Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 38.17.0. Ad senatus consultum tertullianum et orphitianum.

Dig. 38.17.1pr.

Ulpianus 12 ad sab.

Sive ingenua sive libertina mater est, admitti possunt liberi ad hereditatem eius ex senatus consulto orphitiano.

Dig. 38.17.1.1

Ulpianus 12 ad sab.

Si ea sit mater, de cuius statu dubitatur, utrum mater familias sit an filia familias, ut puta quoniam pater eius ab hostibus captus sit: si certum esse coeperit matrem familias esse, liberi admittentur. unde tractari potest, an medio tempore, dum status pendet, succurri eis per praetorem debeat, ne, si medio tempore decesserint, nihil ad heredem transmittant: et magis est, ut subveniatur, ut in multis casibus placuit.

Dig. 38.17.1.2

Ulpianus 12 ad sab.

Sed et vulgo quaesiti admittuntur ad matris legitimam hereditatem.

Dig. 38.17.1.3

Ulpianus 12 ad sab.

Interdum et in servitute quaesito erit concedenda hereditas legitima, veluti si post moram fideicommissariae libertati matris suae factam natus sit. certe si post manumissionem matris fuerit natus, licet in servitute conceptus, ad legitimam eius hereditatem admittetur. sed et si apud hostes conceptus a captiva procreatus cum ea rediit, secundum rescriptum imperatoris nostri et divi patris eius ad ovinium tertullum poterit ex hoc senatus consulto admitti quasi vulgo quaesitus.

Dig. 38.17.1.4

Ulpianus 12 ad sab.

Filio, qui mortis tempore matris civis romanus fuit, si ante aditam hereditatem in servitutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte servus poenae effectus beneficio principis sit restitutus.

Dig. 38.17.1.5

Ulpianus 12 ad sab.

Sed si matris exsecto ventre filius editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti: nam et institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi bonorum possessionem petere potuit: argumento est, quod venter in possessionem ex omni parte edicti mittitur.

Dig. 38.17.1.6

Ulpianus 12 ad sab.

Qui operas suas ut cum bestiis pugnaret locavit quive rei capitalis damnatus neque restitutus est, ex senatus consulto orphitiano ad matris hereditatem non admittebatur: sed humana interpretatione placuit eum admitti. idem erit dicendum et si hic filius in eius sit potestate, qui in causa supra scripta sit, posse eum ex orphitiano admitti.

Dig. 38.17.1.7

Ulpianus 12 ad sab.

Sed si mater testamento facto filium heredem scripserit unum sub condicione, cum plures haberet, si condicione pendente possessionem petierit et postea condicio defecit, aequum est ceteris etiam filiis legitimam hereditatem non auferri: quod et papinianus libro sexto decimo quaestionum scripsit.

Dig. 38.17.1.8

Ulpianus 12 ad sab.

Capitis minutio salvo statu contingens liberis nihil nocet ad legitimam hereditatem: nam vetus sola hereditas, quae lege duodecim tabularum defertur, capitis minutione peremitur, novae vel ex lege vel ex senatus consultis delatae non peremuntur capitis deminutione. proinde sive quis ante delatam capite minuatur, ad legitimam hereditatem admittetur, nisi magna capitis deminutio interveniat, quae vel civitatem adimit, ut puta si deportetur.

Dig. 38.17.1.9

Ulpianus 12 ad sab.

" si nemo filiorum eorumve, quibus simul legitima hereditas defertur, volet ad se eam hereditatem pertinere, ius antiquum esto". hoc ideo dicitur, ut, quamdiu vel unus filius vult legitimam hereditatem ad se pertinere, ius vetus locum non habeat: itaque si ex duobus alter adierit, alter repudiaverit hereditatem, ei portio adcrescet. et si forte sit filius et patronus, repudiante filio patrono defertur.

Dig. 38.17.1.10

Ulpianus 12 ad sab.

