Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 40.16.0. De collusione detegenda.
Gaius 2 ad ed. pu. de liberali c.
Ne quorundam dominorum erga servos nimia indulgentia inquinaret amplissimum ordinem eo, quod paterentur servos suos in ingenuitatem proclamare liberosque iudicari, senatus consultum factum est domitiani temporibus, quo cautum est, ut, si quis probasset per collusionem quicquam factum, si iste homo servus sit, fieret eius servus qui detexisset collusionem.
Collusionem detegere ingenuitatis post sententiam intra quinquennium posse divus marcus constitit.
Quinquennium autem continuum utique accipiemus.
Sicubi plane aetas eius, cuius retractatur collusio, differendam retractationem in tempus pubertatis vel alterius rei suadeat, quinquennium non currere dicendum est.
Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed ad inchoandam puto praefinitum: aliter atque circa eum, qui ex libertinitate se in ingenuitatem petit.
Oratione divi marci cavetur, ut etiam extraneis, qui pro altero postulandi ius haberent, liceret detegere collusionem.
Callistratus 4 de cogn.
Cum non iusto contradictore quis ingenuus pronuntiatus est, perinde inefficax est decretum, atque si nulla iudicata res intervenisset: idque principalibus constitutionibus cavetur.
Si libertinus per collusionem fuerit pronuntiatus ingenuus, collusione detecta in quibus causis quasi libertinus incipit esse. medio tamen tempore, antequam collusio detegatur et post sententiam de ingenuitate latam, utique quasi ingenuus accipitur.
Sententiam pro ingenuitate dictam collusionis praetextu semel retractare permittitur.
Si plures ad collusionem detegendam pariter accedant, causa cognita quis debeat admitti, comparatis omnium moribus et aetatibus et cuius magis interest, statui oportet.