Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 37.12.0. Si a parente quis manumissus sit.
Emancipatus a parente in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur exitum. quod aequissimum praetori visum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quaerendorum: quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quaereret. et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum possessionem admittatur.
Enumerantur igitur edicto personae manumissorum sic: " in eo, qui a patre avove paterno proavove paterni avi patre".
Nepos ab avo manumissus dedit se adrogandum patri suo: sive manens in potestate patris decesserit sive manumissus diem suum obeat, solus admittetur avus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex servitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret.
Si parens vel accepit pecuniam, ut emanciparet, vel postea vivus in eum filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur.
Est et alius casus, quo bonorum possessionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam divus pius rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem venire non posse.
Liberos autem manumissoris non venire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quamvis patroni veniant.
Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius antiquum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere iulianus scripsit: nec enim ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater.
Non usque adeo exaequandus est patrono parens, ut etiam faviana aut calvisiana actio ei detur, quia iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem.
Paconius ait: si turpes personas, veluti meretricem, a parente emancipatus et manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas possessio parenti datur: aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus.
Si filius emancipatus testamento suo patrem suum praeterierit sive heredem instituerit, fideicommissa non cogetur pater praestare ex sua parte, quae ei debetur, etiamsi adierit hereditatem. sed et si filia vel neptis manumissa sit et pater vel avus praeteritus petat bonorum possessionem, eadem quae in filio dicenda sunt.
Patri qui filium emancipavit de his, quae libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil edicit, et ideo frustra pater operas stipulabitur de filio.
Divus traianus filium, quem pater male contra pietatem adficiebat, coegit emancipare. quo postea defuncto, pater ut manumissor bonorum possessionem sibi competere dicebat: sed consilio neratii prisci et aristonis ei propter necessitatem solvendae pietatis denegata est.