Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 40.10.0. De iure aureorum anulorum.

Dig. 40.10.1pr.

Papinianus 1 resp.

Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco non debentur, quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit.

Dig. 40.10.1.1

Papinianus 1 resp.

Diversum in eo probatur, qui iudicatus ingenuus collusione per alium patronum detecta condicioni suae redditus alimenta sibi, quae tertius patronus reliquerat, praeberi desiderat. hunc enim etiam beneficium anulorum amittere placuit.

Dig. 40.10.2

Papinianus 15 resp.

Intra quinque annos pro ingenuitate sententia dicta rescissa fuerat: victum anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro ingenuitate dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi.

Dig. 40.10.3

Marcianus 1 inst.

Divus commodus et ius anulorum datum ademit illis, qui invitis aut ignorantibus patronis acceperant.

Dig. 40.10.4

Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.

Etiam feminae ius anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt.

Dig. 40.10.5

Paulus 9 ad l. iul. et pap.

Is, qui ius anulorum impetravit, ut ingenuus habetur, quamvis in hereditate eius patronus non excludatur.

Dig. 40.10.6

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Libertinus si ius anulorum impetraverit, quamvis iura ingenuitatis salvo iure patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc divus hadrianus rescripsit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License