Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 39.4.0. De publicanis et vectigalibus et commissis.

Dig. 39.4.1pr.

Ulpianus 55 ad ed.

Praetor ait: " quod publicanus eius publici nomine vi ademerit quodve familia publicanorum, si id restitutum non erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo. item si damnum iniuria furtumve factum esse dicetur, iudicium dabo. si id ad quos ea res pertinebit non exhibebitur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo".

Dig. 39.4.1.1

Ulpianus 55 ad ed.

Hic titulus ad publicanos pertinet. publicani autem sunt, qui publico fruuntur ( nam inde nomen habent), sive fisco vectigal pendant vel tributum consequantur: et omnes, qui quod a fisco conducunt, recte appellantur publicani.

Dig. 39.4.1.2

Ulpianus 55 ad ed.

Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum propositum est, quasi non et alibi praetor providerit furtis damnis vi raptis? sed e re putavit et specialiter adversus publicanos edictum proponere.

Dig. 39.4.1.3

Ulpianus 55 ad ed.

Quod quidem edictum in aliqua parte mitius est, quippe cum in duplum datur, cum vi bonorum raptorum in quadruplum sit et furti manifesti aeque in quadruplum,

Dig. 39.4.1.4

Ulpianus 55 ad ed.

Et restituendi facultas publicano vi abreptum datur, quod si fecerit, omni onere exuitur et poenali actione ex hac parte edicti liberatur. unde quaeritur, si quis velit cum publicano non ex hoc edicto, sed ex generali vi bonorum raptorum, damni iniuriae vel furti agere, an possit? et placet posse, idque pomponius quoque scribit: est enim absurdum meliorem esse publicanorum causam quam ceterorum effectam opinari.

Dig. 39.4.1.5

Ulpianus 55 ad ed.

Familiae nomen hic non tantum ad servos publicanorum referemus, verum et qui in numero familiarum sunt publicani, sive igitur liberi sint sive servi alieni, qui publicanis in eo vectigali ministrant, hoc edicto continebuntur. proinde et si servus publicani rapuit, non tamen in ea familia constitutus, quae publico vectigali ministrat, hoc edictum cessabit.

Dig. 39.4.1.6

Ulpianus 55 ad ed.

Quod novissime praetor ait " si hi non exhibebuntur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo", hoc proprium est huius edicti, quod, si non exhibeantur servi, competit iudicium sine noxae deditione, sive habeant eos in potestate sive non, sive possint exhibere sive non possint,

Dig. 39.4.2

Gaius 21 ad ed. provinc.

Nec liceat domino absentem defendere eum,

Dig. 39.4.3pr.

Ulpianus 55 ad ed.

Cum, si exhibuissent, noxali iudicio convenirentur. idcirco autem tam dura condicio eorum effecta est, quia debent bonos servos ad hoc ministerium eligere.

Dig. 39.4.3.1

Ulpianus 55 ad ed.

Quod ait " in dominos", sic accipiendum est " in socios vectigalis", licet domini non sint.

Dig. 39.4.3.2

Ulpianus 55 ad ed.

Ante autem actorem dicere oportet, quem vel quos desideret exhiberi, ut, si non exhibeantur, hinc agatur. sed si dicatur: " exhibe omnes, ut possim dinoscere quis sit", puto audiendum.

Dig. 39.4.3.3

Ulpianus 55 ad ed.

Si plures servi id furtum vel damnum admiserint, hoc debet servari, ut, si tantum praestetur, quantum, si unus liber fecisset, absolutio fiat.

Dig. 39.4.4pr.

Paulus 52 ad ed.

Si publicanus, qui vi ademit, decesserit, labeo ait in heredem eius, quo locupletior factus sit, dandam actionem.

Dig. 39.4.4.1

Paulus 52 ad ed.

De rebus, quas in usus advehendas sibi mandant praesides, divus hadrianus praesidibus scripsit, ut, quotiens quis in usus aut eorum, qui provinciis exercitibusve praesunt, aut procuratorum suorum usus sui causa mittet quendam empturum, significet libello manu sua subscripto eumque ad publicanum mittat, ut, si quid amplius quam mandatum est transferet, id munificum sit.

Dig. 39.4.4.2

Paulus 52 ad ed.

In omnibus vectigalibus fere consuetudo spectari solet idque etiam principalibus constitutionibus cavetur.

