulianus scribit in statulibero detractam condicionem non repraesentare libertatem. papinianus quoque libro septimo decimo quaestionum scribit generaliter condicionem adimi non posse: nec enim datur, inquit, condicio, sed adscribitur: quod autem adscribitur, non potest adimi, sed quod datur. sed melius est sensum magis quam verba amplecti et condiciones sicut adscribi, ita et adimi posse.
Cum titio centum testamento legasset et eidem codicillis ita legasset: " titio quinquaginta dumtaxat nec amplius heres meus dato", non amplius quinquaginta legatarium petiturum.
Non solum autem legata, sed et fideicommissa adimi possunt et quidem nuda voluntate. unde quaeritur, an etiam inimicitiis interpositis fideicommissum non debeatur: et si quidem capitales vel gravissimae inimicitiae intercesserint, ademptum videri quod relictum est: sin autem levis offensa, manet fideicommissum. secundum haec et in legato tractamus doli exceptione opposita.
Quod si iterum in amicitiam redierunt et paenituit testatorem prioris offensae, legatum vel fideicommissum relictum redintegratur: ambulatoria enim est voluntas defuncti usque ad vitae supremum exitum.
Sicut adimi legatum potest, ita et ad alium transferri, veluti hoc modo: " quod titio legavi, id seio do lego": quae res in personam titii tacitam ademptionem continet.
Translatio legati fit quattuor modis: aut enim a persona in personam transfertur: aut ab eo qui dare iussus est transfertur, ut alius det: aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei: aut quod pure datum est, transfertur sub condicione.
Sed si id, quod a titio dedi, a maevio dem, quamvis soleant esse duo eiusdem rei debitores, tamen verius est hoc casu ademptum esse legatum: nam cum dico: " quod titium dare damnavi, seius damnas esto dare", videor dicere, ne titius det.
Item si pro fundo decem legentur, quidam putant non esse ademptum prius legatum: sed verius est ademptum esse: novissima enim voluntas servatur.
Quod si alii legetur sub condicione, quod alii pure datum est, non plene recessum videtur a primo, sed ita demum, si condicio sequentis exstiterit: ceterum si hoc animo fuerit testator, ut omnimodo recessum a primo putaverit, dicendum erit a primo ademptum legatum.
Et ideo si vivo testatore mortuus fuerit is, in quem translatum legatum fuerit, nihilo magis ad eum, a quo translatum fuerit, pertinebit.
Cum centum, quae quis pure reliquit, condicione adiecta iterum eidem legavit, si quidem quasi aliam hanc summam esse voluit, et quod pure relictum est statim debebitur et quod sub condicione adscriptum est, si condicio exstiterit. quod si eandem summam mutata voluntate sub condicione reliquit, pura datio condicionalis effecta videbitur. quare si in eodem testamento, in quo centum adscripserat, postea quinquaginta reliquerit, si quidem alia voluit esse haec quinquaginta, centum quinquaginta debebuntur, sin vero quinquaginta tantum deberi voluit, quinquaginta tantum debebuntur. idem est et si in codicillis id fuerit factum.
Si legatum pure datum titio adimatur sub condicione et pendente condicione titius decesserit, quamvis condicio defecerit, ad heredem titii legatum non pertinebit: nam legatum cum sub condicione adimitur, perinde est, ac si sub contraria condicione datum fuisset.
Quod ita legatum est: " titio decem heres meus dato: si titio non dederit, eadem decem sempronio dato " , si moriatur titius ante diem legati, sempronius legatum utiliter petet: translatum enim legatum intellegi debebit.
Qui hominem legat et stichum adimit, non peremit legatum, sed extenuat,
Ut stichum legatarius eligere non possit.
Divi severus et antoninus rescripserunt, cum testator postrema scriptura quaqua ratione motus pessimum libertum esse adiecisset, ea quae priore scriptura ei relicta fuerant adempta videri.
Legata inutiliter data ademptione non confirmantur, veluti si domino herede instituto, servo pure legatum sub condicione adimatur: nam pure legatum si sub condicione adimatur, sub contraria condicione datum intellegitur et ideo confirmatur. ademptio autem, quo minus, non quo magis legatum debeatur, intervenit.
Quibus ex causis datio legati inutilis est, ex isdem causis etiam ademptio inefficax habetur, veluti si viam pro parte adimas aut pro parte liberum esse vetes.
Paulus l.S. de adsign. libert.
Cum servus legatus a testatore et alienatus rursus redemptus sit a testatore, non debetur legatario opposita exceptione doli mali. sane si probet legatarius novam voluntatem testatoris, non submovebitur.
Paulus ex l.S. de i. codicill.
Nihil interest, inducatur quod scriptum est an adimatur.
Nihil prohibet priorem scripturam posteriore corrigere commutare rescindere.
