Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 37.6.0. De collatione bonorum.

Dig. 37.6.1pr.

Ulpianus 40 ad ed.

Hic titulus manifestam habet aequitatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna.

Dig. 37.6.1.1

Ulpianus 40 ad ed.

Inter eos dabitur collatio, quibus possessio data est.

Dig. 37.6.1.2

Ulpianus 40 ad ed.

Plane si minorem vel alium, quem restituere in integrum solet praetor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit.

Dig. 37.6.1.3

Ulpianus 40 ad ed.

Si ex dodrante fuit institutus filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum accipientem contra tabulas pro quadrante tantum bona sua collaturum iulianus ait, quia solum quadrantem fratri abstulit: argumentum pro hac sententia adfert pomponius, quod filius emancipatus nepotibus ex se natis solis conferre cogitur.

Dig. 37.6.1.4

Ulpianus 40 ad ed.

Pater filium quem in potestate habebat et extraneum heredem scripsit, emancipatum praeteriit: bonorum possessionem contra tabulas uterque filius accepit. potest non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri suo debere, si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex parte quam dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit, inique videbitur collationem postulare ab eo, propter quem amplius hereditate paterna habiturus est.

Dig. 37.6.1.5

Ulpianus 40 ad ed.

Totiens igitur collationi locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate est interventu emancipati: ceterum si non est, collatio cessabit.

Dig. 37.6.1.6

Ulpianus 40 ad ed.

Vel maxime autem tunc emancipatum conferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam amplius nanciscitur, quam ei pater dedit.

Dig. 37.6.1.7

Ulpianus 40 ad ed.

Sed et si legatis meruit semissem vel tantum, quantum contra tabulas bonorum possessione occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem.

Dig. 37.6.1.8

Ulpianus 40 ad ed.

Ibidem iulianus ait, si bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate est, ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi eius conferat, quantum conferret ipsi, si viveret. quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius praetor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui in potestate erat, non tamen ultra virilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa non est.

Dig. 37.6.1.9

Ulpianus 40 ad ed.

Iubet autem praetor ita fieri collationem, ut recte caveatur: caveri autem per satisdationem oportere pomponius ait. an pignoribus caveri possit, videamus: et pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis et pignoribus recte caveri de collatione, et ita ego quoque puto.

Dig. 37.6.1.10

Ulpianus 40 ad ed.

Si frater cavere non possit, curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia collocetur, ut tunc demum recipiat quod redactum est, cum bona propria contulerit. quod si per contumaciam actiones denegatae sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius.

Dig. 37.6.1.11

Ulpianus 40 ad ed.

Quamvis autem edictum praetoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit. aut enim re, inquit, aut cautione facienda collatio est. igitur dividat, inquit, bona sua cum fratribus et quamvis non caveat, satisfacit edicto. sed et si quaedam dividat, de quibusdam caveat, aeque dicimus eum satisfecisse. sed cum possint esse quaedam in occulto, non satis confert qui non cavit, quamvis dividat. si igitur constet inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio est divisio: si non constet, sed dicantur quaedam non esse in commune redacta, tunc propter incertum cautio erit interponenda.

Dig. 37.6.1.12

Ulpianus 40 ad ed.

Sed et si tantum forte in bonis paternis emancipatus remittat, quantum ex collatione suus habere debet, dicendum est emancipatum satis contulisse videri: idem et si nomen paterni debitoris delegaverit vel fundum remve aliam dederit pro portione bonorum, quae conferre debuit.

Dig. 37.6.1.13

Ulpianus 40 ad ed.

Si, cum duobus conferre deberet, alteri contulerit, alteri non, vel cum cavet vel cum dividit: videndum est, utrum sextantis tantum ei auferatur emolumentum an vero trientis totius detrahi debeat. et puto, si quidem per contumaciam non caveat, totius trientis ei denegandas actiones ( nec enim videtur cavisse, qui non omnibus cavit): quod si per inopiam, sextantis tantum denegandas, sic tamen, ut possit supplere cautionem vel collatione vel ceteris modis quibus supra diximus, aut curator constituatur rem ei salvam facturus: haberi enim debet ratio eius, qui non per contumaciam collationem non implet.

Dig. 37.6.1.14

Ulpianus 40 ad ed.

Is quoque, qui in adoptiva familia est, conferre cogitur, hoc est non ipse, sed is qui eum habet, si maluerit contra tabulas bonorum possessionem accipere. plane si hic adoptivus pater ante bonorum possessionem petitam emancipaverit eum, non cogetur ad collationem, et ita rescripto divorum fratrum expressum est: sed ita demum adoptivus emancipatus collatione fratres privabit, si sine fraude hoc factum sit.

Dig. 37.6.1.15

Ulpianus 40 ad ed.

