Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 38.6.0. Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Dig. 38.6.1pr.

Ulpianus 44 ad ed.

Posteaquam praetor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui.

Dig. 38.6.1.1

Ulpianus 44 ad ed.

Sed successionem ab intestato in plures partes divisit: fecit enim gradus varios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde viri et uxoris.

Dig. 38.6.1.2

Ulpianus 44 ad ed.

Ita autem ab intestato potest competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit.

Dig. 38.6.1.3

Ulpianus 44 ad ed.

Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testamento largiebantur, verumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab intestato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiavit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat.

Dig. 38.6.1.4

Ulpianus 44 ad ed.

Sed et si ex carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intestato nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem carboniana bonorum possessio.

Dig. 38.6.1.5

Ulpianus 44 ad ed.

Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos vocet.

Dig. 38.6.1.6

Ulpianus 44 ad ed.

Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptivos. sed adoptivos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum possessionem non invitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione.

Dig. 38.6.1.7

Ulpianus 44 ad ed.

Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptavit et emancipavit, cum haberet et nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem. sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptivus est in potestate, non quasi naturalis?

Dig. 38.6.1.8

Ulpianus 44 ad ed.

Si heres institutus non habeat voluntatem, vel quia incisae sunt tabulae vel quia cancellatae vel quia alia ratione voluntatem testator mutavit voluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt.

Dig. 38.6.1.9

Ulpianus 44 ad ed.

Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.

Dig. 38.6.2

Iulianus 27 Dig.

Emancipatus praeteritus si contra tabulas bonorum possessionem non acceperit et scripti heredes adierint hereditatem, sua culpa amittit paternam hereditatem: nam quamvis secundum tabulas bonorum possessio petita non fuerit, non tamen eum praetor tuetur, ut bonorum possessionem accipiat unde liberi. nam et patronum praeteritum, si non petat contra tabulas bonorum possessionem, ex illa parte edicti, unde legitimi vocantur, non solet tueri praetor adversus scriptos heredes.

Dig. 38.6.3

Ulpianus 8 ad sab.

Bonorum possessio potest peti ab intestato, si certum sit tabulas non extare septem testium signis signatas.

Dig. 38.6.4

Paulus 2 ad sab.

Liberi et capite minuti per edictum praetoris ad bonorum possessionem vocantur parentium, nisi si adoptivi fuerint: hi enim et liberorum nomen amittunt post emancipationem. sed si naturales emancipati et adoptati iterum emancipati sint, habent ius naturale liberorum.

Dig. 38.6.5pr.

Pomponius 4 ad sab.

Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte dimidiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat.

Dig. 38.6.5.1

Pomponius 4 ad sab.

Sed et si filium et nepotem ex eo pater emancipaverit, filius solus veniet ad bonorum possessionem, quamvis capitis deminutio per edictum nulli obstet. quin etiam hi quoque, qui in potestate numquam fuerunt nec sui heredis locum optinuerunt, vocantur ad bonorum possessionem parentium. nam si filius emancipatus reliquerit in potestate avi nepotem, dabitur ei, qui in potestate relictus sit, patris emancipati bonorum possessio: et si post emancipationem procreaverit, ita nato dabitur avi bonorum possessio, scilicet non obstante ei patre suo.

Dig. 38.6.5.2

Pomponius 4 ad sab.

Si filius emancipatus non petierit bonorum possessionem, ita integra sunt omnia nepotibus, atque si filius non fuisset, ut quod filius habiturus esset petita bonorum possessione, hoc nepotibus ex eo solis, non etiam reliquis adcrescat.

Dig. 38.6.6

Ulpianus 39 ad ed.

Si pater filium emancipaverit, nepotem retinuerit, deinde filius decesserit: et rei aequitas et causa edicti, quo de bonorum possessione liberis danda cavetur, efficit, ut eius ratio habeatur et bonorum possessio intestato patris detur, ut tamen bona sorori, quae necessaria heres patri extitit, conferre cogatur avus, qui per eum bonorum possessionis emolumentum adquisiturus est: nisi forte avus iste nullum ex his fructum adquirere vult paratusque est de potestate nepotem demittere, ut ad emancipatum emolumentum omne bonorum possessionis perveniat. nec idcirco soror, quae patri heres extitit, iuste queri poterit, quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum avo quandoque intestato defuncto ad bona eius simul cum fratre possit venire.

Dig. 38.6.7pr.

Papinianus 29 quaest.

Scripto herede deliberante filius exheredatus mortem obit atque ita scriptus heres omisit hereditatem. nepos ex illo filio susceptus avo suus heres erit neque pater videbitur obstitisse, cuius post mortem legitima defertur hereditas. nec dici potest heredem, sed non suum nepotem fore, quod proximum gradum numquam tenuerit, cum et ipse fuerit in potestate neque pater eum in hac successione praevenerit. et alioquin si non suus heres est, quo iure heres erit, qui sine dubio non est adgnatus? ceterum et si non sit exheredatus nepos, adiri poterit ex testamento hereditas a scripto herede filio mortuo: quare qui non obstat iure intestati, iure testati videbitur obstitisse.

Dig. 38.6.7.1

Papinianus 29 quaest.

Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentium debetur hereditas: parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit, liberos naturae, simul et parentium commune votum.

Dig. 38.6.8

Papinianus 6 resp.

Filius familias ut proximus cognatus patre consentiente possessionem adgnovit: quamvis per condicionem testamento datam, quod in patris potestate manserit, ab hereditate sit exclusus, tamen utiliter possessionem adgnovisse videbitur nec in edicti sententiam incidet, quoniam possessionem secundum tabulas non adgnovit, cum inde rem habere non poterit nec in filii potestate condicio fuerit nec facile pater emancipare filium cogi poterit.

Dig. 38.6.9

Paulus 11 resp.

Si postea, quam filius emancipatus bonorum possessionem patris petit, statum suum mutavit, nihil obesse ei, quo minus id quod adquisiit retineat: quod si prius condicionem suam mutavit, bonorum possessionem eum petere non posse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License