Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 36.3.0. Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Legatorum nomine satisdari oportere praetor putavit, ut, quibus testator dari fierive voluit, his diebus detur vel fiat dolumque malum afuturum stipulentur.
Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque sit dignitatis vel facultatium quarumcumque heres.
Nec sine ratione hoc praetori visum est, sicuti heres incumbit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum venire praetor voluit.
Non solum autem omnibus legatariis satisdari oportet, sed et successoribus legatariorum satisdari debere iam constat, quamvis isti non ex iudicio defuncti, sed successionis necessitate quasi ad aes alienum admittantur.
Sed et procuratoribus legatariorum satisdandum est eoque iure utimur.
Plane si ei qui in potestate alicuius erit legatum sit, cavebitur ei cuius iuri subiectus est.
Non solum autem legatorum nomine heredes cavent, sed et successores eorum.
Is etiam, cui ex senatus consulto restituta est hereditas, nihilo minus ad cautionem compellitur.
Nec non et qui per alios heredes existunt sive honorarii successores ad satisdationem compelluntur.
Plane si quis omissa stipulatione litem de legato contestatus est, probandum est cessare debere stipulationem.
Idemque in fideicommissis quoque probandum est.
Si cui ita sit legatum vel fideicommissum relictum et si id perdidisset, rursus relictum, videamus, an satis sequentis legati sive fideicommissi petere possit. movet quaestionem, an fideicommissum hoc sive legatum debeatur et quotiens debeatur et an ipse legatarius cavere debeat se non perditurum. de his omnibus extat rescriptum divi pii ad iunium mauricum tale: " clodio fructulo secundum ea, quae epistula continentur, legata sive fideicommissa ex testamento clodii felicis praestari debent citra necessitatem cavendi nihil ex is deminuturum se. nam quod fidei heredis ab eodem testatore commissum est, ut, si fructulus perdidisset quod ei in testamento relictum est, rursus heres ei id restitueret, non eo pertinet, ut aut fructulo priorum legatorum nomine satisdatio iniungenda aut onerandus sit heres in infinito, ut, quotiens is perdiderit, restituere ei tantumdem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata legata eius videantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpsit exsoluto ei posteriore fideicommisso". rescripto ergo ostensum legatarium heredi non debere cavere se non perditurum. versa vice an heres de sequenti legato sive fideicommisso cavere debeat, quaeritur. et putem non oportere ei caveri, cum in suo arbitrio habeat, ne perdat id quod sibi relictum est, quamvis si quis inspexerit, quod sub condicione relictum est, dicere debeat satisdationem exigendam.
Certe sive ex asse sive ex parte quis legatum debeat, cavere debet, sive institutus sit heres sive substitutus.
Bellissime quaeritur, an haec stipulatio incrementum ex fructibus vel usuris sentiat. et recte placuit ex mora incrementum habituram stipulationem, ut id quod oportebit comprehendat.
Si quis sub condicione legatum stipulatus pendente condicione decesserit, stipulatio evanescit, quia nec legatum transmittitur. huic stipulationi easdem causas et condiciones inesse sciendum est: proinde si qua sit exceptio, quae petenti legatum opponi solet, eandem ex stipulatu quoque agenti opponendam esse placet.
Procuratori eius, qui absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spondeat heres, ofilius ait ita cavere debere, si is, cuius nomine caveat, vivat, videlicet ne teneatur illo ante defuncto.
Item quaeritur, in hanc stipulationem utrum ipsae res veniant quae legatae sunt an vero pretia earum. et est verius in hanc stipulationem res vel pretia deduci.
Si decem quae in arca erant mihi legata sint, tibi eorum usus fructus legatus sit, si pure utrique legatum sit relictum, is cui proprietas legata est ipso iure decem vindicabit, fructuarium autem ex senatus consulto acturum et quinque usum fructum petiturum constat. sed cum decem vindicat proprietarius, per exceptionem doli repelli, qua fructuarius de restituendis quinque heredi cavit. plane si decem aureorum possessionem legatarius habeat, Marcellus ait dandam vel heredi vel fructuario utilem actionem in legatarium, si modo ei caveatur. sed si sub condicione ei decem legata sint, fructuarium interim decem oblata cautione habiturum, legatario vero, cui proprietas relicta est, interim legatorum stipulatio praestanda est. sed si omiserit stipulationem, existente condicione ad exhibendum eum posse agere Marcellus ait. sed si ignorans heres legatum decem fructuario dedit, ad exhibendum eum non teneri palam est: succurrendum tamen legatario adversus fructuarium Marcellus ait.
Si ad fiscum portio hereditatis pervenerit, cessabit ista stipulatio, quia nec solet fiscus satisdare.
