Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Haec bonorum possessio nudam habet praetoris indulgentiam neque ex iure civili orginem habet: nam eos invitat ad bonorum possessionem, qui iure civili ad successionem admitti non possunt, id est cognatos.
Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint.
Pertinet autem haec lex ad cognationes non serviles: nec enim facile ulla servilis videtur esse cognatio.
Haec autem bonorum possessio, quae ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas personas sobrino et sobrina natum et natam.
Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur. evenit igitur, ut is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat quam in familia adoptiva nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiva familia nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit.
Proximus autem accipietur etiam is qui solus est, quamvis proprie proximus ex pluribus dicitur.
Proximum accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur.
Si quis igitur proximus cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus admittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinens.
Si quis proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post ventrem proximus videbatur. sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur vivo eo de cuius bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo vivo nondum animax fuerit.
Si qua praegnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus iste, ut matris suae accipere bonorum possessionem possit " unde proximi cognati". sed post senatus consultum orphitianum et " unde legitimi" petere poterit, quia mortis tempore in utero fuit.
Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur.
Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, de cuius bonorum possessione quaeritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse.
Hac parte proconsul naturali aequitate motus omnibus cognatis promittit bonorum possessionem, quos sanguinis ratio vocat ad hereditatem, licet iure civili deficiant. itaque etiam vulgo quaesiti liberi matris et mater talium liberorum, item ipsi fratres inter se ex hac parte bonorum possessionem petere possunt, quia sunt invicem sibi cognati, usque adeo ut praegnas quoque manumissa si pepererit, et is qui natus est matri et mater ipsi et inter se quoque qui nascuntur cognati sint.
Capitis deminutione peremuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt. igitur si post mortem verbi gratia fratris adoptivi intra centensimum diem adoptivus frater capite deminutus fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quae proximitatis nomine fratris defertur: praetorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio petitur, intueri palam est.
Si spurius intestato decesserit, iure consanguinitatis aut adgnationis hereditas eius ad nullum pertinet, quia consanguinitatis itemque adgnationis iura a patre oriuntur: proximitatis autem nomine mater eius aut frater eadem matre natus bonorum possessionem eius ex edicto petere potest.
Legitimis capite deminutis non datur bonorum possessio iure heredis legitimi, quia non eadem causa eorum est, quae liberorum: sed gradu cognatorum rursus vocantur.
Cognatis accusatio nihil obest ad successionem, si accusaverint cognatos suos.
Is, qui aliqua ratione servus factus est, manumissione nulla ratione recipit cognationem.
Modestinus respondit non ideo minus ad aviae maternae bona ab intestato nepotes admitti, quod vulgo quaesiti proponuntur.
Octavi gradus adgnato iure legitimi heredis, etsi non extiterit heres, possessio defertur: ut proximo autem cognato, quamvis extiterit heres, non defertur.
Fratris filius pro parte heres institutus, cum patruum surdum esse contenderet atque ideo testamentum facere non potuisse, possessionem ut proximus cognatus accepit. ex die mortis temporis haberi rationem placuit, quia verisimile non videbatur tam coniunctum sanguine defuncti valetudinem ignorasse.
Intestata reliquit sororem septiciam diverso patre natam et praegnatem matrem ex alio marito: quaero, si mater hereditatem repudiaverit, dum adhuc praegnas est, posteaque enixa fuerit semproniam, an etiam sempronia bonorum titiae possessionem accipere possit. respondit, si mater hereditate exclusa est, eam quae, ut proponeretur, postea nata est, accipere posse.