Dig. 39.4.5pr.

Gaius ad ed. pu. de publicanis.

Hoc edicto efficitur, ut ante acceptum quidem iudicium restituta re actio evanescat, post acceptum vero iudicium nihilo minus poena duret. sed tamen absolvendus est etiam qui post acceptum iudicium restituere paratus est.

Dig. 39.4.5.1

Gaius ad ed. pu. de publicanis.

Quaerentibus autem nobis, utrum duplum totum poena sit et praeterea rei sit persecutio, an in duplo sit et rei persecutio, ut poena simpli sit, magis placuit, ut res in duplo sit.

Dig. 39.4.6

Modestinus 2 de poen.

Si multi publicani sint, qui illicite quid exegerunt, non multiplicatur dupli actio, sed omnes partes praestabunt et quod ab alio praestari non potest, ab altero exigetur, sicut divus severus et antoninus rescripserunt: nam inter criminis reos et fraudis participes multum esse constituerunt.

Dig. 39.4.7pr.

Papirius 2 de const.

Imperatores antoninus et verus rescripserunt in vectigalibus ipsa praedia, non personas conveniri et ideo possessores etiam praeteriti temporis vectigal solvere debere eoque exemplo actionem, si ignoraverint, habituros.

Dig. 39.4.7.1

Papirius 2 de const.

Item rescripserunt pupillo remittere se poenam commissi, si intra diem trigensimum vectigal intulisset.

Dig. 39.4.8pr.

Papinianus 13 resp.

Fraudati vectigalis crimen ad heredem eius, qui fraudem contraxit, commissi ratione transmittitur.

Dig. 39.4.8.1

Papinianus 13 resp.

Sed si unus ex pluribus heredibus rem communem causa vectigalis subripiat, portiones ceteris non auferuntur.

Dig. 39.4.9pr.

Paulus 5 sent.

Locatio vectigalium, quae calor licitantis ultra modum solitae conductionis inflavit, ita demum admittenda est, si fideiussores idoneos et cautionem is qui licitatione vicerit offerre paratus sit.

Dig. 39.4.9.1

Paulus 5 sent.

Ad conducendum vectigal invitus nemo compellitur et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt.

Dig. 39.4.9.2

Paulus 5 sent.

Reliquatores vectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni satisfaciant, admittendi non sunt.

Dig. 39.4.9.3

Paulus 5 sent.

Debitores fisci itemque rei publicae vectigalia conducere prohibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fideiussores optulerint, qui debitis eorum satisfacere parati sint.

Dig. 39.4.9.4

Paulus 5 sent.

Soci vectigalium si separatim partes administrent, alter ab altero minus idoneo in se portionem transferri iure desiderat.

Dig. 39.4.9.5

Paulus 5 sent.

Quod illicite publice privatimque exactum est, cum altero tanto passis iniuriam exsolvitur. per vim vero extortum cum poena tripli restituitur: amplius extra ordinem plectuntur: alterum enim utilitas privatorum, alterum vigor publicae disciplinae postulat.

Dig. 39.4.9.6

Paulus 5 sent.

Earum rerum vectigal, quarum numquam praestitum est, praestari non potest: quod si praestari consuetum indiligentia publicani omiserat, alius exercere non prohibetur.

Dig. 39.4.9.7

Paulus 5 sent.

Res exercitui paratas praestationi vectigalium subici non placuit.

Dig. 39.4.9.8

Paulus 5 sent.

Fiscus ab omnium vectigalium praestationibus immunis est. mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari consuerunt, nullam immunitatem solvendi publici vectigalis usurpare possunt.

Dig. 39.4.10pr.

Hermogenianus 5 epit.

Vectigalia sine imperatorum praecepto neque praesidi neque curatori neque curiae constituere nec praecedentia reformare et his vel addere vel deminuere licet.

Dig. 39.4.10.1

Hermogenianus 5 epit.

Non solutis vectigalium pensionibus pellere conductores necdum etiam tempore conductionis completo vel ab his usuras ex mora exigere permittitur.

Dig. 39.4.11pr.

Paulus 5 sent.

Cotem ferro subigendo necessariam hostibus quoque venundari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis licet.

Dig. 39.4.11.1

Paulus 5 sent.

Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritate principali revocari non possunt.

Dig. 39.4.11.2

Paulus 5 sent.