Si quis adita matris hereditate per in integrum restitutionem fuerit abstentus, an ius antiquum possit locum habere? verba admittunt, ut possit: " volet ad se", inquit, " eam hereditatem pertinere": nam et hic non vult, etsi aliquando voluit: et dico posse ius antiquum locum habere.

Dig. 38.17.1.11

Ulpianus 12 ad sab.

Utrum autem ei defertur successio, qui tunc legitimus deprehenditur, an vero ei, qui tunc fuit, cum filio defertur? ut puta proponamus fuisse defunctae consanguineum eiusque filium, deliberante filio defunctae consanguineum obisse, mox filium repudiasse matris hereditatem: an consanguinei filius admitti possit? et iulianus recte putat circa tertullianum locum esse succedenti adgnato.

Dig. 38.17.1.12

Ulpianus 12 ad sab.

Quod ait senatus: " quae iudicata transacta finitave sunt, rata maneant", ita intellegendum est, ut " iudicata" accipere debeamus ab eo cui iudicandi ius fuit, " transacta" scilicet bona fide, ut valeat transactio, " finita" vel consensu vel longo silentio sopita.

Dig. 38.17.2pr.

Ulpianus 13 ad sab.

Sive ingenua sit mater sive libertina, habebit tertullianum commodum.

Dig. 38.17.2.1

Ulpianus 13 ad sab.

Filium autem vel filiam accipere debemus, sive iuste sint procreati vel vulgo quaesiti: idque in vulgo quaesitis et iulianus libro quinquagensimo nono digestorum scripsit.

Dig. 38.17.2.2

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si filius vel filia libertini sint effecti, mater legitimam hereditatem vindicare non poterit, quoniam mater esse huiusmodi filiorum desiit: idque et iulianus scripsit et constitutum est ab imperatore nostro.

Dig. 38.17.2.3

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si in servitute concepit filium et manumissa ediderit, ad legitimam eius hereditatem admittetur: idemque et si serva poenae concepit et restituta edidit: hoc idem et si libera concepit, edidit serva poenae, mox restituta est: sed et si libera concepit et in servitutem redacta edidit, mox manumissa est, ad legitimam hereditatem eius admittetur. item si adhuc praegnas manumissa est, dicendum erit prodesse. et in servitute editi filii ad legitimam hereditatem mater admittetur, ut puta si post moram factam in fideicommissa libertate peperit, vel apud hostes et cum eo rediit, vel si redempta edidit.

Dig. 38.17.2.4

Ulpianus 13 ad sab.

Si mulier sit famosa, ad legitimam hereditatem liberorum admittetur.

Dig. 38.17.2.5

Ulpianus 13 ad sab.

Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est intestatum decessisse, cum omiserint substituti hereditatem eius. quare et si impubes adrogatus sit, dicendum est matrem ad bona eius admitti, quae haberet, si intestatus decessisset.

Dig. 38.17.2.6

Ulpianus 13 ad sab.

Liberi defuncti sui quidem obstabunt matri eius tam virilis sexus quam feminini, tam naturales quam adoptivi matremque excludunt, bonorum possessores vero etiam non sui et quidem soli naturales. adoptivi autem liberi post emancipationem ita admittuntur, si ex liberis naturalibus fuerint, ut puta nepos naturalis ab avo adoptatus: nam licet sit emancipatus, bonorum possessione accepta matri obstabit.

Dig. 38.17.2.7

Ulpianus 13 ad sab.

Si vero apud hostes est filius vel nasci speratur, pendet ius matris, donec redierit vel nascatur.

Dig. 38.17.2.8

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si sint sui heredes, verum hereditas ad eos non pertineat, videamus, an mater admittatur, ut puta abstinuit se hereditate. africanus et publicius temptant dicere in casum, quo se abstinent sui, matrem venire, et tunc ei obstent, quotiens rem haberent, ne nudum nomen sui heredis noceat matri: quae sententia aequior est.

