Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Haec verba edicti " tum quem ei heredem esse oporteret, si intestatus mortuus esset" paratatikws et cum quodam temporis spatio accipiuntur: non ad mortis testatoris tempus referuntur, sed ad id, quo bonorum possessio peteretur. et ideo legitimum heredem, si capite deminutus esset, ab hac bonorum possessione summoveri palam est.
Si repudiaverint sui ab intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessionem hanc incipiunt habere quasi legitimi.
Haec autem bonorum possessio non tantum masculorum defertur, verum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, verum etiam libertinorum. communis est igitur pluribus. nam et feminae possunt vel consanguineos vel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere.
Nec tantum masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, verum etiam feminae.
Si quis decesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius ab hostibus captus adhuc vivat vel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum incertum sit, an testari possit. cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum esse coeperit patrem familias esse.
Haec autem bonorum possessio omnem vocat, qui ab intestato potuit esse heres, sive lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat sive alia lex senatusve consultum. denique mater, quae ex senatus consulto venit tertulliano, item qui ex orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum possessionem petere possunt.
Generaliter igitur sciendum est, quotienscumque vel lex vel senatus defert hereditatem, non etiam bonorum possessionem, ex hac parte eam peti oportere: cum vero etiam bonorum possessionem dari iubet, tum ex illa parte, qua ex legibus, peti debere: sed et ex hac parte poterit.
Si ex duobus fratribus alter decesserit testamento iure facto, dein deliberante herede alter quoque intestato decesserit et scriptus heres omiserit hereditatem, patruus legitimam hereditatem habebit: nam haec bonorum possessio " tum quem heredem esse oportet" ad id tempus refertur, quo primum ab intestato bonorum possessio peti potuisset.
Inter adgnatos et cognatos hoc interest, quod in adgnatis et cognati continentur, in cognatis non utique et adgnati. verbi gratia patris frater, id est patruus, et adgnatus est et cognatus, matris autem frater, id est avunculus, cognatus est, adgnatus non est.
Quamdiu spes est suum heredem aliquem defuncto existere, tamdiu consanguineis locus non est: puta si defuncti uxor praegnas sit aut defuncti filius apud hostes sit.
Nati post mortem patris vel post captivitatem sive deportationem, sed et hi, qui tempore, quo capiebatur vel deportabatur pater, in potestate fuerunt, ius inter se consanguinitatis habent, etsi heredes patri non extiterint, sicuti exheredati.