Dominus navis si illicite aliquid in nave vel ipse vel vectores imposuerint, navis quoque fisco vindicatur: quod si absente domino id a magistro vel gubernatore aut proreta nautave aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur commissis mercibus, navis autem domino restituitur.

Dig. 39.4.11.3

Paulus 5 sent.

Illicitarum mercium persecutio heredem quoque adfligit.

Dig. 39.4.11.4

Paulus 5 sent.

Eam rem, quae commisso vindicata est, dominus emere non prohibetur vel per se vel per alios quibus hoc mandaverit.

Dig. 39.4.11.5

Paulus 5 sent.

Qui maximos fructus ex redemptione vectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur.

Dig. 39.4.12pr.

Ulpianus 38 ad ed.

Quantae audaciae, quantae temeritatis sint publicanorum factiones, nemo est qui nesciat. idcirco praetor ad compescendam eorum audaciam hoc edictum proposuit:

Dig. 39.4.12.1

Ulpianus 38 ad ed.

" quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, item si damnum iniuria fecerit et id ad quos ea res pertinet non exhibetur: in dominum sine noxae deditione iudicium dabo".

Dig. 39.4.12.2

Ulpianus 38 ad ed.

Familiae autem appellatione hic servilem familiam contineri sciendum est. sed et si bona fide publicano alienus servus servit, aeque continebitur: fortassis et mala fide, plerumque enim vagi servi et fugitivi in huiusmodi operis etiam a scientibus habentur. ergo et si homo liber serviat, hoc edictum locum habet.

Dig. 39.4.12.3

Ulpianus 38 ad ed.

Publicani autem dicuntur, qui publica vectigalia habent conducta.

Dig. 39.4.13pr.

Gaius 13 ad ed. provinc.

Sed et hi, qui salinas et cretifodinas et metalla habent, publicanorum loco sunt.

Dig. 39.4.13.1

Gaius 13 ad ed. provinc.

Praeterea et si quis vectigal conductum a re publica cuiusdam municipii habet, hoc edictum locum habet.

Dig. 39.4.13.2

Gaius 13 ad ed. provinc.

Sive autem vendidit servum vel manumisit vel etiam fugit servus, tenebitur servi nomine, qui tam factiosam familiam habuit.

Dig. 39.4.13.3

Gaius 13 ad ed. provinc.

Quid tamen, si servus decesserit? videndum, an publicanus teneatur quasi facti sui nomine: sed puto, quia facultatem non habet exhibendi nec dolus eius intercessit, debere eum liberari.

Dig. 39.4.13.4

Gaius 13 ad ed. provinc.

Hanc actionem perpetuam dabimus et heredi ceterisque successoribus.

Dig. 39.4.14

Ulpianus 8 disp.

Commissa vectigalium nomine etiam ad heredem transmittuntur. nam quod commissum est, statim desinit eius esse qui crimen contraxit dominiumque rei vectigali adquiritur: eapropter commissi persecutio sicut adversus quemlibet possessorem, sic et adversus heredem competit.

Dig. 39.4.15

Alfenus 7 Dig.

Caesar cum insulae cretae cotorias locaret, legem ita dixerat: " ne quis praeter redemptorem post idus martias cotem ex insula creta fodito neve eximito neve avellito". cuiusdam navis onusta cotibus ante idus martias ex portu cretae profecta vento relata in portum erat, deinde iterum post idus martias profecta erat. consulebatur, num contra legem post idus martias ex insula creta cotes exisse viderentur. respondit, tametsi portus quoque, qui insulae essent, omnes eius insulae esse viderentur, tamen eum, qui ante idus martias profectus ex portu esset et relatus tempestate in insulam deductus esset, si inde exisset non videri contra legem fecisse, praeterea quod iam initio evectae cotes viderentur, cum et ex portu navis profecta esset.

Dig. 39.4.16pr.

Marcianus l.S. de delator.

Interdum nec vendendus est is servus qui in commissum cecidit, sed pro eo aestimatio a domino danda est. divi enim severus et antoninus rescripserunt, cum is servus, qui actum domini gessisse diceretur, in commissum cecidisset, venire non debuisse, sed pro eo viri boni arbitratu aestimationem oportuisse dari.

Dig. 39.4.16.1

Marcianus l.S. de delator.

