Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 41.2.0. De adquirenda vel amittenda possessione.

Dig. 41.2.1pr.

Paulus 54 ad ed.

Possessio appellata est, ut et labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, quam graeci katoxyn dicunt.

Dig. 41.2.1.1

Paulus 54 ad ed.

Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse nerva filius ait eiusque rei vestigium remanere in his, quae terra mari caeloque capiuntur: nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. item bello capta et insula in mari enata et gemmae lapilli margaritae in litoribus inventae eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est.

Dig. 41.2.1.2

Paulus 54 ad ed.

Apiscimur autem possessionem per nosmet ipsos.

Dig. 41.2.1.3

Paulus 54 ad ed.

Furiosus, et pupillus sine tutoris auctoritate, non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat. sed pupillus tutore auctore incipiet possidere. ofilius quidem et nerva filius etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse: quae sententia recipi potest, si eius aetatis sint, ut intellectum capiant.

Dig. 41.2.1.4

Paulus 54 ad ed.

Si vir uxori cedat possessione donationis causa, plerique putant possidere eam, quoniam res facti infirmari iure civili non potest: et quid attinet dicere non possidere mulierem, cum maritus, ubi noluit possidere, protinus amiserit possessionem?

Dig. 41.2.1.5

Paulus 54 ad ed.

Item adquirimus possessionem per servum aut filium, qui in potestate est, et quidem earum rerum, quas peculiariter tenent, etiam ignorantes, sicut sabino et cassio et iuliano placuit, quia nostra voluntate intellegantur possidere, qui eis peculium habere permiserimus. igitur ex causa peculiari et infans et furiosus adquirunt possessionem et usucapiunt, et heres, si hereditarius servus emat.

Dig. 41.2.1.6

Paulus 54 ad ed.

Sed et per eum, quem bona fide possidemus, quamvis alienus sit vel liber, possessionem adquiremus. si mala fide eum possideamus, non puto adquiri nobis possessionem per eum: sed nec vero domino aut sibi adquiret, qui ab alio possidetur.

Dig. 41.2.1.7

Paulus 54 ad ed.

Per communem sicut per proprium adquirimus, etiam singuli in solidum, si hoc agat servus, ut uni adquirat, sicut in dominio adquirendo.

Dig. 41.2.1.8

Paulus 54 ad ed.

Per eum, in quo usum fructum habemus, possidere possumus, sicut ex operis suis adquirere nobis solet: nec ad rem pertinet, quod ipsum non possidemus: nam nec filium.

Dig. 41.2.1.9

Paulus 54 ad ed.

Ceterum et ille, per quem volumus possidere, talis esse debet, ut habeat intellectum possidendi:

Dig. 41.2.1.10

Paulus 54 ad ed.

Et ideo si furiosum servum miseris, ut possideas, nequaquam videris adprehendisse possessionem.

Dig. 41.2.1.11

Paulus 54 ad ed.

Quod si impuberem miseris ad possidendum, incipies possidere, sicut pupillus, maxime tutore auctore, adquirit possessionem.

Dig. 41.2.1.12

Paulus 54 ad ed.

Nam per ancillam quin possis nancisci possessionem, non dubitatur.

Dig. 41.2.1.13

Paulus 54 ad ed.

Pupillus per servum sive puberem sive impuberem adquirit possessionem, si tutore auctore iusserit eum ire in possessionem.

Dig. 41.2.1.14

Paulus 54 ad ed.

Per servum, qui in fuga sit, nihil posse nos possidere nerva filius ait, licet respondeatur, quamdiu ab alio non possideatur, a nobis eum possideri ideoque interim etiam usucapi. sed utilitatis causa receptum est, ut impleatur usucapio, quamdiu nemo nactus sit eius possessionem. possessionem autem per eum adquiri, sicut per eos, quos in provincia habemus, cassii et iuliani sententia est.

Dig. 41.2.1.15

Paulus 54 ad ed.

