Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 37.11.0. De bonorum possessione secundum tabulas.
Tabulas testamenti accipere debemus omnem materiae figuram: sive igitur tabulae sint ligneae sive cuiuscumque alterius materiae, sive chartae sive membranae sint vel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur.
Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas, quae novissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae enim hae sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae veteres sint.
Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare. igitur etsi apud furem sint vel apud eum, apud quem depositae sunt, dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur.
Semel autem exstitisse tabulas mortuo testatore desideratur, tametsi exstare desierint: quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit.
Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum possessionem.
Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamentum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare videntur petique potest bonorum possessio.
Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus.
Sed si unum fecerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod voluit esse testamentum, bonorum possessio petetur, si vero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut pomponius scripsit.
Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur. proinde si impubes vel furiosus vel quis alius ex his qui testamentum facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit. sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fecerit, deinde mortis tempore pater familias inveniatur, non potest bonorum possessio secundum tabulas peti. sed si filius familias veteranus de castrensi faciat, deinde emancipatus vel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. sed si quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit.
Si quis autem testamentum fecerit, deinde amiserit testamenti factionem vel furore vel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti bonorum possessio, quia iure testamentum eius valet: et hoc generaliter de omnibus huiusmodi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum testamentum valet.
Si linum, quo ligatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra voluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id fecerit, non videntur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest.
Si rosae sint a muribus tabulae vel linum aliter ruptum vel vetustate putrefactum vel situ vel casu, et sic videntur tabulae signatae, maxime si proponas vel unum linum tenere. si ter forte vel quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamvis vel incisa vel rosa sit pars uni.
Aequissimum ordinem praetor secutus est: voluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint vel repudiaverint vel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc revertetur bonorum possessio ad scriptos.
Si sub condicione heres institutus filius sit, iulianus peraeque putavit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec " si navis ex asia venerit": et quamvis defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio ei qui emancipatus est necessaria est.
Pro qua quisque parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur.
Si primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, secundus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si vero post decem intra quattuordecim, secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit.
Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substitutis, verum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam.
Si quis ita scripserit: " primus ex parte heres esto: si primus heres non erit, secundus heres esto. tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, quartus heres esto", primus et tertius priores ad bonorum possessionem invitantur.
Siquis ita instituerit heredes: " uter ex fratribus meis seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto", si quidem mortua fuerit seia, aequas partes habituros heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere.
Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit.
Si duo sint heredes instituti primus et secundus, secundo tertius substitutus, omittente secundo bonorum possessionem tertius succedit: quod si tertius noluerit hereditatem adire vel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad primum. nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit.
Si servus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. quare si mortis tempore stichus heres institutus fuit servus sempronii nec sempronius eum iussit adire, sed vel decessit vel etiam eum alienavit et coepit esse septicii: evenit, ut, si septicius eum iusserit, septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet. unde si per multos dominos transierit servus tres vel plures, novissimo dabimus bonorum possessionem.
Verum est omnem postumum, qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem petere posse.
Chartae appellatio et ad novam chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo quis testatus sit, hinc peti potest bonorum possessio.
Si sub condicione heres quis institutus sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum evenit, ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem eum accipere iulianus scribit. sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor futurus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur.
Videndum, an legata ab eis debeantur. et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere videtur, ceteri vero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta solis praestare cogetur, ceteris non. plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum est, erit praestandum, quasi videatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit bonorum possessio.
Hi demum sub condicione heredes instituti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente condicione necdum impleta petere possunt, qui utiliter sunt instituti: quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bonorum possessionem inutilis institutio proficit.
Cum tabulae testamenti plurium signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen signa maneant, sufficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licet non omnium qui signaverint maneant signa.
Si ita scriptum sit: " sempronius ex parte dimidia heres esto. titius, si navis ex asia venerit, ex parte tertia heres esto. idem titius, si navis ex asia non venerit, ex parte sexta heres esto": titius non ex duabus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex maiore parte quam tertia scriptus videtur. secundum hanc rationem cum sextans vacuus relinquatur, bonorum possessionem titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, quae ex sextante eidem adcrescit.
Qui filio impuberi substituitur ita: " si filius meus moriatur, priusquam in suam tutelam veniat, tunc titius mihi heres esto", sicut hereditatem vindicat, perinde ac si verbum hoc " mihi" adiectum non esset, ita bonorum quoque eius possessionem accipere potest.
Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit.
Is autem, cuius nomen in testamento voluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad petendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamvis nomen eius legatur.
Quidam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit. respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris, ita nuncupato potest videri separatim a scriptis patris heredibus bonorum possessio dari.
Ut bonorum possessio secundum pupillares tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum signatum sit, licet secundae tabulae resignatae proferantur.
Si servus sub condicione heres institutus sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur. et scaevola noster probat posse.
" qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei titius heres esto". duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, uter novissimus decesserit, admittenda est iuliani sententia, qui propter incertum condicionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit.
Filius heres institutus post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a quo rediit ei computabitur.
Testamento facto titius adrogandum se praebuit ac postea sui iuris effectus vita decessit. scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali summovebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas in familiam et domum alienam transferat. plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori velle declaraverit, voluntas, quae defecerat, iudicio recenti redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret. nec putaverit quisquam nuda voluntate constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed viribus exceptionis. quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui opponit aestimatur.
Ut scriptus heres adgnoscere possit bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus sit propria demonstratione et portio adscripta ei inveniri possit, licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres institutus est, vacantem portionem vel alium assem occupat. quod si ita heres scriptus sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non invenitur portio, ex qua institutus est, nec bonorum possessionem petere potest. id evenit, si quis ita heredem instituat: " titius quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo, heres esto" vel " quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo, heres esto", sic scriptus non inveniatur. quod si ita scripsero: " titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem habeo" vel " si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex semisse heres esto", tunc accipiet bonorum possessionem quasi sub condicione heres scriptus.