Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 38.1.0. De operis libertorum.
Hoc edictum praetor proponit coartandae persecutionis libertatis causa impositorum: animadvertit enim rem istam libertatis causa impositorum praestationem ultra excrevisse, ut premeret atque oneraret libertinas personas.
Initio igitur praetor pollicetur se iudicium operarum daturum in libertos et libertas.
Operas stipulatus ante peractum diem operam eius diei petere non potest.
Nec pars operae per horas solvi potest, quia id est officii diurni. itaque nec ei liberto, qui sex horis dumtaxat antemeridianis praesto fuisset, liberatio eius diei contingit.
A duobus manumissus utrique operas promiserat: altero ex his mortuo nihil est, quare non filio eius, quamvis superstite altero, operarum detur petitio. nec hoc quicquam commune habet cum hereditate aut bonorum possessione: perinde enim operae a libertis ac pecunia credita petitur. haec ita aristo scripsit, cuius sententiam puto veram: nam etiam praeteritarum operarum actionem dari heredi extraneo sine metu exceptionis placet. dabitur igitur et vivo altero patrono.
Si quis operas sit stipulatus sibi liberisque suis, etiam ad postumos pervenit stipulatio.
Fabriles operae ceteraeque, quae quasi in pecuniae praestatione consistunt, ad heredem transeunt, officiales vero non transeunt.
Ut iurisiurandi obligatio contrahatur, libertum esse oportet qui iuret et libertatis causa iurare.
Plane quaeritur, si quis liberto suo legaverit, si filio suo iuraverit se decem operarum nomine praestaturum, an obligetur iurando. et celsus iuventius obligari eum ait parvique referre, quam ob causam de operis libertus iuraverit: et ego celso adquiesco.
Iurare autem debet post manumissionem, ut obligetur: et sive statim sive post tempus iuraverit, obligatur.
Iurare autem debet operas donum munus se praestaturum, operas qualescumque, quae modo probe iure licito imponuntur.
Rescriptum est a divo hadriano et deinceps cessare operarum persecutionem adversus eum, qui ex causa fideicommissi ad libertatem perductus est.
Dabitur et in impuberem, cum adoleverit, operarum actio: sed interdum et quamdiu impubes est: nam huius quoque est ministerium, si forte vel librarius vel nomenculator vel calculator sit vel histrio vel alterius voluptatis artifex.
Si liberi patroni ex inaequalibus partibus essent instituti, utrum pro parte dimidia an pro hereditariis habeant operarum actionem? et puto verius liberos pro aequalibus habituros actionem.
Parvi autem refert, in potestate fuerint liberi an vero emancipati.
Sed si in adoptionem datum heredem scripserit patronus, magis est, ut operae ei debeantur.
Nec patronae liberi summoventur ab operarum petitione.
Si quando duobus patronis iuraverit libertus operas se daturum, labeoni placet et deberi et peti posse partem operae, cum semper praeterita opera, quae iam dari non possit, petatur. quod contingit, si vel ipsis patronis iuretur vel promittatur vel communi eorum servo vel complures heredes uni patrono existant.
Pro liberto iurante fideiubere quemvis posse placet.
Operae in rerum natura non sunt.
Sed officiales quidem futurae nec cuiquam alii deberi possunt quam patrono, cum proprietas earum et in edentis persona et in eius cui eduntur constitit: fabriles autem aliaeve eius generis sunt, ut a quocumque cuicumque solvi possint. sane enim, si in artificio sint, iubente patrono et alii edi possunt.
Servus patroni a liberto male ita stipulatur: " operas mihi dare spondes?" itaque patrono dari stipulandum est.
Libertus operarum nomine ita iurando " patrono aut lucio titio" solvere lucio titio non potest, ut a patrono liberetur.
( nihil autem interest, extraneus sit lucius titius an filius),
Quia aliae operae erunt, quae lucio titio dantur. sed si libertatis causa pecuniam promittat libertus egenti patrono aut titio, omnimodo adiectio titii valet.
