Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 36.2.0. Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Mortuo patre, licet vivo pupillo, dies legatorum a substituto datorum cedit.
Si pure sit usus fructus legatus vel usus vel habitatio, neque eorum dies ante aditam hereditatem cedit neque petitio ad heredem transit. idem et si ex die sit usus fructus relictus:
Nam cum ad heredem non transferatur, frustra est, si ante quis diem eius cedere dixerit.
Si " cum heres morietur" legetur, condicionale legatum est: denique vivo herede defunctus legatarius ad heredem non transfert. si vero " cum ipse legatarius morietur" legetur ei, certum est legatum ad heredem transmitti.
Si post diem legati cedentem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum.
Itaque si purum legatum sit, ex die mortis dies eius cedit: si vero post diem sint legata relicta, simili modo atque in puris dies cedit, nisi forte id fuit legatum, quod ad heredem non transit: nam huius dies non ante cedit, ut puta si usus fructus sit post annum relictus: hanc enim sententiam probamus.
Sed si sub condicione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit quam condicio fuerit impleta, ne quidem si ea sit condicio, quae in potestate sit legatarii.
Sed si ea condicio fuit, quam praetor remittit, statim dies cedit:
Idemque et in impossibili condicione, quia pro puro hoc legatum habetur.
Item si qua condicio sit, quae per legatarium non stat quo minus impleatur, sed aut per heredem aut per eius personam, in cuius persona iussus est parere condicioni, dies legati cedit, quoniam pro impleta habetur: ut puta si iussus sim heredi decem dare et ille accipere nolit. sed et si ita mihi legatum sit, si seiam uxorem duxero, nec ea velit nubere, dicendum erit diem legati cedere, quod per me non stat, quo minus paream condicioni, sed per alium stat, quo minus impleatur condicio.
Isdem autem diebus, id est isdem pensionibus heredi praestabitur legatum, quibus legatario ipsi praestabatur.
Si, cum dies legati cedere inciperet, alieni quis iuris est, deberi his legatum, quorum iuri fuit subiectus. et ideo si purum legatum fuerit et post diem legati cedentem liber factus est, apud dominum legatum relinquet: sed si usus fructus fuerit legatus, licet post mortem testatoris, ante aditam tamen hereditatem sui iuris efficiatur, sibi legatum adquirit.
Quod pure datum est si sub condicione adimatur, quasi sub condicione legatum habetur.
At si extrinsecus suspendatur legatum, non ex ipso testamento: licet ante decedat legatarius, ad heredem transmisisse legatum dicimus: veluti si rem dotalem maritus legaverit extero et uxori aliquam pro dotali re pecuniam, deinde deliberante uxore de electione dotis decesserit legatarius atque legatum elegerit mulier, ad heredem transire legatum dictum est. idque et iulianus respondit: magis enim mora quam condicio legato iniecta videtur.
Eorum legatorum, quae in codicillis relicta sunt, perinde dies cedit atque testamento relictorum.
Heredis aditio moram legati quidem petitioni facit, cessioni diei non facit.
Proinde sive pure institutus tardius adeat sive sub condicione per condicionem impediatur, legatarius securus est.
Sed et si nondum natus sit heres institutus aut apud hostes sit, similiter legatario non nocebit, eo quod dies legati cessit.
Inde dicimus et si a substituto legatum sit relictum, quamdiu institutus deliberat defuncto legatario non nocebit, si postea heres institutus repudiavit: nam ad heredem suum transtulit petitionem.
Tantundem et si ab impuberis substituto legetur: nam ad heredem suum legatum transfert.
Tractari tamen potest, si impuberi substitutus damnatus sit, si intra pubertatem filius decesserit, seio centum dare, an vivo pupillo defunctus seius ad heredem transferat, quasi ea condicio sit expressa, quae inerat. et magis est ad heredem legatarii transire.
Interdum aditio heredis legatis moram facit, ut puta si forte servo manumisso vel ei cui servus legatus est et ideo servo aliquid legatum sit: nam servo legati relicti ante aditam hereditatem dies non cedit.
Nam cum libertas non prius competat quam adita hereditate, aequissimum visum est nec legati diem ante cedere: alioquin inutile fieret legatum, si dies eius cessisset antequam libertas competeret. quod evenit, si servo pure legetur et liber esse sub condicione iubeatur et pendens condicio inveniatur et post aditam hereditatem.
Si habitatio filio familias vel servo legata sit, puto non adquiri domino vel patri legatum, si ante aditam hereditatem filius vel servus decesserit: nam cum personae cohaereat, recte dicitur ante aditam hereditatem diem non cedere.