Idem autem eadem epistula rescripserunt, si quis inprofessus servus fuerit et probabitur in commissum cecidisse, et aut uxorem corrupisse domini dicatur aut aliud quid gravius admisisse, ut cognoscat procurator et, si in his causis esse compertus sit, aestimetur et ad poenam domino tradatur.

Dig. 39.4.16.2

Marcianus l.S. de delator.

Idem divi severus et antoninus rescripserunt mancipiis commissis res peculiares non esse in eadem causa nisi hoc, quod proprio nomine in causam commissi incidit.

Dig. 39.4.16.3

Marcianus l.S. de delator.

Quotiens quis mancipia invecta professus non fuerit sive venalia sive usualia, poena commissi est, si tamen novicia mancipia fuerint, non etiam veterana. sunt autem veterana, quae anno continuo in urbe servierint: novicia autem mancipia intelleguntur, quae annum nondum servierint.

Dig. 39.4.16.4

Marcianus l.S. de delator.

Servi, qui in fuga sunt, in commissum non cadunt, cum sine voluntate domini fines egressi sunt: et ita principalibus constitutionibus cavetur, sicut divus quoque pius saepissime rescripsit, ne, inquit, in potestate servorum sit invitis vel ignorantibus dominis fugae se tradendo potestati dominorum se subtrahere.

Dig. 39.4.16.5

Marcianus l.S. de delator.

Licet quis se ignorasse dicat, nihilo minus eum in poenam vectigalis incidere divus hadrianus constituit.

Dig. 39.4.16.6

Marcianus l.S. de delator.

Divi quoque marcus et commodus rescripserunt non imputari publicano, quod non instruxit transgredientem: sed illud custodiendum, ne decipiat profiteri volentes.

Dig. 39.4.16.7

Marcianus l.S. de delator.

Species pertinentes ad vectigal: cinnamomum: piper longum: piper album: folium pentasphaerum: folium barbaricum: costum: costamomum: nardi stachys: cassia turiana: xylocassia: smurna: amomum: zingiberi: malabathrum: aroma indicum: chalbane: laser: alche: lucia: sargogalla: onyx arabicus: cardamomum: xylocinnamomum: opus byssicum: pelles babylonicae: pelles parthicae: ebur: ferrum indicum: carpasum: lapis universus: margarita: sardonyx: ceraunium: hyacinthus: smaragdus: adamas: saffirinus: callainus: beryllus: chelyniae: opia indica vel adserta: metaxa: vestis serica vel subserica: vela tincta carbasea: nema sericum: spadones indici: leones, leaenae: pardi: leopardi: pantherae: purpura: item marocorum lana: fucus: capilli indici.

Dig. 39.4.16.8

Marcianus l.S. de delator.

Si propter necessitatem adversae tempestatis expositum onus fuerit, non debere hoc commisso vindicari divi fratres rescripserunt.

Dig. 39.4.16.9

Marcianus l.S. de delator.

Divus quoque pius rescripsit, cum quidam intra legitimam aetatem esse dicebat et usus causa mancipia duxisset et in sola professione errasset, ignoscendum esse ei.

Dig. 39.4.16.10

Marcianus l.S. de delator.

Divi quoque fratres rescripserunt, cum quidam non per fraudem, sed per errorem in causam commissi incidisset, ut duplo vectigali contenti publicani servos restituant.

Dig. 39.4.16.11

Marcianus l.S. de delator.

Magnus antoninus rescripsit, si colonus vel servi domini praedii ferrum illicite in praedio fecerint ignorante domino, nulla poena dominum teneri.

Dig. 39.4.16.12

Marcianus l.S. de delator.

Si quis professus apud publicanum fuerit, non tamen vectigal solverit, hoc concedente publicano, ut solent facere, divi seversus et antoninus rescripserunt res in commissum non cadere: cum enim, inquiunt, professiones recitantur, commissum cessat, cum poterit satisfieri fisco ex bonis publicanorum vel fideiussorum.

Dig. 39.4.16.13

Marcianus l.S. de delator.

Poenae ab heredibus peti non possunt, si non est quaestio mota vivo eo qui deliquit: et hoc sicut in ceteris poenis, ita et in vectigalibus est.

Dig. 39.4.16.14

Marcianus l.S. de delator.

Si quid autem indebitum per errorem solventis publicanus accepit, retro eum restituere oportere divi severus et antoninus rescripserunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License