Qui minorem partem hereditatis possidet, cum ex maiore parte heres sit, si quidem ipso iure minuatur portio hereditatis, securior erit heres: neque enim ex maiore parte ex stipulatu tenetur legatariis, quam ex qua heres est: si vero nomen quidem heredis apud eos integrum maneat, verumtamen effectu minus habeant hereditatis et caverint legatorum nomine, videntur onerari, quia ipso iure pro ea parte legata debent, pro qua heredes sint. sed enim aequissimum est non maiorem partem legatariis solvere, quam cuius habent emolumentum. hoc autem evenit, cum hereditas pro aliqua parte ex trebelliano restituitur: nam pro rata exonerandi sunt heredes eius partis nomine, cuius emolumentum sibi ablatum est.
Si ei, qui in alterius potestate erit, incerta die legatum fuerit, cavebitur ei, qui habet eum in potestate, non praecise, sed sub condicione " si, cum eius legati dies cedit, in potestate sit". ceterum si sui iuris inveniatur, iniquum esse visum est patri cautum esse, cum alii legatum debeatur, quamquam etsi sine hac adiectione caveretur, verum tamen exceptione patrem vel dominum submoveremus, si existentis condicionis tempore non haberent eos in potestate. evenit tamen secundum hoc, ut in casum non sit de legato cautum: nam si existentis condicionis tempore sui iuris sunt, non erit cautum.
Nec si forte velit pater cavere neminem amplius petiturum, compellendus erit heres legatum, quod iam filius petere potest, alii quam cui debetur exsolvere.
Sed et ipsis, qui sunt in potestate, cavendum est, quemadmodum solet caveri, si eadem res duobus sub diversis vel contrariis condicionibus relicta sit: duobus enim satisdatur, sed in utroque casu isdem personis satisdationem subituris.
Si ex causa fideicommissi sit apud aliquem hereditas nec legatorum satisdat, in possessionem adversus eum legatarius mittitur.
Postquam heres ab hostibus captus est, condicio legati, cuius nomine proposita stipulatione cautum fuerat, extitit: fideiussores interim teneri negavi, quia neque ius neque persona esset, ad quam verba stipulationis derigi possint.
Imperator marcus antoninus [ antonius] iulio balbo rescripsit eum, a quo res fideicommissae petebantur, cum appellasset, cavere vel, si caveat adversarius, ad adversarium transferri possessionem debere. recte placuit principi post provocationem quoque fideicommissi cautionem interponi: quod enim ante sententiam, si petitionis dies moraretur, fieri debuit, amitti post victoriam dilata petitione non oportuit. sed quare non caverat de fideicommisso qui provocaverit, si caveret adversarius, ad eum possessionem esse transferendam rescripsit, cum alia sit edicti condicio? non enim exigitur a legatario vice mutua cautum, sed vicaria custodiae gratia possessio datur et qui optinuit in possessionem per praetorem aut praesidem inducitur. sed praetor quidem in omnium rerum possessione, quae in causa hereditaria permanent omnimodo, fideicommissi servandi gratia esse permittit: princeps autem earum rerum nomine, de quibus fuerat iudicatum, mutuas admisit cautiones: sicuti, cum de bonis suis conferendis filius accepta possessione cavere non potest, quia denegamus ei actiones, defertur condicio cavendi fratribus ex forma iurisdictionis, quod ex portione fratris fuerint consecuti, cum bona propria conferre coeperit, se restituturos. sed si nec ipsi cavere possint, utiliter probatum est virum bonum ab utraque parte eligendum, apud quem ut sequestrem fructus deponantur quique utiles actiones a praetore datas exerceat. possessio autem ex rescripto supra relato non aliter ad eum, qui fideicommissum petit, transfertur, quam si caverit, tametsi maxime adversarius non per inopiam, sed per contumaciam cavere noluerit: sed si is qui vicit non possit cavere, vel res deponenda vel iurisdictio restituenda erit.
Si dies aut condicio legati fidei commissi petitionem actionemve differre dicatur et ideo satisdatio desideretur, heres autem per calumniam postulari contendat et relictum neget, non aliter audiendus erit qui cavere postulat, quam si scripturam, qua relictum adfirmet, exhibuerit.
Cum quaerebatur, ubi fideicommissi servandi causa caveri oporteat, imperator titus antoninus rescripsit, si domicilium romae non haberet heres et omnis hereditas in provincia esset, ad satisdationem fideicommissi nomine in provinciam fideicommissarium remittendum esse. quare si heres in eum locum cavendi gratia remitti desideret, ubi domicilium habet, legatarius autem ibi caveri postulet, ubi est hereditas, non erit heres remittendus. idque imperator titus antoninus rescripsit.
Quibus litteris adiectum et si bona iam distracta sunt vel testatoris permissu vel concedente legatario, pretium eorum fideicommissi servandi causa in deposito habendum.
