Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 34.8.0. De his quae pro non scriptis habentur.
Si quis hereditatem vel legatum sibi adscripserit, quaeritur, an hereditas vel legatum pro non scripto habeatur. et quid, si substitutum habeat huiusmodi institutio? respondit: pars hereditatis, de qua me consuluisti, ad substitutum pertinet: nam senatus cum poenas legis corneliae constitueret adversus eum, qui sibi hereditatem vel legatum scripsisset, eodem modo improbasse videtur, quo improbatae sunt illae: " qua ex parte me titius heredem scriptum in tabulis suis recitaverit, ex ea parte heres esto", ut perinde haberentur, ac si insertae testamento non fuissent.
Quae in testamento scripta essent neque intellegerentur quid significarent, ea perinde sunt ac si scripta non essent: reliqua autem per se ipsa valent.
Si in metallum damnato quid extra causam alimentorum relictum fuerit, pro non scripto est nec ad fiscum pertinet: nam poenae servus est, non caesaris: et ita divus pius rescripsit.
Sed et si post testamentum factum heres institutus vel legatarius in metallum datus sit, ad fiscum non pertinet.
Item si servo alieno quid legatum fuerit et postea a testatore redemptus sit, legatum exstinguitur: nam quae in eam causam pervenerunt, a qua incipere non poterant, pro non scriptis habentur.
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si eo tempore, quo alicui legatum adscribebatur, in rebus humanis non erat, pro non scripto hoc habebitur.
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Sed et si in hostium potestate erat, quo testamentum fiebat, neque ab hostibus rediit, pro non scripto erit: et ita iulianus scribit.
Quod quis sibi adscripserit, si alii restituere a testatore iussus est, cum onere fideicommissum id apud heredem remanet, quamvis pro non scripto esset. idem est et in testamento militis.