Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 40.2.0. De manumissis vindicta.

Dig. 40.2.1

Pomponius 1 ad sab.

Apud praetorem eundemque tutorem posse pupillum ipso auctore manumittere constat.

Dig. 40.2.2

Ulpianus 18 ad sab.

Si minor sit annis viginti fructuarius, an consentire libertati possit? et puto consentiendo posse ad libertatem perducere.

Dig. 40.2.3

Ulpianus 4 disp.

Si heres servum legatum manumittat, mox repudiet legatarius, retro competit libertas. idemque est et si duobus pure servus legetur et post alterius manumissionem alter repudiaverit: nam et hic retro libertas competit.

Dig. 40.2.4pr.

Iulianus 42 Dig.

Si pater filio permiserit servum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas servo favore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini voluntas. sin autem ignorante filio vetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, servum manumisisset, liber non fit. nam ut filio manumittente servus ad libertatem perveniat, durare oportet patris voluntatem: nam si mutata fuerit, non erit verum volente patre filium manumisisse.

Dig. 40.2.4.1

Iulianus 42 Dig.

Quotiens dominus servum manumittat, quamvis existimet alienum esse eum, nihilo minus verum est voluntate domini servum manumissum et ideo liber erit. et ex contrario si se stichus non putaret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere. plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu verum est stichum voluntate domini manumissum esse. idemque iuris est et si dominus et servus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se servum eius putaret.

Dig. 40.2.4.2

Iulianus 42 Dig.

Minor viginti annis dominus nec communem quidem servum sine consilio recte manumittit. paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor viginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.

Dig. 40.2.5

Iulianus 42 Dig.

An apud se manumittere possit is qui consilium praebeat, saepe quaesitum est. ego, qui meminissem iavolenum praeceptorem meum et in africa et in syria servos suos manumisisse, cum consilium praeberet, exemplum eius secutus et in praetura et consulatu meo quosdam ex servis meis vindicta liberavi et quibusdam praetoribus consulentibus me idem suasi.

Dig. 40.2.6

Iulianus 2 ad urs. ferocem.

Servus communis quin a minoribus viginti annis dominis possit apud consilium manumitti, quamvis unus ex sociis causam adprobaverit, dubium non est.

Dig. 40.2.7

Gaius 1 rer. cott. sive aur.

Non est omnino necesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, cum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusve caesaris.

Dig. 40.2.8

Ulpianus 5 ad ed.

Ego cum in villa cum praetore fuissem, passus sum apud eum manumitti, etsi lictoris praesentia non esset.

Dig. 40.2.9pr.

Marcianus 13 inst.

Iusta causa manumissionis est, si periculo vitae infamiaeve dominum servus liberaverit.

Dig. 40.2.9.1

Marcianus 13 inst.

Sciendum est, qualiscumque causa probata sit et recepta, libertatem tribuere oportere: nam divus pius rescripsit causas probatas revocari non oportere, dum ne alienum servum possit quis manumittere: nam causae probationi contradicendum, non etiam causa iam probata retractanda est.

Dig. 40.2.10

Marcianus 3 reg.

Surdi vel muti patris filius iussu eius manumittere potest: furiosi vero filius non potest manumittere.

Dig. 40.2.11

Ulpianus 6 de off. procons.

Si minor annis viginti manumittit, huiusmodi solent causae manumissionis recipi: si filius filiave frater sororve naturalis sit.

Dig. 40.2.12

Ulpianus 2 ad l. ael. sent.

Vel si sanguine eum contingit ( habetur enim ratio cognationis):

Dig. 40.2.13

Ulpianus libro de off. procons.

Si collactaneus, si educator, si paedagogus ipsius, si nutrix, vel filius filiave cuius eorum, vel alumnus, vel capsarius ( id est qui portat libros), vel si in hoc manumittatur, ut procurator sit, dummodo non minor annis decem et octo sit, praeterea et illud exigitur, ut non utique unum servum habeat, qui manumittit. item si matrimonii causa virgo vel mulier manumittatur, exacto prius iureiurando, ut intra sex menses uxorem eam duci oporteat: ita enim senatus censuit.

Dig. 40.2.14pr.

Marcianus 4 reg.

Alumnos magis mulieribus conveniens est manumittere: sed et in viris receptum est satisque est permitti eum manumitti, in quo nutriendo propensiorem animum fecerint.

Dig. 40.2.14.1

Marcianus 4 reg.

Sunt qui putant etiam feminas posse matrimonii causa manumittere, sed ita, si forte conservus suus in hoc ei legatus est. et si spado velit matrimonii causa manumittere, potest: non idem est in castrato.

Dig. 40.2.15pr.

Paulus 1 ad l. ael. sent.

Etiam condicionis implendae causa minori viginti annis manumittere permittendum est, veluti si quis ita heres institutus sit, si servum ad libertatem perduxerit.

Dig. 40.2.15.1

Paulus 1 ad l. ael. sent.

