Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 38.5.0. Si quid in fraudem patroni factum sit.
Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, sive testamento facto sive intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit.
Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo revocatur. si vero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori probandum erit mortis causa factam alienationem. si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus.
Quod autem mortis causa filio donatum est, non revocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum vellet, is donando non videtur fraudasse patronum.
Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, revocatur.
Dolum accipere nos oportet eius qui alienavit, non eius cui alienatum est: et ita evenit, ut qui fraudis vel doli conscius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putavit ingenuum nec credidit libertinum.
Adversus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, faviana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono. quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit.
Utrum autem ad ea sola revocanda faviana pertinet, quae quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, videndum est. et ait iulianus libro vicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi patroni causa vel legatum reppulerit, favianam cessare: quod mihi videtur verum. quamvis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est. in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum voluit, idem erit probandum fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienavit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, vel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est favianam cessare.
Quid si in lite vinci voluit? si quidem condemnatus est data opera vel in iure confessus, dicendum erit favianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic videndum. et puto hunc deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire.
Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, vel quam aliam, forte iniuriarum vel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem faviana experiri.
At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus faviana uti.
Sed si libertus filiam dotavit, hoc ipso, quod dotavit, non videtur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda.
Si pluribus in fraudem libertus donaverit vel pluribus mortis causa, aequaliter patronus adversus omnes in partem sibi debitam sive faviana sive calvisiana experietur.
Si quis in fraudem patronorum rem vendiderit vel locaverit vel permutaverit, quale sit arbitrium iudicis, videamus. et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an vero a re discedere pretio recepto: neque omnimodo rescindere debemus venditionem, quasi libertus ius vendendi non habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti.
Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, in pretio relevandum patronum, condicione non ipsi delata, an velit ab emptione discedere, sed venditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam vendidit recipere persoluto pretio. et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem observabimus.
Sed si rem quidem bona fide vendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donavit, videndum erit, quis faviana inquietetur, utrum qui rem emit an vero is qui pretium dono accepit? et pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit faviana conveniendum.
Et alias videamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio venisse, verumtamen hoc interesse sua non esse venumdatam inque hoc esse fraudem, quod venierit possessio, in quam habet patronus affectionem vel opportunitatis vel vicinitatis vel caeli vel quod illic educatus sit vel parentes sepulti, an debeat audiri volens revocare. sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario.
Sed si forte et res vilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque faviano iudicio convenietur et qui vili emit et qui pecuniam accepit muneri. is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numeravit recipiat. quid ergo, si delegatus emptor solvit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium pervenit, qui solvendo non est: nam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si velit ab emptione discedere.
Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an faviana locum habeat, videamus. et quod remedium in hoc est? accepit mutuam: si quod accepit donavit, convenit eum patronus cui donavit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit.
Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit favianae locus.
Si fideiussit apud me libertus vel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an faviana locum habeat, videamus, et numquid cum damno meo non debeat patrono subveniri: neque enim donavit aliquid mihi, si pro aliquo intervenit, qui non fuit solvendo: eoque iure utimur. igitur creditor non poterit faviana conveniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si deficiat mandati actio, quia donationis causa intervenit, erit favianae locus.
Sed et si mandator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum.
Quamvis autem in partem faviana competat, attamen in his quae dividi non possunt in solidum competit, ut puta in servitute.
Si servo meo vel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an adversus me iudicium favianum competat, videamus. et mihi videtur sufficere adversus me patremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem versum est, condemnandi, quam id quod in peculio.
Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tenebitur.
Si cum servo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an faviana teneatur, quaeritur. et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste fabiana non teneri.
Item quaeri potest, manumisso vel mortuo vel alienato servo an intra annum agendum sit. et ait pomponius agendum.
Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni.
Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono vivo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an fabiana uti possit ad revocanda ea quae sunt alienata? et est verum, quod et pomponius probat libro octagensimo tertio, item papinianus libro quarto decimo quaestionum, competere ei favianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus.
In hanc actionem etiam fructus veniunt, qui sunt post litem contestatam percepti.
In faviana et calvisiana actione recte dicetur etiam praeteritos fructus venire, quatenus praetor omnem fraudem libertorum vult rescindere.
Si patronus heres institutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, videamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. et papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum possessionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata vel mortis causa donata sunt, non fecit.
Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem.
Patronum ex asse heredem institutum volentem faviana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a faviana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit.
Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius revocat per calvisianam actionem ea, quae alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum liberosve eius perveniret: idque est, sive petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio sive non sit.
Si plures sint patronae et patroni, singuli virilem tantum revocabunt vel calvisiana.
Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo amplius, aliquid etiam alienaverit, papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil esse revocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat praeterea, donando nihil videtur in fraudem facere.
Quodcumque dolo malo liberti alienatum est, faviana actione revocatur.
Etsi plures patroni sint, omnes unam partem habebunt: sed si viriles non petent, portio ceteris adcrescet. quod in patronis dixi, et in liberis patronorum est: sed non simul venient, sed patronis deficientibus.
Tenetur fabiana actione tam is qui accepit ipse, quam qui iussit alii dari id quod ipsi donabatur.
In actione faviana si res non restituatur, tanti damnabitur reus, quanti actor in litem iuraverit.
Si libertus, cum fraudare patronum vellet, filio familias contra senatus consultum pecuniam crediderit, non erit inhibenda actio faviana, quia libertus donasse magis in hunc casum intellegendus est in fraudem patroni quam contra senatus consultum credidisse.
Ergo si senatus consultum locum non habet, cessat faviana, cum exigi possit.
Sed si minori quam viginti quinque annis natu filio familias crediderit, causa cognita ei succurri debet.
Vivus libertus donare bene merentibus amicis potest: legare vero nec bene merentibus amicis potest, quo patroni partem minuat.
Si id, quod a liberto in fraudem alienatum est, non extet, actio patroni cessat, quemadmodum si pecuniam in fraudem abiecisset aut etiam si is, qui mortis causa a liberto accepisset, eam rem vendidisset et bonae fidei emptor eam usu cepisset.
Non videtur patronus fraudari eo quod consentit: sic et quod volente patrono libertus donaverit, non poterit faviana revocari.
Libertus cum fraudandi patroni causa fundum seio tradere vellet, seius titio mandavit, ut eum accipiat, ita ut inter seium et titium mandatum contrahatur. quaero, post mortem liberti patronus utrum cum seio dumtaxat qui mandavit actionem habet, an cum titio qui fundum retinet, an cum quo velit agere possit? respondit: in eum, cui donatio quaesita est, ita tamen si ad illum res pervenerit, actio datur, cum omne negotium, quod eius voluntate gestum sit, in condemnationem eius conferatur. nec potest videri id praestaturus quod alius possidet, cum actione mandati consequi rem possit, ita ut aut ipse patrono restituat aut eum cum quo mandatum contraxit restituere cogat. quid enim dicemus, si is, qui in re interpositus est, nihil dolo fecit? non dubitabimus, quin omnimodo cum eo agi non possit. quid enim non potest videri dolo fecisse, qui fidem suam amico commodavit quam alii quam sibi ex liberti fraude adquisiit.
Constitutione divi pii cavetur de impubere adoptando, ut ex bonis, quae mortis tempore illius qui adoptavit fuerunt, pars quarta ad eum pertineat, qui adoptatus est: sed et bona ei, quae adquisiit patri, restitui iussit: si causa cognita emancipatus fuerit, quartam perdit. si quid itaque in fraudem eius alienatum fuerit, quasi per calvisianam vel favianam actionem revocandum est.