Si quando incerta summa est fideicommissi, qui cognoscit taxationem quoque fideiussores petuntur.
Admonendi autem sumus rebus publicis remitti solere satisdationem fideicommissorum etiam si quando necessitas dandi intercedat: repromissio plane exigenda est voluntati defuncti statu iri.
Filio vel servo sub condicione a patre dominove herede instituto legatum est. huius legati satis petere non possunt: sed pendente condicione emancipatus vel manumissus si satis petant, quaeritur, an audiendi sint, ne beneficium patris dominive ipsis onerosum sit, an sibi imputare deberent, qui dederunt eis postulandi adversus se facultatem. sed melius est per mediocritatem causam dirimere, ut cautioni tantum cum hypotheca suarum rerum committantur.
Cum legatorum nomine satisdatum est, simul dies legatorum cessit, protinus isdem diebus etiam ex stipulatione debentur,
Non tamen ut statim peti possint: deberi enim dicimus et quod die certa legatario praestari oportet, licet dies nondum venerit.
Si a te herede legatum mihi sit sub condicione tuque, postquam adieris hereditatem, satisdederis legatorum et post mortem tuam ante aditam tuam hereditatem condicio legati extiterit, sabinus ait fideicommissores mihi teneri, quia omnimodo dari oportet legatum et in rem esset concepta stipulatio.
Si legatariis, qui adversus me in possessionem legatorum servandorum causa missi sunt, procurator vel quis alius meo nomine caverit, perinde mihi praetor accommodat interdictum, quo iubeantur discedere legatarii possessione, ac si ego cavissem.
Licet, ut non petatur cautio, condicio testamento scripta fuerit, non videtur condicio: et ideo licet desideraverit quis caveri sibi, non videtur condicione defectus, quia postquam remitti talem cautionem iure publico placuit, nec onus cautionis sequitur nec quidem condicio intellegitur.
Ei quoque, cui legatorum actio datur in eum, qui praetermissa institutione ab intestato possidet hereditatem, legatorum satisdatur et, nisi satisdabitur, in possessionem legatorum servandorum causa mittitur: nam haec quoque praetor perinde salva esse vult atque ea quae iure civili debentur. idem aristoni placet.
Haec stipulatio et in fideicommissis locum habet, sive pure fideicommissum sit relictum sive ex die certa vel incerta vel sub condicione, sive res aliqua sive hereditas sive ius aliquod relictum est.
Divus quoque pius rescripsit, quotiens evidens res est, ut certum sit nullo modo fideicommisso locum esse, perquam iniquum esse supervacua cautione onerari heredem.
Etiam de praesenti legato locum habet haec satisdatio, quoniam nonnullas moras exercitio iudicii habet.
Si et ab herede instituto legatorum satis acceperit legatarius et a trebelliano fideicommissario, utraque quidem stipulatio committetur, sed exceptione se tuebitur heres, quia cavere non debuerit. sed si pars hereditatis restituta sit, ab utroque cavendum est.
Etiam si ab intestato debeatur fideicommissum, locum habet haec stipulatio.
Si duo eiusdem nominis de legato contendant, utrisque satisdatur: nec onerari heredem, cum possit eosdem fideiussores ad utramque stipulationem adhibere, qui et ipsi non onerantur, cum futurum sit, ut uni tenerentur.
Si ab uno ex heredibus legatorum satis accipimus, cum ab omnibus heredibus nobis legatum esset: si pars coheredis adcrescat promissori, in totum fideiussores tenentur, si solidum legatum is coeperit debere.
Quae filium legitimum relinquebat, patrem eundemque collibertum ex asse scripsit heredem fideique eius commisit, ut, quidquid ad eum ex hereditate eius pervenisset, cum moreretur, restitueret filio testatricis nepoti suo, et haec verba adiecit: " satis a seio patre meo exigi veto". quaesitum est, cum iste seius substantiam suam dissipat et veretur pater fideicommissarii, ne inane fideicommissum constituatur, an ad satisdationem fideicommissi nomine patrem defunctae compellere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non compellendum cavere.
Idem quaesiit: testatricem apud maritum suum, ex quo filium reliquerat, res deposuisse non exacta cautione depositionis: an ea res patri heredi restitui debeat? an vero quoniam emolumentum totius hereditatis ad filium defunctae reverti deberet, apud maritum remaneret, apud quem dos remansisset? respondit, quod mulieris mansisset nec in dote fuisset, restituendum esse heredi.
Tutor, qui et coheres pupilli erat, absente pupillo, cum admonuerunt eum legatarii, fideicommissi nomine in solidum ipse cavit. quaesitum est, an in pupillum adultum factum danda sit utilis actio. respondit dandam.