Dig. 38.17.2.9

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si quis decessisset relicta filia, quam in adoptionem legitime dederat, relicta et matre, divus pius decrevit cessare senatus consultum tertullianum et simul esse admittendas ad bonorum possessionem unde proximi cognati matrem et filiam. sed quod idem iulianus scripsit matrem ex senatus consulto non posse admitti, si filia in bonorum possessione petenda cessaverit, verum non erit: succedit enim filiae. et ideo dicendum erit matrem, donec filia bonorum possessionem petere potest, bonorum possessionem accipere non posse, quoniam succedere quasi legitima speraretur.

Dig. 38.17.2.10

Ulpianus 13 ad sab.

Si bonorum possessione accepta filius emancipatus abstinuerit se hereditate per in integrum restitutionem, verum est senatus consultum posse locum habere: sed si fuerit rursus immixtus, rursus debet mater abstinere.

Dig. 38.17.2.11

Ulpianus 13 ad sab.

Si quis ex liberis, dum est in utero, in possessione missus sit, mox natus sit et ante bonorum possessionem acceptam decesserit, an matri noceat, videndum, quasi bonorum possessor. et puto non nocere, si non suus patri adgnascitur: neque enim sufficit mitti in possessionem, nisi natus quoque acceperit bonorum possessionem. igitur et si furioso decreto petita sit possessio et priusquam ipse mentis compos factus bonorum possessionem petierit, decesserit, matri non obstabit.

Dig. 38.17.2.12

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si quis, cum status controversiam pateretur, carbonianam solam acceperit, an noceat matri bonorum possessio, quaesitum quidem est: sed cum haec tempore finiatur, dicendum est matri post tempus non nocere aut, si impubes decesserit, matrem posse admitti.

Dig. 38.17.2.13

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si infanti per tutorem petita sit possessio, licet statim decesserit, dicendum erit matri obstitisse: non enim similis est ei, quae furioso datur.

Dig. 38.17.2.14

Ulpianus 13 ad sab.

Ita demum autem mater senatus consulti beneficio excludetur, si filius adiit legitimam hereditatem: ceterum si omiserit legitimam hereditatem, mater ex senatus consulto tertulliano admittetur. sed si non sit solus iste filius legitimus heres, sed sint qui cum eo admittantur, nec in partem eorum mater ex senatus consulto erit vocanda.

Dig. 38.17.2.15

Ulpianus 13 ad sab.

Obicitur matri pater in utriusque bonis tam filii quam filiae, sive heres sive bonorum possessor existat. sed neque avus neque proavus in tertulliano matri nocent, quamvis fiduciam contraxerint. pater autem tantum naturalis, non etiam adoptivus matri nocet: verius est enim, cum pater esse desierit, a matre eum excludi: sed nec ad bonorum possessionem contra tabulas eum admitti, cum pater esse desierit.

Dig. 38.17.2.16

Ulpianus 13 ad sab.

Undecumque autem acceperit bonorum possessionem pater naturalis, sive legitimus sive contra tabulas, ex quavis parte excludit matrem.

Dig. 38.17.2.17

Ulpianus 13 ad sab.

Si sit adgnatus defuncti et naturalis pater sit in adoptiva familia, sit et mater, admittimus matrem, quoniam patrem adgnatus exclusit.

Dig. 38.17.2.18

Ulpianus 13 ad sab.

Si sit consanguinea soror defuncti, sit et mater, sit et pater adoptatus vel emancipatus: si consanguinea velit habere hereditatem, matrem ex senatus consulto una cum ea venire, patrem excludi placet: si consanguinea repudiet, matrem ex senatus consulto propter patrem non venire: et quamvis alias non soleat mater exspectare consanguineam, velit nec ne adire hereditatem, nunc tamen exspectaturam: consanguinea enim est, quae patrem excludit. repudiante igitur consanguinea bonorum possessionem habebit mater cum patre quasi cognata, sed et in hac moram patietur nec ante accipiet bonorum possessionem quam pater petierit, quoniam omittente eo potest ex senatus consulto succedere.

Dig. 38.17.2.19

Ulpianus 13 ad sab.