Cum in annos singulos legatur, non unum legatum esse, sed plura constat.
( nec refert, singuli aurei in annos singulos legentur an in annum primum mille aurei, in secundum homo, in tertium frumentum)
Nec semel diem eius cedere, sed per singulos annos.
Sed utrum initio cuiusque anni an vero finito anno cedat, quaestionis fuit. et labeo sabinus et celsus et cassius et iulianus in omnibus, quae in annos singulos relinquuntur, hoc probaverunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet.
Inde iulianus ait, hoc legatum si servo relinquatur, deinde post primum vel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere.
Item celsus scribit, quod et iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi.
Sed et si quotannis sit legatum, mihi videtur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte evidens sit voluntas testatoris in annuas pensiones ideo dividentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum voluit, ne urgueretur ad solutionem.
Si in habitationem aliquid vel in disciplinam legetur sic " annua" vel " quotannis", quibus diebus pensio debetur habitationis vel merces disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura voluntatis facta.
Novissime pomponius scribit nihil interesse, utrum " in annos singulos" vel " quotannis" an " in singulos menses" vel " quot mensibus" an " in singulos dies" vel " quot diebus" legetur. ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si " annui" legentur tot aurei, idem erit dicendum.
Si cui homo generaliter sit legatus et antequam vindicet decesserit, ad heredem suum legatum transfert.
Si titio sit sic legatum " quem seius elegerit" et seius post electionem decesserit, locus est vindicationi semel adquisitae.
Huiusmodi legatum: " sive illud factum fuerit sive non fuerit, illi do lego", ad heredem non transit, nisi alter casus vivo legatario exstiterit, quoniam causa, ex qua debeatur, praecedere semper debet. nec, quia certum est alterutrum futurum, omnimodo debebitur: nam tale legatum: " cum morietur, heres dato" certum est debitum iri et tamen ad heredem legatarii non transit, si vivo herede decedat.
Si usus fructus aut decem, utrum legatarius voluerit, sint legata, utrumque spectandum et mortem testatoris et aditionem hereditatis, mortem propter decem, aditionem propter usum fructum: quamvis enim electio sit legatarii, tamen nondum electioni locus esse potest, cum proponatur aut nondum testatorem decessisse aut eo mortuo hereditas nondum adita.
Inde quaerit iulianus, si post mortem testatoris legatarius decedat, an ad heredem transferat decem legatum, et libro trigensimo septimo digestorum scribit posse dici decem transtulisse, quia mortuo legatario dies legati cedit. argumentum iulianus pro sententia sua adfert tale: " seiae decem aut, si pepererit, fundum heres meus dato": nam si, antequam pariat, inquit, decesserit, ad heredem suum decem transmittet.
Si ita quis legaverit filio familias, ut ipsi solvatur, potest procedere legatum nec imputari heredi, cur non patri, sed potius filio solvat: finge enim hoc nominatim expressum " ita ut filio solvat": certe si pater petat, exceptione erit repellendus.
Si dies legati cesserit, deinde legatarius in ius alienum pervenit, ipsi potius debetur legatum, in cuius ipse ius pervenit: transeunt enim cum eo, quae ei debebantur. sed si sub condicione fuerit legatum, non transit, sed exspectabit condicionem eique adquiretur, cuius iuris erit condicionis existentis tempore: quod si sui iuris fuerit eo tempore, sibi potius adquiret.
Si ita esset liberis fideicommissum relictum, si morte patris sui iuris essent effecti, nec mortalitate patris, sed emancipatione patres familiarum constituti sint, deberi eis fideicommissum nemo dubitaverit diemque eius emancipatione cessisse, qui morte patris cederet.
Cum ita legatum est: " stichum vel quod ex pamphila natum erit heres meus dato", non ante legati eius cedet, quam aliquid ex pamphila natum fuerit aut certum fuerit nasci non posse.
Cum servo legato, antequam hereditas eius qui legaverat adiretur, usus fructus ab alio legatus fuerit et prior hereditas eius, qui usum fructum legaverit, adita fuerit: nulla ratio est, cur diem legati cedere existimemus, antequam ea quoque hereditas, ex qua servus legatus erat, adeatur, cum neque in praesentia ullum emolumentum hereditati adquiratur et, si interim servus mortuus fuerit, legatum extinguatur. quare adita hereditate existimandum est usum fructum ad eum, cuius servus legatus esset, pertinere.
Quod si servus, cui usus fructus legatus fuerit, ipse legatus non fuerit, dicendum est usum fructum ad hereditatem pertinere, eo quod dies eius ante aditam hereditatem non cesserit.