Si quis hac lege emptus sit, ut manumittatur, et ex constitutione divi marci pervenerit ad libertatem, operae ei impositae nullum effectum habebunt.
Sed nec cui bona addicta sunt ex constitutione divi marci libertatium conservandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamvis fideicommissarias libertates qui acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla necessitate cogente manumisimus.
Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae praeterierint. praeterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, posteaquam fuerint indictae.
Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas exigere.
Si impubes sit patronus, voluntate eius non videtur liberta nupta, nisi tutoris auctoritas voluntati accesserit.
Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertae.
Clementius 8 ad l. iul. et pap.
Plane cum desierit nupta esse, operas peti posse omnes fere consentiunt.
Libertus, qui post indictionem operarum valetudine impeditur, quo minus praestet operas, non tenetur: nec enim potest videri per eum stare, quo minus operas praestet.
Neque promitti neque solvi nec deberi nec peti pro parte poterit opera. ideo papinianus subicit: si non una, sed plures operae sint et plures heredes existant patrono qui operas stipulatus est, verum est obligationem operarum numero dividi. denique celsus libro duodecimo scribit, si communis libertus patronis duobus operas mille daturum se iuraverit aut communi eorum servo promiserit, quingenas potius deberi, quam singularum operarum dimidias.
Eius artificii, quod post manumissionem didicerit libertus, operas debebit praestare, si haec sint, quae quandoque honeste et sine periculo vitae praestantur, nec semper hae, quae manumissionis tempore praestari debuerunt. sed si turpes operas postea exercere coeperit, praestare debebit eas, quas manumissionis tempore praestabat.
Tales patrono operae dantur, quales ex aetate dignitate valetudine necessitate proposito ceterisque eius generis in utraque persona aestimari debent:
Paulus l.S. de iure patronatus.
Nec audiendus est patronus, si poscit operas, quas vel aetas recusat vel infirmitas corporis non patiatur vel quibus institutum vel propositum vitae minuitur.
Suo victu vestituque operas praestare debere libertum sabinus ad edictum praetoris urbani libro quinto scribit: quod si alere se non possit, praestanda ei a patrono alimenta:
Aut certe ita exigendae sunt ab eo operae, ut his quoque diebus, quibus operas edat, satis tempus ad quaestum faciendum, unde ali possit, habeat:
Quod nisi fiat, praetorem ipsam patrono denegaturum operarum praestationem: idque est verum, quia unusquisque, quod spopondit, suo impendio dare debet, quamdiu id quod debet in rerum natura est.
Ex provincia libertum romam venire debere ad reddendas operas proculus ait: sed qui dies interea cesserint, dum romam venit, patrono perire, dummodo patronus tamquam vir bonus et diligens pater familias romae moraretur vel in provinciam proficiscatur: ceterum si vagari per orbem terrarum velit, non esse iniungendam necessitatem liberto ubique eum sequi.
Operae enim loco edi debent ubi patronus moratur, sumptu scilicet et vectura patroni.
Cum patronus operas stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus praestiterit. nec interest, adiecta sint haec verba " cum poposcero" an non sint adiecta: aliud enim est de operis, aliud de ceteris rebus. cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii praestatio, absurdum est credere alio die deberi officium, quam quo is vellet, cui praestandum est.
Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit " liberisque eius", constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint. heredes tamen extitisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem iuliano placet, si non per alium heredes extiterunt. itaque si quis exheredato emancipato filio servum eius heredem instituerit et per eum servum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset vel quas imposuit revendidisset.
In omnibus operis praecipue observandum est, ut temporis spatia, quae ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur.
Hae operae, quas libertus promittit, multum distant a fabrilibus vel pictoriis operis. denique si libertus faber aut pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono praestare cogitur. quare sicut fabriles operas quis potest sibi aut titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi aut sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione solvetur, si tales operas extraneo dederit, quales patrono praestando liberaretur.