Sed et si ipsa mater eadem sit et soror consanguinea, ut puta quoniam pater matris nepotem suum ex filia adoptavit, sit praeterea et pater naturalis: haec mater si quidem quasi consanguinea veniat, excludet patrem: si ius consanguineae repudiavit vel capitis deminutione amisit, ex senatus consulto venire propter patrem non potest, repudiante vero patre rursum ex senatus consulto potest venire.

Dig. 38.17.2.20

Ulpianus 13 ad sab.

Si mater hereditatem filii filiaeve non adierit ex senatus consulto tertulliano, in bonorum possessione antiquum ius servandum est: cum enim esset praelatio matre omittente senatus consulti beneficium, ius succedit vetus.

Dig. 38.17.2.21

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si mater repudiaverit bonorum possessionem, de adeunda autem hereditate deliberet, dicendum erit adgnatum non succedere, quoniam nondum verum est non adisse matrem.

Dig. 38.17.2.22

Ulpianus 13 ad sab.

Quod autem diximus ius antiquum servari matre non adeunte, cui personae deferatur hereditas, videndum, utrum ei, quae nunc proxima invenitur, cum mater repudiat, an ei quae fuit, cum intestato decessisse certum est? ut puta fuit patruus, cum intestato decederet, et patrui filius: cum mater repudiasset, patruo nondum delatam hereditatem atque ideo defuncto eo matre deliberante patrui filium vocari.

Dig. 38.17.2.23

Ulpianus 13 ad sab.

Si mater non petierit tutores idoneos filiis suis vel prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina ediderit, ius non habet vindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum. et quidem si non petit, incidit: ait enim " vel non petere". sed a quo non petere? loquitur quidem de praetore constitutio: sed puto et in provinciis locum habere, etiamsi a magistratibus municipalibus non petat, quoniam et magistratibus municipalibus dandi necessitas iniungitur.

Dig. 38.17.2.24

Ulpianus 13 ad sab.

Quid ergo, si petiit, sed admonita vel a libertis vel a cognatis, an incidat in senatus consultum? et puto eam incidere, si compulsa fecit, non si, cum petere non cunctaretur, admonita est.

Dig. 38.17.2.25

Ulpianus 13 ad sab.

Quid si pater eis peti prohibuerat tutorem, quoniam per matrem rem eorum administrari voluit? incidet, si nec petat nec legitime tutelam administrat.

Dig. 38.17.2.26

Ulpianus 13 ad sab.

Quod si penitus egenis filiis non petit, ignoscendum est ei.

Dig. 38.17.2.27

Ulpianus 13 ad sab.

Sed si forte absens a libertis praeventa est vel ab aliis, dicendum est eam non excludi, nisi forte cum frustraretur, id contigit.

Dig. 38.17.2.28

Ulpianus 13 ad sab.

Filiis autem non petendo punitur, utique et filiabus. quid si nepotibus? similiter non petendo punitur.

Dig. 38.17.2.29

Ulpianus 13 ad sab.

Quid si curatores non petiit? verba rescripti deficiunt, sed dicendum est, si quidem impuberibus curatores non petiit, eandem esse rationem, si iam puberibus, cessare debere.

Dig. 38.17.2.30

Ulpianus 13 ad sab.

Quid si cum praegnas esset, bonis non petiit curatorem? dico in sententiam incidere: nam et si apud hostes habuit impuberem, idem erit dicendum.

Dig. 38.17.2.31

Ulpianus 13 ad sab.

Quid si furioso tutorem vel curatorem non petiit? magis est, ut incidat.

Dig. 38.17.2.32

Ulpianus 13 ad sab.

Non solum autem quae non petiit coercetur, sed et quae defunctorie petiit, ut rescripto declaratur, vel privilegio munitum vel oneratum tribus puta tutelis, sed ita demum, si data opera hoc fecit.

Dig. 38.17.2.33

Ulpianus 13 ad sab.

Quid ergo, si tales petiit et susceperunt nihilo minus vel detenti sunt? excusata erit mater.

Dig. 38.17.2.34

Ulpianus 13 ad sab.