Nec castrense nec quasi castrense peculium fratribus confertur: hoc enim praecipuum esse oportere multis constitutionibus continetur.

Dig. 37.6.1.16

Ulpianus 40 ad ed.

Sed an id, quod dignitatis nomine a patre datum est vel debetur, conferre quis in commune cogatur, videamus. et ait papinianus libro tertio decimo quaestionum non esse cogendum: hoc enim propter onera dignitatis praecipuum haberi oportere. sed si adhuc debeatur, hoc sic interpretandum est, ut non solus oneretur is qui dignitatem meruit, sed commune sit omnium heredum onus hoc debitum.

Dig. 37.6.1.17

Ulpianus 40 ad ed.

Qui ab hostibus captus post mortem patris redit, licet moriente patre nihil habuit, cum apud hostes fuerit, tamen et ad bonorum possessionem admittetur et conferet scilicet ea, quae moriente patre haberet, si ab hostibus captus non fuisset. sed et si redemptus ab hostibus mortis tempore patris inveniatur, aeque collatio erit facienda.

Dig. 37.6.1.18

Ulpianus 40 ad ed.

Si emancipato legatum fuerit, cum pater morietur, etiam hoc conferre debet.

Dig. 37.6.1.19

Ulpianus 40 ad ed.

Si ab ipso patre herede instituto filio eius fideicommissum fuerit relictum, cum morietur, an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicommissum? et eveniet, ut pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum fuisset, nec cogetur hic conferre, quia moriente eo non fuisset.

Dig. 37.6.1.20

Ulpianus 40 ad ed.

Emancipatus filius si dotem habeat ab uxore acceptam, hoc minus confert, etsi ante uxor decesserit.

Dig. 37.6.1.21

Ulpianus 40 ad ed.

Si impuberi adrogato secundum divi pii rescriptum quarta debetur, videndum est, an, si patris naturalis bonorum possessionem petat, conferre quartam debeat. quaestio in eo est, an heredi suo relinquat quartae actionem an non. et magis est, ut ad heredem transferat, quia personalis actio est: igitur etiam de quarta conferenda cavere eum oportebit, sed hoc ita demum, si iam nata est quartae petitio. ceterum si adhuc pater adoptivus vivat, qui eum emancipavit, dicendum est cautionem quoque cessare: praematura est enim spes collationis, cum adhuc vivat is, cuius de bonis quarta debetur.

Dig. 37.6.1.22

Ulpianus 40 ad ed.

Si is qui bona collaturus est habeat filium peculium castrense habentem, non cogetur utique peculium eius conferre. sed si iam tunc mortuus erat filius eius et castrense peculium habebit, cum morietur is cuius bonorum possessio petenda est: an conferre cogatur? cum autem vindicari id patri non sit necesse, dici oportebit conferendum: non enim nunc adquiritur, sed non adimitur. amplius dico, et si institutus fuerit a filio heres nec dum adierit habeatque substitutum, quia non magis nunc quaeritur peculium quam nunc non alienatur, conferri debere.

Dig. 37.6.1.23

Ulpianus 40 ad ed.

Confertur autem etiam si quid eius non fuerit, dolo malo autem factum sit, quo minus esset: sed hoc sic accipiendum est, ut hoc demum conferatur, quod eius esse desiit dolo malo: ceterum si id egit, ne adquireret, non venit in collationem: nam hic et sibi insidiatus est.

Dig. 37.6.1.24

Ulpianus 40 ad ed.

Portiones collationum ita erunt faciendae: ut puta duo sunt filii in potestate, unus emancipatus habens trecenta: ducenta fratribus confert, sibi centum: facit enim eis partem, quamvis is sit, cui conferri non solet. quod si duo sint filii emancipati habentes trecena et duo in potestate, aeque dicendum est singulos singulis, qui sunt in potestate, centena conferre, centena retinere, sed ipsos invicem nihil conferre. dotis quoque collatio in eundem modum fiet, ut quicumque confert, etiam suam personam numeret in partibus faciendis.

Dig. 37.6.2pr.

Paulus 41 ad ed.

Cum emancipati filii nomine nepotem postumum post avi mortem editum dicimus bonorum possessionem accipere oportere, necessarium erit dicere bona sua eum conferre, licet non potest dici mortis tempore avi bona habuisse, qui ipse nondum in rerum natura erat. igitur sive hereditatem a patre sive legatum acceperit, hoc conferre debebit.

Dig. 37.6.2.1

Paulus 41 ad ed.

Illud autem intellegendum est filium in bonis habere, quod deducto aere alieno superest. sed si sub condicione debeat, non statim id deducere debebit, sed id quoque conferre: contra autem caveri ei oportebit ab eo qui in potestate est, ut existente condicione defendatur pro ea parte quam contulit.

