Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 38.4.0. De adsignandis libertis.

Dig. 38.4.1pr.

Ulpianus 14 ad sab.

Senatus consulto quod factum est claudianis temporibus velleo rufo et osterio scapula consulibus de adsignandis libertis in haec verba cavetur: " si, qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave est. utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura serventur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset".

Dig. 38.4.1.1

Ulpianus 14 ad sab.

Quamvis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures libertos libertasve posse adsignari certum est.

Dig. 38.4.1.2

Ulpianus 14 ad sab.

Is quoque libertus, qui apud hostes est, adsignari potest.

Dig. 38.4.1.3

Ulpianus 14 ad sab.

Adsignare autem quis potest quibuscumque verbis vel nutu, vel testamento vel codicillis vel vivus.

Dig. 38.4.1.4

Ulpianus 14 ad sab.

Adimere adsignationem etiam nuda voluntate poterit.

Dig. 38.4.1.5

Ulpianus 14 ad sab.

Sed et si exheredato filio libertum quis adsignaverit, valet adsignatio, nec nocet ei nota exheredationis quantum ad ius patronatus.

Dig. 38.4.1.6

Ulpianus 14 ad sab.

Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit.

Dig. 38.4.1.7

Ulpianus 14 ad sab.

Sed si is cui adsignatus est repudiaverit, puto verius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius.

Dig. 38.4.1.8

Ulpianus 14 ad sab.

Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, videndum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an vero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur. et iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic habeat, qui fratrem excludit: quod verum est, quamdiu frater eius vivat vel admitti potuit ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt.

Dig. 38.4.2

Pomponius 4 sen. consult.

Sed si is, cui adsignassem, decessisset relicto filio et fratre et alterius patroni filio, semissem habiturum eum nepotem, quem esset filius meus is qui vivit habiturus, si ego eum libertum non adsignassem.

Dig. 38.4.3pr.

Ulpianus 14 ad sab.

Idem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignaverit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui vita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii.

Dig. 38.4.3.1

Ulpianus 14 ad sab.

Posse autem et nepoti adsignari certum est et praeferri filio nepotem adsignatoris constat.

Dig. 38.4.3.2

Ulpianus 14 ad sab.

Unde quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere. in qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestatem recasurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus?

Dig. 38.4.3.3

Ulpianus 14 ad sab.

An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit. et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis admittatur emolumentum? quod et pomponio recte videtur. habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem servum eorum quis manumiserit.

Dig. 38.4.3.4

Ulpianus 14 ad sab.

Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt.

Dig. 38.4.3.5

Ulpianus 14 ad sab.

Secundum quod liberto intestato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, videndum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? et putem emancipatos per praetorem praeferendos.

Dig. 38.4.3.6

Ulpianus 14 ad sab.

Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non solum filios, verum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes.

Dig. 38.4.3.7

Ulpianus 14 ad sab.

Si quis duobus adsignaverit libertum et alter in civitate esse sine liberis desierit, alter non,

Dig. 38.4.4

Pomponius 4 sen. consult.

Vel vivus noluerit ad se hereditatem liberti pertinere,

Dig. 38.4.5pr.

Ulpianus 14 ad sab.

Utrum portio eius, qui in civitate esse desiit vel repudiavit, in familiam redeat? an vero ei potius adcrescat, in cuius persona durat adsignatio? et iulianus libro septuagensimo quinto scripsit adsignationem in huius solius persona locum habere et solum admittendum, quod est verum.

Dig. 38.4.5.1

Ulpianus 14 ad sab.

Quod si non sine liberis decesserit, an cum vivo admittantur? et putat adhuc solum admittendum, defuncto autem eo liberos alterius succedere, non in familiam libertum redire.

Dig. 38.4.5.2

Ulpianus 14 ad sab.

Sed si ex duobus istis alter filios, alter nepotes reliquerit, an simul ad legitimam hereditatem admittantur? et puto ordinem inter eos faciendum.

Dig. 38.4.6

Marcianus 7 inst.

Si servus liber esse iussus fuerit et filio legatus, deinde vivus testator eum manumiserit, ad filium libertus quasi adsignatus pertinet. hoc ita est, sive expressum est vel certe intellexit non quasi servum eum legasse, sed quasi libertum adsignasse.

Dig. 38.4.7

Scaevola 2 reg.

Adsignare et pure et sub condicione, et per epistulam vel testationem vel chirographum possumus, quia adsignatio liberti neque quasi legatum neque quasi fideicommissum percipitur: denique nec fideicommisso onerari potest.

Dig. 38.4.8

Modestinus 7 diff.

Liberi patroni quamquam et ipsi in plerisque causis manumissoris iure censentur, tamen paternum libertum liberis suis adsignare non potuerunt, etiamsi eis a parente fuerit adsignatus: idque et iulianus et Marcellus probant.

Dig. 38.4.9

Modestinus 9 pand.

Utrum ei tantum qui in potestate sit an etiam emancipato filio adsignare libertum patronus possit, si modo non pauciores quam duos praeterea in potestate habeat, dubitari solet: et magis est posse.

Dig. 38.4.10pr.

Clementius 12 ad l. iul. et pap.

Sub condicione vel in diem liberto adsignato interim pendente die vel condicione omnia perinde observabuntur, ac si adsignatus non esset: itaque mortuo eo interim ad omnes liberos hereditas et bonorum possessio pertinebit.

Dig. 38.4.10.1

Clementius 12 ad l. iul. et pap.

Si uni pure, alii sub condicione libertus adsignatus sit, eum, cui pure adsignatus sit, pendente condicione solum patroni ius habere dicendum est.

Dig. 38.4.11

Papinianus 14 resp.

Alimentorum causa libertos filiis adtributos filiis adsignatos non videri respondi, cum ea ratione libertis consuli patronus voluerit, quo facilius voluntatis emolumentum consequantur, salvo iure communi.

Dig. 38.4.12

Pomponius 12 epist.

Si ex duobus patronis alter eorum filio suo libertum adsignaverit, non obstat, quo minus alter patronus ius solidum suum haberet.

Dig. 38.4.13pr.

Pomponius 4 sen. consult.

Testamento potest quis et servum manumittere et eundem ut libertum adsignare.

Dig. 38.4.13.1

Pomponius 4 sen. consult.

De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto provisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri.

Dig. 38.4.13.2

Pomponius 4 sen. consult.

Quod inquit senatus " si ex liberis quis in civitate esse desisset", eum significat, qui in perpetuum in civitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus captus reverti possit.

Dig. 38.4.13.3

Pomponius 4 sen. consult.

Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum vix potest: nam ipse senatus huic negotio finem praeposuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License