Si patroni plures consulto in diversas regiones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operae dentur, sicut accidit, cum aegrotanti liberto operae indicuntur. quod si diversarum civitatium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipiendis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad praestandam alteri quinque operarum aestimationem.
Quotiens certa species operarum in stipulationem deducitur, veluti pictoriae fabriles, peti quidem non possunt nisi praeteritae, quia etsi non verbis, at re ipsa inest obligationi tractus temporis, sicuti cum ephesi dari stipulemur, dies continetur. et ideo inutilis est haec stipulatio: " operas tuas pictorias centum hodie dare spondes?" cedunt tamen operae ex die interpositae stipulationis. sed operae, quas patronus a liberto postulat, confestim non cedunt, quia id agi inter eos videtur, ne ante cederent quam indictae fuissent, scilicet quia ex commodo patroni libertus operas edere debet: quod in fabro vel pictore dici non convenit.
Patronus, qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet.
Nam si quis pantomimum vel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit, ut non aliter operis eius uti possit quam locaverit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est.
Item plerumque medici servos eiusdem artis libertos perducunt, quorum operis perpetuo uti non aliter possunt, quam ut eas locent. ea et in ceteris artificibus dici possunt.
Sed qui operis liberti sui uti potest et locando pretium earum consequi mallet, is existimandus est mercedem ex operis liberti sui capere.
Nonnumquam autem ipsis libertis postulantibus patroni operas locant: quo facto pretium magis operarum quam mercedem capere existimandi sunt.
Medicus libertus, quod putaret, si liberti sui medicinam non facerent, multo plures imperantes sibi habiturum, postulabat, ut sequerentur se neque opus facerent: id ius est nec ne? respondit ius esse, dummodo liberas operas ab eis exigeret, hoc est ut adquiescere eos meridiano tempore et valetudinis et honestatis suae rationem habere sineret.
Item rogavi, si has operas liberti dare nollent, quanti oporteret aestimari. respondit, quantum ex illorum operis fructus, non quantum ex incommodo dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, commodi patronus consecuturus esset.
Si libertus artem pantomimi exerceat, verum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam operam praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, verum est voluntate patroni curaturum gratis amicos eius. neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare.
Paulus l.S. de iure patronatus.
Si duorum pluriumve communis liberta unius patroni voluntate nupserit, alteri patrono ius operarum manet.
Si operarum iudicio actum fuerit cum liberto et patronus decesserit, convenit translationem heredi extraneo non esse dandam: filio autem et si heres non extat et si lis contestata non fuerat, tamen omnimodo competit, nisi exheredatus sit.
Si libertus ita iuraverit dare se, quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum arbitratus sit. et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum recte arbitraturum, id faciant, non quia vel immodice obligari velint.
In libertam, quae voluntate patroni nupsit, praeteritarum ante nuptias operarum actio datur.
Operis non impositis manumissus, etiamsi ex sua voluntate aliquo tempore praestiterit, compelli ad praestandas, quas non promisit, non potest.
Is qui onerandae libertatis causa pecuniam patrono repromiserit, non tenetur: vel patronus, si pecuniam exegerit, bonorum possessionem contra tabulas eius non potest petere.
Imponi operae ita, ut ipse libertus se alat, non possunt.
Interdum et deminutionem et augmentum et mutationem recipere obligationes operarum sciendum est. nam dum languet libertus, patrono operae, quae iam cedere coeperunt, pereunt. sed si liberta, quae operas promisit, ad eam dignitatem perveniat, ut inconveniens sit praestare patrono operas, ipso iure hae intercident.
Liberta maior quinquaginta annis operas praestare patrono non cogitur.
Ulpianus 11 ad l. iul. et pap.
Labeo ait libertatis causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil valere palam esse.
