Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 37.7.0. De dotis collatione.
Quamquam ita demum ad collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat. et hoc divus pius ulpio adriano rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per arbitrum familiae herciscundae posse compelli.
Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit vel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si vero alii quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem. etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet.
Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est. emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.
Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti vel nepti ex alio.
Sed et si duae neptes sint ex diversis filiis, conferent et invicem et patruo, si ex eodem patre, tantum invicem conferent.
Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum non.
Quod si iam factum divortium est et maritus non sit solvendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest pervenire, hoc est quod facere maritus potest.
Si sub condicione pater vel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit.
Filiam, quae ab intestato patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam esse.
Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam dotatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est.
Filia in adoptionem data et heres instituta debet sic ut emancipata non solum bona sua, sed et dotem, quae ad eam pertinere poterit, conferre. si adhuc pater adoptivus vivit, hic necesse habebit conferre.
Si filia fuerit heres instituta, collatione dotis non fungetur. unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, convertitur ad contra tabulas bonorum possessionem. plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam contulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam venientem non debere munus collationis sustinere.
Si pater pro filia dotem promiserit, deinde exheredatae vel etiam emancipatae et praeteritae legatum dederit, habebit filia etiam dotem praecipuam et legatum.
Filius emancipatus, qui possessionem contra tabulas accipere potuit, intestati patris possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit in potestate, cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati patris errorem fratris emancipati secuta accepit. dotem scripto fratri conferre non cogetur, cum ea possessio frustra petita sit et filia patris voluntatem fini virilis partis retineat, id est ut omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur pro contra tabulas esse petita.
Filia, quae soluto matrimonio dotem conferre debuit, moram collationi fecit: viri boni arbitratu cogetur usuras quoque dotis conferre, cum emancipatus frater etiam fructus conferat et filia partis suae fructus percipiat.
Pater filium emancipatum heredem instituit et filiam exheredavit, quae inofficiosi lite perlata partem dimidiam hereditatis abstulit. non esse fratrem bona propria conferre cogendum respondi: nam et libertates competere placuit:
Nec ipsa dotem fratribus suis conferet, cum diverso iure fratres sunt heredes.
Pater nubenti filiae quasdam res praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus sub condicione, si dotem et cetera quae nubenti tradidit contulisset, coheredem adscripsit. cum filia se bonis abstinuisset, fratribus res non in dotem datas vindicantibus exceptionem doli placuit obstare, quoniam pater filiam alterutrum habere voluit.
Fuit quaestionis, an, si sua heres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre. et divus marcus rescripsit non compelli abstinentem se ab hereditate patris. ergo non tantum data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus et est aeris alieni loco: abscessit enim a bonis patris.