Cum legato servo aliquid legatur, dies eius legati quod servo datur non mortis tempore, sed aditae hereditatis cedit: et ideo impedimento non est regula iuris, quo minus manumisso legatum debeatur, quia etsi confestim pater familias moreretur, non in eiusdem personam et emolumentum legati et obligatio iuris concurreret. perinde igitur est hoc, de quo quaeritur, ac si filio herede instituto patri legatum esset: quod consistere intellegitur eo, quod, quamvis statim pater familias moriatur, potest emancipatus adire hereditatem, ut patri legatum debeat.
Is cui ita legatum est " quandoque liberos habuerit" si praegnate uxore relicta decesserit, intellegitur expleta condicione decessisse et legatum valere, si tamen postumus natus fuerit.
Cum sine praefinitione temporis legatum ita datum fuerit: " uxori meae penum heres dato: si non dederit, centum dato", unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur.
Quod si ita scriptum sit " si penum intra kalendas non dederit, centum dato", non efficitur, ut duo legata sint, sed ut centum legata sub condicione videantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi suo neque penum relinquet, quia legata non est, neque centum, quia dies legati cesserit necesse est legataria viva.
Statim dies mihi cedit, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure mihi legetur.
Si debitori quod sub condicione debet legatum est, praesens legatum est agique ex testamento statim potest, ut liberatio praestetur, et, si post mortem testatoris decesserit, ad heredem transmittit actionem.
Haec dicenda erunt et si non ipsi debitori, sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur.
Si cum praefinitione annorum legatum fuerit, veluti " titio dena usque ad annos decem", iulianus libro trigensimo digestorum scribit interesse: et si quidem alimentorum nomine legatum fuerit, plura esse legata et futurorum annorum legatum legatarium mortuum ad heredem non transmittere: si vero non pro alimentis legavit, sed in plures pensiones divisit exonerandi heredis gratia, hoc casu ait omnium annorum unum esse legatum et intra decennium decedentem legatarium etiam futurorum annorum legatum ad heredem suum transmittere: quae sententia vera est.
Si dies adposita legato non est, praesens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est: adiecta quamvis longa sit, si certa est, veluti kalendis ianuariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante diem peti non potest: at si incerta, quasi " cum pubes erit" " cum in familiam nupserit" " cum magistratum inierit" cum aliquid demum, quod scribenti comprehendere sit commodum, fecerit: nisi tempus condiciove optigit, neque res pertinere neque dies legati cedere potest.
Si sub condicione, qua te heredem institui, sub ea condicione titio legatum sit, pomponius putat perinde huius legati diem cedere atque si pure relictum esset, quoniam certum esset herede existente debitum iri: neque enim per condicionem heredum fieri incerta legata nec multum interesse tale legatum ab hoc " si heres erit, dato".
Si titio, " cum is annorum quattuordecim esset factus", legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, verum est ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condicionem hoc legatum in se continet " si effectus esset annorum quattuordecim", qui autem in rerum natura non esset, annorum quattuordecim esse non intellegeretur. nec interest, utrum scribatur " si annorum quattuordecim factus erit" an ita cum priore scriptura per condicionem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio est.
Quaedam autem condiciones etiam supervacuae sunt, veluti si ita scribat: " titius heres esto. si titius hereditatem meam adierit, maevio decem dato": nam pro non scripto ea condicio erit, ut omnimodo ad heredem maevii legatum transeat, etiamsi maevius ante aditam hereditatem decesserit. et idem, si ita fuerit scriptum: " si titius hereditatem meam adierit, intra dies centum maevio decem dato": nam hoc legatum in diem erit, non sub condicione, quia definitio labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas.
Si tamen duos heredes instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non erit pro supervacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis valebit, in ipsius autem, cuius persona in condicione comprehensa est, supervacua erit, perinde atque si solo eo herede instituto eo modo legatum esset.
Cum in annos singulos legatum relinquitur, sine dubio per annos singulos inspecta condicione legatarii aut capere. et si plurium servus sit, singulorum dominorum erunt personae spectandae.
Si penum heres dare damnatus sit vel fundum et, si non dedisset, decem, ego accepi et penum legatam et translatam esse in decem, si noluerit penum heres dare, et tunc pecuniam deberi, cum interpellatus fundum non dedisset, et, si interea decesserit legatarius, tunc heredi eius non nisi fundum deberi. namque cum dictum est: " at publicius fundum dato", perfectum est legatum et cum dicit: " si non dederit, centum dato", sub condicione fundi legatum ademptum videri eo casu, quo centum deberi coeperint. quorum quia condicio vivo legatario non exstiterit, forte quia interpellatus heres non sit, evenit, ut ademptio nihil egerit fundique legatum duraverit.