Rem legatam si testator vivus alii donaverit, omnimodo exstinguitur legatum. nec distinguimus, utrum propter necessitatem rei familiaris an mera voluntate donaverit, ut, si necessitate donaverit, legatum debeatur, si nuda voluntate, non debeatur: haec enim distinctio in donantis munificentiam non cadit, cum nemo in necessitatibus liberalis exsistat.
Modestinus respondit, si adimendo legatum, quod maevio relictum sit, fideicommissum ab eo datum defunctus revocare noluit, heredes ex causa fideicommissi conveniri posse recte probari.
Licet transferam legatum in eum, cum quo nobis testamenti factio non est, sive in servum proprium, cui sine libertate legavero, licet eis non debeatur, nec illi tamen debebitur, cui fuerit ademptum.
Legatum nulli alii adimi potest quam cui datum est: quapropter si filio aut servo alieno legatum fuerit, domino aut patri legatum adimi non potest.
Ex parte heres institutus etiam legatum acceperat: eum testator inimicitiis gravissimis persecutus, cum testamentum aliud facere instituisset neque perficere potuisset, praeteriit. hereditariae quidem actiones ei non denegabuntur, sed legatum si petat, exceptione doli mali submovebitur.
Pater inter filios facultatibus divisis filiam ex ratione primipili commodorum trecentos aureos accipere voluit ac postea de pecunia commodorum possessionem paravit. nihilo minus fratres et coheredes sorori fideicommissum praestabunt: non enim absumptum videtur, quod in corpus patrimonii versum est. cum autem inter filios diviso patrimonio res indivisas ad omnes coheredes pertinere voluisset, ita possessionem ex commodis comparatam dividi placuit, ut in eam superflui pretii filia portionem hereditariam accipiat: hoc enim eveniret in bonis pecunia relicta.
Legatum sub condicione datum cum transfertur, sub eadem condicione transferri videtur, si non condicio priori personae cohaereat: nam si quis uxori sublatis liberis legaverit, repetita condicio non videbitur, quae fuit in persona mulieris necessaria.
Pater hortos instructos filiae legavit: postea quaedam ex mancipiis hortorum uxori donavit. sive donationes confirmavit sive non confirmavit, posterior voluntas filiae legato potior erit: sed etsi non valeat donatio, tamen minuisse filiae legatum pater intellegitur.
Alteri ex heredibus praeceptionem praedii dedit: mox alteri praestari adversus debitorem actiones ad eum finem mandavit, quo praedium fuerat comparatum. cum postea praedio distracto citra ullam offensam eius, qui praeceptionem acceperat, pretium in corpus patrimonii redisset, non esse praestandas actiones coheredi respondi.
Si, servo cum libertate dato legato, et alienato adimatur libertas, quamvis alieno inutiliter adimatur, tamen legatum ad emptorem non perventurum: et merito: constitit enim ademptio, quia possit redimi, sicut datio, cum in eum confertur, qui testamenti faciendi tempore fuit testatoris, deinde alienato codicillis libertas datur.
Quid ergo, si eum, quem liberum esse quis iusserat, manumiserat vivus, deinde codicillis libertatem ei ademerit? videamus, an perdiderit legatum vana ademptio libertatis. quod quidam putant: sed supervacua scriptura non nocet legato.
Servus legatus est et ei aliquid. si alienato eo adimatur quod ei legatum est, valet ademptio, quia et legatum potest procedere, si redimatur.
Servo legato et inter vivos manumisso si legatum adimatur, nullius momenti ademptio est: igitur legatum, quod ipsi datum est, capiet. nam etsi rursus in servitutem ceciderit, non tamen legatum eius resuscitabitur: novus enim videtur homo esse.
Si tibi certam rem legavero et rogavero te, ut eam titio restitueres, deinde eandem rem tibi fideicommisero nec rogavero te, ut alii eam praestares, quaeritur, an in tua potestate sit ex causa fideicommissi eligere, ut fideicommissum non praestes. et magis posteriorem scripturam testamenti placuit spectari.
Libertus, qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate actionem ex testamento habere non potest.
Alumnae suae plura legaverat: quaedam ex his abstulit, quaedam ut praestarentur, ab herede suo petit, in quibus et viginti dari voluit his verbis: " hoc amplius do lego darique volo viginti auri libras" et adiecit: " fideique tuae, atti, committo, ut in primis semproniam sororem tuam pro tua pietate et regere et tueri velis, et, si putaveris eam ad bonam vitae consuetudinem reversam, ita viginti auri libras ei reddere, cum morieris. interim tamen reditus eius, id est usuras semisses ei praestes". postea codicillis ad maevium legatarium easdem viginti libras auri transtulit et fidei eius commisit in haec verba: " viginti libras auri, quas testamento semproniae alumnae meae reliqui, eas dari volo maevio cautionibus interpositis, ut ex ea summa eidem semproniae, quamdiu advixerit, praestet menstruos denarios quinque et vestiarii nomine denarios centenos vicenos quinos, idque fidei vestrae committo: certa sum autem te, maevi, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut voluntas mea in persona alumnae meae duret". quaesitum est, an maevius legatarius cogendus sit post mortem suam viginti libras auri semproniae restituere, sicut rogatus fuerat attius heres. respondit secundum ea quae proponerentur viginti quidem auri libras non cogendum praestare, sed alia, quae ab eo alumnae relicta sunt, deberi et a maevio et ab herede eius, donec vivit alumna.