Quid si indignos, id est minus habiles ad tutelam petierit, quoniam sciebat praetorem eos non daturum? quid tamen si dedit eos praetor matris petitionem secutus? iam quidem praetoris delictum est, sed et matris punimus consilium.

Dig. 38.17.2.35

Ulpianus 13 ad sab.

Igitur si forte excusati sint illi vel improbati, debet mater alios sine mora petere.

Dig. 38.17.2.36

Ulpianus 13 ad sab.

Ergo sive non petierit sive idoneos non petierit, punietur, etiamsi dati fuerint minus idonei praetore errante.

Dig. 38.17.2.37

Ulpianus 13 ad sab.

Idoneos autem utrum facultatibus an et moribus petere debeat, dubitationis esse potest. puto autem facile ei ignosci, si locupletes sint hi, quos petiit.

Dig. 38.17.2.38

Ulpianus 13 ad sab.

Sed et si prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina ediderit, punitur.

Dig. 38.17.2.39

Ulpianus 13 ad sab.

Quid ergo, si non fuerint omnes excusati vel omnes reiecti? videndum, an ei imputetur, cur in locum excusati non petiit: et puto imputandum.

Dig. 38.17.2.40

Ulpianus 13 ad sab.

Quid si decesserint quidam? puto, licet verba deficiant, sententiam constitutionis locum habere.

Dig. 38.17.2.41

Ulpianus 13 ad sab.

Sed quod diximus " reiecti" utrum sic accipimus " a praetore non dati" an et si suspecti fuerint remoti vel ob neglegentiam vel ignaviam repulsi? etiam hos quis reiectos recte dicet. ergo et si latitent? sed longum est: nam nec hoc ei imputetur, cur suspectos non fecit: alioquin et si latitarent, potuit edicto desiderare ut eos praetor adesse iuberet et suspectos eos removet, si deessent.

Dig. 38.17.2.42

Ulpianus 13 ad sab.

Quid si non compulit eos miscere se tutelae? et cum plenum officium a matre desideremus, et haec ei curanda sunt, ne in hereditate ei obstent.

Dig. 38.17.2.43

Ulpianus 13 ad sab.

" confestim" autem sic erit accipiendum " ubi primum potuit", id est praetoris copiam habuit huic rei sedentis, nisi forte infirmitate impedita est vel alia magna causa, quae etiam mandare eam ad petendos tutores impediret: ita tamen, ut nullo modo annale tempus excederet. si enim mortalitate filii praeventa est, nihil matri imputetur.

Dig. 38.17.2.44

Ulpianus 13 ad sab.

Tractari belle potest, si pupillo amplum legatum sub condicione sit relictum " si tutores non habuerit" et propterea ei mater non petierit, ne condicione deficeretur, an constitutio cesset. et puto cessare, si damnum minus sit cumulo legati. quod et in magistratibus municipalibus tractatur apud tertullianum: et putat dandam in eos actionem, quatenus plus esset in damno quam in legato. nisi forte quis putet condicionem hanc quasi utilitati publicae obpugnantem remittendam ut alias plerasque: aut verba cavillatus imputaverit matri, cur curatores non petierit. finge autem plenius condicionem conscriptam: nonne erit matri ignoscendum? aut hoc imputatur matri, cur non desideravit a principe condicionem remitti? et puto non esse imputandum.

Dig. 38.17.2.45

Ulpianus 13 ad sab.

Ego etiam si mater ei, qui solvendo non erit, non petiit tutorem, puto ignoscendum: consuluit enim ei, ut minus inquietetur quasi indefensus.

Dig. 38.17.2.46

Ulpianus 13 ad sab.

Et si forte quis uxorem communis filii matrem heredem scripsit rogavitque remissa etiam satisdatione, ut filio puberi facto restitueret hereditatem, nec mater ei petiit tutores, debet dici cessare constitutionem, cum patris voluntatem secuta sit et nihil habenti filio tutores non petierit. quod si ei remissa satisdatio non fuerit, contra erit, quoniam vel propter hoc debuit tutores habere. sed si forte impubes post matris cessationem fuerit adrogatus et impubes obierit, dicendum erit matri adversus adrogatorem non competere ex stipulatu actionem.