Plane si sic legatum sit: " si penum non dederit, decem dato", dicimus non esse penum legatum.
Cum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctivo modo comprehensa plura legata non facit. nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum vel alterum sub condicione legaverit: nam pendente condicione non erit electio nec, si moriatur, ad heredem transisse legatum videbitur.
" heres meus titio dato quod mihi seius debet". si seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepit nec locupletior factus est et creditor ad praesens debitum verba rettulit, quia nihil seius debet, nullius momenti legatum erit: quod si verbo debiti naturalem obligationem et futuram solutionem cogitavit, interim nihil titius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: " titio dato, quod pupillus solverit" vel si legasset " quod ex arethusa natum erit" vel " fructus, qui in illo fundo nascentur". contrarium non est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perveniant, pecuniam pupillus exsolvat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati, cui condicio non adscribitur, quamvis extrinsecus exspectanda sit, cedit.
" firmio heliodoro fratri meo dari volo quinquaginta ex reditu praediorum meorum futuri anni postea". non videri condicionem additam, sed tempus solvendae pecuniae prolatum videri respondi: fructibus fini relictae pecuniae non perceptis ubertatem esse necessariam anni secundi.
Cum ab heredibus alumno centum dari voluisset testator et eam pecuniam ad alium transferri, ut in annum vicensimum quintum trientes usuras eius summae perciperet alumnus ac post eam aetatem sortem ipsam: intra vicensimum quintum annum eo defuncto transmissum ad heredem pueri fideicommissum respondi: nam certam aetatem sorti solvendae praestitutam videri, non pure fideicommisso relicto condicionem insertam. cum autem fideicommissum ab eo peti non posset, penes quem voluit pecuniam collocari, propter haec verba " eamque alumno meo post aetatem supra scriptam curabis reddere" fideicommissum ab heredibus petendum, qui pecuniam dari stipulari debuerunt: sed fideiussores ab eo non petendos, cuius fidem sequi defunctus maluit.
Pater annua tot ex fructu bonorum, quem uxori legavit, accessura filii patrimonio praeter exhibitionem, quam aeque matri mandavit, ad annum aetatis eius vicensimum quintum ab uxore praestari voluit. non plura, sed unum esse fideicommissum certis pensionibus divisum apparuit et ideo filio intra aetatem supra scriptam diem functo residui temporis ad heredem fideicommissum eius transmitti, sed non initio cuiusque anni peti pecuniam oportere, quod ex fructibus uxori datis pater filio praeberi voluit. ceterum si pecuniam annuam pater alimentis filii destinasset, non dubie persona deficiente causa praestandi videtur extincta.
Filium familias ex parte pure instituit heredem eique fideicommissum dedit et eodem testamento ita cavit: " quod ego lucium titium heredem institui, ita eum adire hereditatem volo, si is patria potestate liberatus fuerit": quaesitum est, an a coheredibus eius adita hereditate legati filio familias dati dies cesserit. respondit, si pure sit datum, a coherede filii pro hereditaria parte fideicommissum peti posse.
Menstruos denarios denos manumissis legavit: quaesitum est, cum absentibus heredibus ex senatus consulto libertatem sunt consecuti, ex quo tempore eis cibaria debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur ex eo tempore his cibaria debeantur, quo liberi esse coeperint.
Si fundus instructus relictus erit, quaeritur, quemadmodum dari debeat, utrum sicut instructus fuit mortis tempore an eo tempore quo facti sunt codicilli an quo peti coepit. respondit ea quibus instructus sit fundus, cum dies legati cedat, deberi.
Rogo, quandoque heres meus titio decem det": utique decem heres debebit, sed quando, dubitari potest: utrum cum primum potuerit, et dies cedit et ab ipso petitur.
Quod pupillae legatum est " quandoque nupserit", si ea minor quam viripotens nupserit, non ante ei legatum debebitur, quam viripotens esse coeperit, quia non potest videri nupta, quae virum pati non potest.
Uxori ex parte sextante heredi institutae substituit et heredem fidei commisit, si uxor heres non erit, dotem ei et alia quaedam dari: post mortem mariti uxor ante condicionem et priusquam adeat hereditatem decessit. quaesitum est, an dies fideicommissi cum moritur cessisse videatur ideoque heredibus eius debeatur. respondi, si uxor prius decessit, quam hereditatem adiret, videri diem fideicommissi cessisse.