Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 38.3.0. De libertis universitatium.

Dig. 38.3.1pr.

Ulpianus 49 ad ed.

Municipibus plenum ius in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono.

Dig. 38.3.1.1

Ulpianus 49 ad ed.

Sed an omnino petere bonorum possessionem possint, dubitatur: movet enim, quod consentire non possunt, sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. sed qua ratione senatus censuit, ut restitui eis ex trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque possessionem petere dicendum est.

Dig. 38.3.1.2

Ulpianus 49 ad ed.

Temporaque bonorum possessionis petendae cedere municipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. quod et papinianus respondit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License