Dig. 38.17.2.47

Ulpianus 13 ad sab.

Videndum est, matre prohibita ius suum vindicare utrum ceteros admittamus, atque si mater non esset, an ipsam heredem dicimus fieri vel aliud nomen successionis induere, sed denegamus ei actiones? et invenimus rescriptum ab imperatore nostro antonino augusto et divo patre eius mammiae maximinae pridie idus apriles plautiano iterum consule matre remota eos admitti, qui venirent, si mater non fuisset: ergo et adgnati ceterique succedent aut, si nemo sit, bona vacabunt.

Dig. 38.17.3

Modestinus 8 reg.

Patrem adoptivum matri non obesse plerique probant.

Dig. 38.17.4

Modestinus 9 reg.

Matris intestatae defunctae hereditatem ad omnes eius liberos pertinere, etiamsi ex diversis matrimoniis nati fuerint, iuris est.

Dig. 38.17.5pr.

Paulus l.S. ad sc tert.

Aequissimum visum est omnes filios matri praeferri, etiamsi per adoptionem in familiam relicti essent.

Dig. 38.17.5.1

Paulus l.S. ad sc tert.

Sed et nepos ex adoptivo filio natus ex verbis senatus consulti matri obstabit.

Dig. 38.17.5.2

Paulus l.S. ad sc tert.

Si ex filio nepotem avus manumiserit isque patre et avo et matre superstitibus decesserit, potest quaeri, quis potior esse debeat. nam si mater excluserit avum manumissorem, qui patri anteponitur, edicto praetoris inducetur pater defuncti, quo admisso desinit senatus consulto locus esse et rursus avus vocabitur. itaque rectius est avo ius suum conservare, qui et contra scriptos heredes bonorum possessionem accipere solet.

Dig. 38.17.6pr.

Paulus l.S. ad sc orphit.

Filii mater ex hoc senatus consulto, etiamsi in aliena potestate sit, ad hereditatem admittitur.

Dig. 38.17.6.1

Paulus l.S. ad sc orphit.

Filius, qui se nolle adire hereditatem matris dixit, an potest mutata voluntate adire, antequam consanguineus vel adgnatus adierit, videndum propter haec verba " si nemo filiorum volet hereditatem suscipere", quia extensiva sunt. et cum verba extensiva sint, paenitentia eius usque ad annum admittenda est, cum et ipsa filii bonorum possessio annalis est.

Dig. 38.17.7

Paulus l.S. ad sc tert. et orphit.

Si quis intestatus decesserit relicta matre et fratre consanguineo vel sorore quamvis per adrogationem quaesitis, eadem iura in persona matris servantur, quae et naturalibus extantibus liberis.

Dig. 38.17.8

Gaius l.S. ad sc tert.

In suspenso est ius matris, si filius defuncti emancipatus deliberet de bonorum possessione petenda.

Dig. 38.17.9

Gaius l.S. ad sc orphit.

Sacratissimi principis nostri oratione cavetur, ut matris intestatae hereditas ad liberos, tametsi in aliena potestate erunt, pertineat.

Dig. 38.17.10pr.

Pomponius 2 sen. consult.

Si filius familias miles non sit testatus de his, quae in castris adquisierit, an ea ad matrem pertineant, videndum est. sed non puto: magis enim iudicio militum hoc beneficium concessum est, non ut omnimodo quasi patres familiarum in ea re sint.

Dig. 38.17.10.1

Pomponius 2 sen. consult.

Quando in pendenti est, an quaedam personae possint obstare matri, et casus tulerit, ut non inducerentur, matris ius integrum erit, quod medio tempore appenderit: veluti si filio intestato mortuo postumus ei filius potuerit nasci nec natus sit aut mortuus editus, vel quod etiam filius qui in hostium potestate erat postliminio non sit reversus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License