Ex praeterito tempore plures causae esse possunt, veluti quod dominum in proelio adiuvaverit, contra latrones tuitus sit, quod aegrum sanaverit, quod insidias detexerit. et longum est, si exequi voluerimus, quia multa merita incidere possunt, quibus honestum sit libertatem cum decreto praestare: quas aestimare debebit is, apud quem de ea re agatur.

Dig. 40.2.15.2

Paulus 1 ad l. ael. sent.

Plures vindicta pariter manumitti possunt et sufficit praesentia servorum, ut vel plures manumitti possint.

Dig. 40.2.15.3

Paulus 1 ad l. ael. sent.

Absens quoque causam probare per procuratorem poterit.

Dig. 40.2.15.4

Paulus 1 ad l. ael. sent.

Si duo matrimonii causa manumittent, recipi causa non debet.

Dig. 40.2.15.5

Paulus 1 ad l. ael. sent.

Hi qui in italia vel alia provincia domicilium habent, apud alterius provinciae praesidem consilio adhibito manumittere possunt.

Dig. 40.2.16pr.

Ulpianus 2 ad l. ael. sent.

Illud in causis probandis meminisse iudices oportet, ut non ex luxuria, sed ex affectu descendentes causas probent: neque enim deliciis, sed iustis affectionibus dedisse iustam libertatem legem aeliam sentiam credendum.

Dig. 40.2.16.1

Ulpianus 2 ad l. ael. sent.

Si quis minori viginti annis hac lege servum dederit aut pretio accepto vel donationis causa, ut eum liberum faciat, potest ille causam manumissionis istius probare, hoc ipsum allegans legem datam, et perducere ad libertatem: ergo hic debet ostendere hoc inter ipsos actum, ut proinde vel ex lege donationis vel ex affectione eius qui dedit res aestimetur.

Dig. 40.2.17

Paulus 50 ad ed.

Apud proconsulem, postquam urbem egressus est, vindicta manumittere possumus: sed et apud legatum eius manumittere possumus.

Dig. 40.2.18pr.

Paulus 16 ad plaut.

Apud filium familias magistratum manumitti potest, etiamsi ipse filius familias manumittere non potest.

Dig. 40.2.18.1

Paulus 16 ad plaut.

Apud collegam suum praetor manumittere non potest.

Dig. 40.2.18.2

Paulus 16 ad plaut.

Filius quoque voluntate patris apud patrem manumittere poterit.

Dig. 40.2.19

Celsus 29 Dig.

Si minor annis apud consilium matrimonii causa praegnatem manumiserit eaque interim pepererit, in pendenti erit, servus an liber sit, quem ea peperit.

Dig. 40.2.20pr.

Ulpianus 2 de off. cons.

Si rogatus sit minor viginti quinque annis manumittere per fideicommissum, incunctanter debet ei permitti, nisi si proprium servum rogatus fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti, quae ad eum pervenit ex iudicio eius qui rogavit, cum pretio eorum quos rogatus est manumittere.

Dig. 40.2.20.1

Ulpianus 2 de off. cons.

Sed et si hac lege ei servus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum erit manumittere, ne constitutio divi marci superveniens cunctationem consulis dirimat.

Dig. 40.2.20.2

Ulpianus 2 de off. cons.

Matrimonii causa manumittere si quis velit et is sit, qui non indigne huiusmodi condicionis uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum.

Dig. 40.2.20.3

Ulpianus 2 de off. cons.

Mulieri quoque volenti suum filium naturalem vel quem ex supra scriptis manumittere permittendum esse Marcellus scribit.

Dig. 40.2.20.4

Ulpianus 2 de off. cons.

Consul apud se potest manumittere, etiamsi evenerit, ut minor annis viginti sit.

Dig. 40.2.21

Modestinus 1 pand.

Apud praefectum aegypti possum servum manumittere ex constitutione divi augusti.

Dig. 40.2.22

Paulus 12 quaest.

Pater ex provincia ad filium sciens romae agentem epistulam fecit, quae permisit ei, quem vellet ex servis, quos in ministerio secum hic habebat, vindicta liberare: post quam filius stichum manumisit apud praetorem: quaero, an fecerit liberum. respondi: quare non hoc concessum credamus patri, ut permittere possit filio ex his, quos in ministerio haberet, manumittere? solam enim electionem filio concessit, ceterum ipse manumittit.

Dig. 40.2.23

Hermogenianus 1 iuris epit.

Manumissio per lictores hodie domino tacente expediri solet, et verba sollemnia licet non dicantur, ut dicta accipiuntur.

Dig. 40.2.24

Paulus 2 ad ner.

Pupillus qui infans non est apud consilium recte manumittit. paulus: scilicet tutore auctore, ita tamen, ut peculium eum non sequatur.

Dig. 40.2.25

Gaius 1 de manumiss.

Si tutoris habendi causa pupillus manumittat, probationi esse causam fufidius ait. nerva filius contra sentit, quod verius est: namque perabsurdum est in eligendo tutore firmum videri esse iudicium pupilli, cuius in omnibus rebus ut infirmum iudicium tutore auctore regitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License