Titia testamento seiam libertam eandemque collactaneam ex parte duodecima heredem instituerat, pamphilo liberto suo praedia per fideicommissum dedit, in quibus et sugktysin praediorum quae appellabatur circa colonen: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res donavit, in quibus de seia et pamphilo ita est locuta: " titia tois klyronomois mou xairein. boulomai bebaia einai ta hypotetagmena, hosa efvasa eis to onoma to pamfilou pepoiykenai. ean seia hy suntrofos mou klyronomos my genytai, ec ohu gegrafa autyn merous, boulomai auty dovynai tyn sugktysin tyn peri kolwnyn". quaesitum est, cum seia liberta omissa parte hereditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum, id est sugktysin circa colonen, eligat, an, si pamphilus ex causa fideicommissi eadem praedia vindicet, doli mali exceptione summoveri debeat. respondit translatum videri fideicommissum praediorum, id est sugktysin quae est circa colonen, in seiam libertam.
Ab heredibus petierat, ut, si in provincia decessisset, sexaginta lucio titio darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari, et adiecerat haec verba: " cui concedi volo, si quid ex ea pecunia supererit". eadem die codicillos ad heredes suos ita scripserat: " peto a vobis, ut, sive in provincia sive in via aliquid mihi humanitus acciderit, corpus meum curetis et in campania et in monumentum filiorum meorum reportare". quaesitum est, an id, quod superfuerit ex sexaginta, a lucio titio tacite ademerit. respondit ademptum videri.
Qui filias ex disparibus portionibus testamento heredes instituerat, paene omnium bonorum suorum eodem testamento divisionem fecit, deinde haec verba adiecit: " ta de loipa panta twn huparxontwn mou, homoiws kai ta tys klyronomias bary estai monwn twn duo mou vugaterwn primys kai sekoundys y tys ec autwn periousys". postea codicillis longe aliam divisionem fecit bonorum inter easdem, inter quas et testamento diviserat, quaedam tamen nulli nominatim dedit. quaesitum est, an prima et secunda filiae ex verbis testamenti consequi possint, ut solae habeant ea, quae nominatim nulli relicta sunt in divisione, quae novissima a patre facta est. respondit non a tota voluntate recessisse videri, sed his tantum rebus quas reformasset.
Cum post apertas tabulas testamenti priscillianus vixerit, de cuius legato portioneque hereditatis mater epistula ita caverat: " quoniam cognovi priscillianum filium meum in extremis esse, iustissimum et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento dederam, legare mariano fratri meo et ianuario marito meo aequis portionibus: et si quid ei amplius legaveram, ut si quid ei humanitus contigerit, do lego darique eis volo": postea ex eadem infirmitate priscillianus decessit. quaesitum est, an legatum quoque eius ad ianuarium et marianum ex causa fideicommissi pertineat. respondit posse videri, si decessisset ex ea infirmitate, omnimodo et legatum ad eos de quibus quaereretur transtulisse.
Filio ex parte heredi instituto duos fundos cum mancipiis et instrumento omni legavit: idem uxori plura legata et servos stichum et damam legavit: sed cum in altero ex fundis filio praelegatis cognovisset vilicum non esse, stichum misit et tam rei rusticae quam rationibus fundi praefecit: quaesitum est, stichus utrum ad uxorem an ad filium pertineret. respondit, cum memor erat eorum, quae testamento cavisset, stichum his praediis, in quae translatus est, actorem cedere nec uxorem posse stichum ex fideicommissi causa petere.
Matri suae heredi ex parte institutae quattuor praedia legavit et fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde codicillis socero ademit fideicommissum: quaesitum est, an nihilo minus ex praelegatione ad matrem pertineret. respondi nihil proponi, cur ad matrem pertinerent.
Seia testamento suo legavit auri pondo quinque: titius accusavit eam, quod patrem suum mandasset interficiendum: seia post institutam accusationem codicillos confecit nec ademit titio privigno legatum et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est patrem titii scelere seiae non interceptum. quaero, cum codicillis legatum, quod testamento titio dederat, non ademerit, an ab heredibus seiae titio debeatur. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi.
Filiae, quam in potestate habebat, inter cetera legavit peculium: idem post factum testamentum pecuniam a debitore filiae exegit et in suam rationem convertit: quaero, an filia eo nomine cum heredibus patris agere possit. respondit, si probaret non adimendi animo factum, agere posse.
Detrahere legatis vel adicere, si nihil praeter pecuniam numeratam legatum sit, promptum est: cum vero res corporales intervenient, et scriptura difficilior fit et obscura portio.
Cum libertas adimitur, legata servis relicta nihil attinet adimi.