" qui libertinus duos pluresve a se genitos natasve in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram fecerit quive operas suas ut cum bestiis pugnaret locaverit: ne quis eorum operas doni muneris aliudve quicquam libertatis causa patrono patronae liberisve eorum, de quibus iuraverit vel promiserit obligatusve erit, dare facere praestare debeto".
Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit vel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione.
Amissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut iulianus ait.
Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur.
Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint.
Sed si creditori suo libertum patronus delegaverit, non potest idem dici: solutionis enim vicem continet haec delegatio. potest tamen dici, si in id, quod patrono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam verum est patrono eum expromisisse, quamvis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum.
Non solum futurarum, sed etiam praeteritarum operarum liberatio fit.
Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis absolutionem faciendam. sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit.
Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest. ex lege autem nati liberi prosunt.
Etiamsi in personam liberti collata liberatio est, fideiussores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit.
Callistratus 3 ed. monit.
Hae demum impositae operae intelleguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo vitae. nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamvis adhuc corpore quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo vitae praestari non possunt.
Callistratus 3 ed. monit.
Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, veluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.
Si ita stipulatio a patrono facta sit: " si decem dierum operas non dederis, viginti nummos dare spondes?" videndum est, an nec viginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae promissae non sint? an vero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omnimodo excludatur? et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas.
Sequens illa quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam viginti condemnetur, quia videtur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi taxationem viginti. sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri.
Si bona patroni venierint, operarum, quae post venditionem praeterierint, actio patrono dabitur, etsi alere se possit: ante venditionem praeteritarum non dabitur, quoniam ex ante gesto agit.
Libertus, qui operarum obligatione dimissus est atque ita liberam testamenti factionem adsecutus est, nihilo minus obsequi verecundiae tenetur. alimentorum diversa causa est, cum inopia patroni per invidiam libertum convenit.
" cerdonem servum meum manumitti volo ita, ut operas heredi promittat". non cogitur manumissus promittere: sed etsi promiserit, in eum actio non dabitur: nam iuri publico derogare non potuit, qui fideicommissariam libertatem dedit.
Operis obligatus militiae nomen non sine iniuria patroni dabit.
Si libertus moram in operis fecerit, fideiussor tenetur: mora fideiussoris nulla est. at in homine debito fideiussor etiam ex sua mora in obligatione retinetur.
Libertus negotiatoris vestiarii an eandem negotiationem in eadem civitate et eodem loco invito patrono exercere possit ? respondit nihil proponi, cur non possit, si nullam laesionem ex hoc sentiet patronus.
Liberta si in concubinatu patroni esset, perinde ac si nupta eidem esset, operarum petitionem in eam dari non oportere constat.
Campanus scribit non debere praetorem pati donum munus operas imponi ei, qui ex fideicommissi causa manumittatur. sed si, cum sciret posse se id recusare, obligari se passus sit, non inhibendam operarum petitionem, quia donasse videtur.
Sicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet.
Si autem nuptiae, quibus patronus consensit, nullas habeant vires, operas exigere patronus non prohibetur.
Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur.
Duorum libertus potest aliquo casu singulis diversas operas uno tempore in solidum edere, veluti si librarius sit et alii patrono librorum scribendorum operas edat, alter vero peregre cum suis proficiscens operas custodiae domus ei indixerit: nihil enim vetat, dum custodit domum, libros scribere. hoc ita neratius libris membranarum scripsit.
Operarum editionem pendere ex existimatione edentis: nam dignitati facultatibus consuetudini artificio eius convenientes edendas.
Non solum autem libertum, sed etiam alium quemlibet operas edentem alendum aut satis temporis ad quaestum alimentorum relinquendum et in omnibus tempora ad curam corporis necessariam relinquenda.
Interdum operarum manet petitio, etiamsi ius patroni non sit: ut evenit in fratribus eius, cui adsignatus est libertus, aut nepote alterius patroni extante alterius patroni filio.