Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 40.8.0. Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Dig. 40.8.1

Paulus 5 ad plaut.

Si servus venditus est, ut intra certum tempus manumitteretur, etiamsi sine herede decessissent et venditor et emptor, servo libertas competit: et hoc divus marcus rescripsit. sed et si mutaverit venditor voluntatem, nihilo minus libertas competit.

Dig. 40.8.2

Modestinus 6 reg.

Servo, quem pro derelicto dominus ob gravem infirmitatem habuit, ex edicto divi claudii competit libertas.

Dig. 40.8.3

Callistratus 3 de cogn.

Eum, qui ita venit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis venerit vivente venditore et perseverante in eadem voluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus esset: mortuo autem venditore non esse heredum eius voluntatem explorandam divus marcus cum filio suo rescripsit.

Dig. 40.8.4

Ulpianus 3 ad sab.

Ei, qui hac lege emptus sit, ut a vivo emptore manumittatur, statim mortuo eo competit libertas.

Dig. 40.8.5

Marcianus 5 reg.

Qui ob necem detectam domini praemium libertatis consequitur, fit orcinus libertus.

Dig. 40.8.6

Marcianus l.S. ad form. hypoth.

Si quis obligatum servum hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas ex constitutione divi marci, licet bona omnia quis obligaverit, quae habet habiturusve esset. tantundem dicendum est et si hac lege emerit, ne prostituatur, et prostituerit.

Dig. 40.8.7

Paulus l.S. de libertat. dandis.

Imperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem vendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.

Dig. 40.8.8

Papinianus 9 resp.

Mancipia mater filiae donaverat, ut filia curaret ea post mortem suam esse libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, ex sententia constitutionis divi marci libertates optingere matre consentiente respondi: quod si ante filiam mater vita decessit, omnimodo.

Dig. 40.8.9

Paulus 5 quaest.

Latinus largus: vendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas competere cessante emptore in manumittendo. respondi: inspiciendum est, quid actum sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, quando vellet manumittere. priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit libertas. si non appareat, quid convenerit, favor priorem inducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam servus quam emptor eius: servo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem eripitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License