Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 34.7.0. De regula catoniana.
Catoniana regula sic definit, quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocumque decesserit, non valere. quae definitio in quibusdam falsa est.
Quid enim, si quis ita legaverit: " si post kalendas mortuus fuero, titio dato?" an cavillamur? nam hoc modo si statim mortuus fuerit, non esse datum legatum verius est quam inutiliter datum.
Item si tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore tuus est, si eum vivo testatore alienaveris, legatum tibi debetur, quod non deberetur, si testator statim decessisset.
Sed et si sic legaverit: " si filia mea titio nupta erit " , sufficere visum est, si mortis tempore nupta inveniatur, licet testamenti facti tempore fuerit impubes.
Catoniana regula non pertinet ad hereditates neque ad ea legata, quorum dies non mortis tempore, sed post aditam cedit hereditatem.
Placet catonis regulam ad condicionales institutiones non pertinere.
Regula catoniana ad novas leges non pertinet.