Dig. 37.6.2.2

Paulus 41 ad ed.

De illis, quae sine culpa filii emancipati post mortem patris perierunt, quaeritur, ad cuius detrimentum ea pertinere debeant. et plerique putant ea, quae sine dolo et culpa perierint, ad collationis onus non pertinere: et hoc ex illis verbis intellegendum est, quibus praetor viri boni arbitratu iubet conferri bona: vir autem bonus non sit arbitraturus conferendum id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere.

Dig. 37.6.2.3

Paulus 41 ad ed.

Id quoque, quod sub condicione ex stipulatu debetur emancipato, conferri debet. diversum est in legato condicionali, quia et si in potestate fuisset et post mortem patris condicio extitisset, ipse haberet actionem.

Dig. 37.6.2.4

Paulus 41 ad ed.

Emancipatus filius si iniuriarum habet actionem, nihil conferre debet: magis enim vindictae quam pecuniae habet persecutionem: sed si furti habeat actionem, conferre debebit.

Dig. 37.6.2.5

Paulus 41 ad ed.

Si tres emancipati, duo in potestate sint, gaius cassius libro septimo iuris civilis tertias conferendas putat, ut emancipati, quia invicem non conferunt, unius loco sint: nec indignari eos oportere, si plus conferant et minus accipiant, quia in potestate eorum fuerit bonorum possessionem omittere. iulianus quoque cassii sententiam sequitur.

Dig. 37.6.2.6

Paulus 41 ad ed.

Si ex emancipato filio nepos emancipatus mortuo patre simul et avo bonorum possessionem utriusque acceperit, cum uterque eorum suum heredem reliquerit: eo modo collatio explicari potest, ut, si verbi gratia centum in bonis habuit, et patruo quinquaginta et fratri quinquaginta conferre debet: hoc enim ratio facit, sive personas sive portiones numeremus.

Dig. 37.6.2.7

Paulus 41 ad ed.

Si duo nepotes ex filio mortuo emancipati bonorum possessionem avi petant, utrum dimidias an quartas patruo conferre debeant, quaeritur. et verius est semisses conferre eos oportere, quia et si vivo avo, cum in eius potestate essent, ducenta puta adquisissent, centum filius, centum duo fratres per hereditatem avi haberent.

Dig. 37.6.2.8

Paulus 41 ad ed.

Si duo emancipati bonorum possessionem petierint et unus contulerit, alter non contulerit, huius portio tantum ei qui in potestate est prodesse debet, non etiam emancipato, quoniam eius causa qui in potestate est denegantur ei actiones.

Dig. 37.6.2.9

Paulus 41 ad ed.

Si per inopiam emancipatus cavere non possit, non statim ab eo transferenda est possessio, sed sustinendum, donec possit invenire fideiussores, ut tamen de his, quae mora deteriora futura sunt, his qui in potestate sunt actio detur ipsique caveant in medium collaturos, si cautum eis fuerit.

Dig. 37.6.3pr.

Iulianus 23 Dig.

Praetor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet. alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cavisset de collatione: nam si interim ipse decessisset, heredi suo nihil relinqueret. item si frater eius decessisset, non admitteretur ad bonorum possessionem. quid ergo est? intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam caveat, sed si non caverit, ita observabitur, ut tota hereditas apud eum, qui in potestate fuerit, remaneat.

Dig. 37.6.3.1

Iulianus 23 Dig.

Emancipatus filius controversiam facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quaero, si bona sua ei emancipatus conferre debeat. paulus notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut victus sicut hereditatem, ita et quae collata sunt praestet.

Dig. 37.6.3.2

Iulianus 23 Dig.

Iulianus. quotiens contra tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fuerint. hoc quemadmodum expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et emancipatorum in medium conferantur et ita viriles partes sumantur, eveniet, ut et emancipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit. videamus ergo, ne commodissimum sit emancipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo manifestius fiet. ponamus patrem quadringenta reliquisse et duos in potestate filios, duos emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et trientem feret, is vero qui sexaginta contulerit centum viginti, atque ita eveniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate remanserint, perveniat.

Dig. 37.6.3.3

Iulianus 23 Dig.

Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur.

Dig. 37.6.3.4

Iulianus 23 Dig.

Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque, quasi praecipiat, retinere debet.

Dig. 37.6.3.5

Iulianus 23 Dig.

Emancipatus praeteritus si, dum deliberat, caverit de bonorum collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit. sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum possessione incipit pecunia sine causa esse apud heredem.

Dig. 37.6.3.6

Iulianus 23 Dig.

Qui duos filios in potestate habebat et ex uno eorum nepotem, emancipavit filium, ex quo nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreavit filium, quem avus in locum filii adoptavit et vel intestatus, vel testamento facto praeterito emancipato filio, decessit: quaesitum est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset. respondi bonorum, de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in potestate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bonorum possessionem accipiat.

