Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 37.10.0. De carboniano edicto.
Si cui controversia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re controversia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur.
Eum qui controversiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet.
Non tantum masculi, sed et feminae ex virili sexu descendentes carboniani commodum habebunt.
Et generaliter dicimus his demum carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his vero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione.
Si quis non ab aliquo hanc controversiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate avi dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? et magis est, ut differatur: parvi enim refert, quis ei controversiam faciat, cum et si testator eum negaverit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, carboniano possit esse locus.
Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, verum servus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, iulianus scripsit adhuc carboniano locum esse: quod et divus pius rescripsit: nam vel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. nam si aliter observetur, inventa erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria impuberem adficiat, quod et plura et graviora de eo mentiatur.
Sed et si ipse defunctus servus esse dicatur, idem erit dicendum.
Sed et si fiscus facit impuberi controversiam, carbonianum edictum potest locum habere.
Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres vel exheres scriptus est, carbonianum edictum cessare, quamvis filius esse negetur, quia vel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, vel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse videatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est.
Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controversia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. idemque et si ita sit scriptum: " quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto", quia non est filius exheredatus.
Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic " ille qui ex illa natus est heres esto", non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an vero contendunt testamentum valere. si testamentum valere contendunt, controversia non est differenda et carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controversia in tempus pubertatis differtur.
Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur. et si quidem pupilli status in dubium devocatur, differri quaestio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum vero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post eventum cognitionis, si suppositum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.
Licet mulier, quae partum subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in praesenti cognoscendum est. si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte decesserint, secundum carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est.
Carbonianum edictum aptatum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit videri necessarium edictum, veluti si pater familias ita instituerit: " postumus heres esto" vel " postuma heres esto" et negetur esse verum, quod in testamento scriptum est.
Et cum de fideicommissis vel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim divus pius claudio hadriano rescripsit.
Quamvis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto carboniano certum sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu controversia fiat, hoc edictum locum habebit: sin vero tantum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex carboniano, sed ex constitutionibus.
Puberi quamvis minori viginti quinque annis carbonianum non succurrit. sed et si, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum.
Causae cognitio in eo vertitur, ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. summatim ergo, cum petitur ex carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam invenerit evidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem carbonianam: si vero ambiguam causam, hoc est vel modicum pro puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit ei carbonianam bonorum possessionem.
Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam controversiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. hoc autem diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. finge esse testes quosdam, qui dilata controversia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis intervallum non eandem fidem habebunt: vel finge esse anum obstetricem vel ancillas, quae veritatem pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam vel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere novare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum velit. divus etiam hadrianus ita rescripsit: " quod in tempus pubertatis res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint. ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri volunt: non debet adversus pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse".
Si mater impuberis subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus.
Si is, qui status controversiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controversiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controversiam faciat. plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi vindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit controversia.
Ibidem iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controversiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam.
Parvi refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controversiam patitur: nam sive possideat sive petat, in tempus pubertatis differtur.
Si duo impuberes invicem faciant status controversiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controversiam ad utriusque pubertatem differri, sive petitor sive possessor sit. si vero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleverit qui se solum dicat, adhuc differtur controversia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. quod si ille adoleverit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controversia: nec enim patitur impubes status controversiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.
Si quis liber et heres esse iussus status controversiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.
Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero carbonianum edictum. sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur.
Missum autem ex carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor carbonianus aut singulas res, rectissime iulianus libro vicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summovendum: contentus enim esse debet hac praerogativa, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. si igitur vult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio carbonianae bonorum possessionis iniuriam adversariis afferat: quae sententia habet rationem et aequitatem.
Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra annum dantur.
Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum carbonianam bonorum possessionem accipere, verum etiam ordinariam agnoscere.
Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, carbonianae vero ex eo tempore, ex quo controversiam sibi fieri cognovit.
Ideo si ex prima parte edicti bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte edicti ad exemplum carboniani accipere bonorum possessionem, alias non poterit. nam si confestim post patris mortem controversia ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere possit, simul ad utriusque edicti causam annus cessisse videbitur: si vero interposito tempore scierit controversiam sibi moveri, poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte bonorum possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere, quam cum acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed si post pubertatem contra eum iudicatum fuerit, denegabuntur ei actiones.
Sed si is, qui controversiam impuberi facit, ex liberis sit, eveniet, ut, sive caveat hic, cui status fit controversia, sive non caveat, attamen simul sit in possessionem.
Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam adversarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? et ait iulianus libro vicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat. denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse adversus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et adversus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur.
Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem adversarius eius, sive satis det sive non det. si velit adversarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. adversarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.
An autem vescendi causa deminuere possit is qui ex carboniano missus est, videamus. et si quidem satis impubes dedit, sive decrevit praeses sive non, deminuet vescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori. quod si satis dare non potuit et aliter alere se videtur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. nec mirum debet videri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis venter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse.
Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem adversarius, desiderandum a praetore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum vel instruitur adversarius eius vel etiam intercipere ea potest.
Cum autem in satisdatione et pupillus et adversarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio vicerit restituat. quid tamen, si tutores pupilli velint administrare? non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.
De bonis matris an decretum interponendum sit, quaeritur. et decretum quidem non est interponendum, dilatio autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis extrahet negotium.
Plane si simul de paternis et de maternis bonis controversia sit vel etiam de fratris, et has controversias in tempus pubertatis differendas esse iulianus respondit.
Huic autem edicto locus est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem veniant liberi, tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi vocantur, quoniam sui sunt, vel ex illa, qua cognatis datur.
Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controversia sit: nam si tantum status ( quod puta servus dicatur esse) nec ulla bonorum controversia sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit.
Qui pupillo controversiam facit si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: haec enim possessio pro satisdatione cedit.
Non solum alimenta pupillo praestari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo facultatium.
Post pubertatem quaeritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex carboniano missus est in possessionem. et responsum est rei partes eum sustinere debere, maxime si cavit. sed et si non caverat, si nunc paratus sit cavere, quasi possessor conveniendus est: quod si nunc non caveat, possessio transfertur adversario satis offerente: perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas.
Si impubes negetur iure adoptatus et ideo paternae hereditatis ei controversia fiat, non erit iniquum simile carboniano decretum interponi.
Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii hereditatem optinere possit, locus erit carboniano edicto.
Cum vero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controversiam in tempus pubertatis differri, quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quaeritur.
Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controversia fit, in quaestionem libertatis vocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repraesentari solet.
Quotiens carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controversia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.
Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut universa creditoribus cedere.
Interdum etiam exheredatus filius ex carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi ( quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius.
Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controversia ei fieret, differendum hoc iudicium non est. si vero post interpositum carbonianum decretum haec quoque controversia moveretur, hoc iudicium in id tempus differri debet.
Quaesitum est, an simul et pupillus ex carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem haberent. respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas vel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem.
Decessit, quem ego filium meum et in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat: decretum necessarium esse respondit.
Item emancipatus decessit intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit: ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. et quidem hunc filium esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex carboniano admittitur.
Quod labeo scribit, quotiens suppositus esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate controversia est, curare praetorem debere, ut is in possessione sit: de eo puto eum velle intellegi, qui post mortem patris familiae, qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit: nam eius, qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior in ea re causa est quam postumi.
Cum mulier deferente herede iuraverit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto carboniano dari debet, vel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum, cum causa cognita detur possessio, ne aut heredi bonorum possessio data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium eripiat pupillo.
Cum sine beneficio praetoris qui patitur controversiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto carboniano locus non est: ac similiter cum certum est, quamvis filius sit, eum tamen heredem non fore, veluti si titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius. nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, veluti propter fratris ex alia matre nati bona vel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad carbonianum constat non pertinere.
Scriptus heres, contra quem filius impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum possessionem petit, exemplo legitimi secundum tabulas interim accipere non potest. quod si medio tempore scriptus vel ille, qui intestati possessionem habere potuerit, moriantur, heredibus eorum succurrendum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem iure cessante vel ob litem in dubio constituti?
Titia post mortem mariti sui postumam enixa est: eidem titiae crimen adulterii sempronius apud praesidem provinciae obiecit: quaero, an in tempus pubertatis quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium postumae fiat. paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum quaestio non moveatur, sine causa tutores desiderare adulterii quoque quaestionem in tempus pubertatis pupillae differri.
Quaeritur, an impubes, qui bonorum possessionem ex carboniano accepit, si, antequam possessio ad eum translata fuerit, pubes factus sit, petitoris partibus fungi debeat. respondit in eo, quod a possessore petet, probationem ei incumbere.
Haec bonorum possessio, si satis datum sit, non tantum ad possessionem apiscendam, sed ad res etiam persequendas et debitum exigendum et collationem bonorum et dotis et omnium quae conferri diximus prodest.
Sed sicuti de bonis paternis emancipato cavetur, ita de istis quae ipsi confert cavendum est.