Dig. 37.6.4

Africanus 4 quaest.

Filium emancipatum dotem, quam filiae suae nomine dedit, conferre non debere, quia non, sicut in matris familias bonis esse dos intellegatur, ita et in patris, a quo sit profecta.

Dig. 37.6.5pr.

Ulpianus 79 ad ed.

Si quis filium habeat sui iuris et ex eo nepotem in potestate sua, consequenter erit dicendum, si nepos patris sui emancipati accipiat bonorum possessionem, de conferendis suis quoque bonis cavere eum debere et esse similem ei qui adoptavit: hoc enim divi fratres rescripserunt, ut ad collationem avus compellatur. plane eodem rescripto adiectum est sic: " nisi forte avus iste nullum ex his bonis fructum adquirere vult paratusque est de potestate nepotem dimittere, ut ad emancipatum omne emolumentum bonorum possessionis perveniat. nec idcirco ea filia, quae post emancipationem nata patri heres exstitit, iuste queri poterit", inquit, " quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum avo quandoque defuncto ad bona eius simul cum fratre possit venire". haec in patre adoptivo ratio reddi non potest et tamen et ibi idem dicemus, si sine dolo malo emancipaverit.

Dig. 37.6.5.1

Ulpianus 79 ad ed.

Stipulatio autem collationis tunc committitur, cum interpellatus cum aliquo spatio, quo conferre potuit, non facit, maxime cum boni viri arbitratu collationem fieri edicto praetoris insertum est.

Dig. 37.6.5.2

Ulpianus 79 ad ed.

Sive ergo in totum collatio facta non est sive in partem facta, locum habebit haec stipulatio:

Dig. 37.6.5.3

Ulpianus 79 ad ed.

Et sive quis non conferat ex hac stipulatione sive dolo fecerit, quo minus conferat, quanti ea res erit, in tantam pecuniam condemnabitur.

Dig. 37.6.6

Celsus 10 Dig.

Dotem, quam dedit avus paternus, an post mortem avi mortua in matrimonio filia patri reddi oporteat, quaeritur. occurrit aequitas rei, ut, quod pater meus propter me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dederim: quippe officium avi circa neptem ex officio patris erga filium pendet et quia pater filiae, ideo avus propter filium nepti dotem dare debet. quid si filius a patre exheredatus est? existimo non absurde etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infavorabilis sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter illum datum est.

Dig. 37.6.7

Celsus 13 Dig.

Si nepotes in locum filii successerunt, una portio is conferri debet, uti bonorum possessionis unam partem habent: sed et ipsi ita conferre debent, quasi omnes unus essent.

Dig. 37.6.8

Papinianus 3 quaest.

Nonnumquam praetor variantem non repellit et consilium mutantis non aspernatur. unde quidam filium emancipatum, qui de bonis conferendis cavere fratribus noluit, audiendum postea putaverunt, si vellet oblata cautione beneficium bonorum possessionis exercere. tametsi responderi potest videri eum possessionem repudiasse, qui formam possessionis conservare noluit: sed benignior est diversa sententia, maxime cum de bonis parentis inter fratres disputetur. quem tamen facilius admittendum existimo, si intra tempus delatae possessionis cautionem offerat: nam post annum, quam delata esset bonorum possessio, voluntariam moram cautionis admittere difficilius est.

Dig. 37.6.9

Papinianus 5 resp.

Filius emancipatus intestati patris bonorum possessionem accepit. nepos ex eodem in familia retentus semissem hereditatis cum emolumento collationis habebit. idem nepos si postea possessionem intestati patris accipiat, fratri post emancipationem patris quaesito et in familia retento bona sua conferre cogetur.

Dig. 37.6.10

Scaevola 5 quaest.

Si filius in potestate heres institutus adeat et emancipato petente bonorum possessionem contra tabulas ipse non petat, nec conferendum est ei: et ita edictum se habet. scaevola: sed magis sentio, ut, quemadmodum pro parte hereditatem retinet iure eo, quod bonorum possessionem petere posset, ita et conferri ei debeat, utique cum iniuriam per bonorum possessionem patiatur.

Dig. 37.6.11

Paulus 11 resp.

Paulus respondit ea, quae post mortem patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium, quamvis prius consecutus sit quam deberentur, fratri qui in potestate patris relictus est conferre non debere, cum post mortem patris non tam ex donatione, quam ex causa debiti ea possidere videatur.

Dig. 37.6.12

Paulus 41 ad ed.

Si praegnantem quis uxorem reliquerit et ea ventris nomine in possessionem missa fuerit, interim cessat collatio: nam antequam nascatur, non potest dici in potestate morientis fuisse: sed nato conferetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License