Per servum corporaliter pignori datum non adquirere nos possessionem iulianus ait ( ad unam enim tantum causam videri eum a debitore possideri, ad usucapionem), nec creditori, quia nec stipulatione nec ullo alio modo per eum adquirat, quamvis eum possideat.

Dig. 41.2.1.16

Paulus 54 ad ed.

Veteres putaverunt non posse nos per servum hereditarium adquirere, quod sit eiusdem hereditatis. itaque agitatur, num haec regula longius producenda sit, ut, si plures servi legati sint, per unum an possint ceteri possideri. idem tractatus est, si pariter empti vel donati sunt. sed verius est ex his causis posse me per unum reliquorum adquirere possessionem.

Dig. 41.2.1.17

Paulus 54 ad ed.

Si ex parte heredi instituto servus legatus sit, propter partem, quam ex causa legati habet, adquiret fundi hereditarii possessionem.

Dig. 41.2.1.18

Paulus 54 ad ed.

Idem dicendum est, si servum communem iussero adire hereditatem, quia propter partem meam adquiro.

Dig. 41.2.1.19

Paulus 54 ad ed.

Haec, quae de servis diximus, ita se habent, si et ipsi velint nobis adquirere possessionem: nam si iubeas servum tuum possidere et is eo animo intret in possessionem, ut nolit tibi, sed potius titio adquirere, non est tibi adquisita possessio.

Dig. 41.2.1.20

Paulus 54 ad ed.

Per procuratorem tutorem curatoremve possessio nobis adquiritur. cum autem suo nomine nacti fuerint possessionem, non cum ea mente, ut operam dumtaxat suam accommodarent, nobis non possunt adquirere. alioquin si dicamus per eos non adquiri nobis possessionem, qui nostro nomine accipiunt, futurum, ut neque is possideat cui res tradita sit, quia non habeat animum possidentis, neque is qui tradiderit, quoniam cesserit possessione.

Dig. 41.2.1.21

Paulus 54 ad ed.

Si iusserim venditorem procuratori rem tradere, cum ea in praesentia sit, videri mihi traditam priscus ait, idemque esse, si nummos debitorem iusserim alii dare. non est enim corpore et tactu necesse adprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu argumento esse eas res, quae propter magnitudinem ponderis moveri non possunt, ut columnas, nam pro traditis eas haberi, si in re praesenti consenserint: et vina tradita videri, cum claves cellae vinariae emptori traditae fuerint.

Dig. 41.2.1.22

Paulus 54 ad ed.

Municipes per se nihil possidere possunt, quia universi consentire non possunt. forum autem et basilicam hisque similia non possident, sed promiscue his utuntur. sed nerva filius ait, per servum quae peculiariter adquisierint et possidere et usucapere posse: sed quidam contra putant, quoniam ipsos servos non possideant.

Dig. 41.2.2

Ulpianus 70 ad ed.

Sed hoc iure utimur, ut et possidere et usucapere municipes possint idque eis per servum et per liberam personam adquiratur.

Dig. 41.2.3pr.

Paulus 54 ad ed.

Possideri autem possunt, quae sunt corporalia.

Dig. 41.2.3.1

Paulus 54 ad ed.

Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo aut per se corpore. quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit, omnes glebas circumambulet: sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere.

Dig. 41.2.3.2

Paulus 54 ad ed.

Incertam partem rei possidere nemo potest, veluti si hac mente sis, ut quidquid titius possidet, tu quoque velis possidere.

Dig. 41.2.3.3

Paulus 54 ad ed.

Neratius et proculus et solo animo non posse nos adquirere possessionem, si non antecedat naturalis possessio. ideoque si thensaurum in fundo meo positum sciam, continuo me possidere, simul atque possidendi affectum habuero, quia quod desit naturali possessioni, id animus implet. ceterum quod brutus et manilius putant eum, qui fundum longa possessione cepit, etiam thensaurum cepisse, quamvis nesciat in fundo esse, non est verum: is enim qui nescit non possidet thensaurum, quamvis fundum possideat. sed et si sciat, non capiet longa possessione, quia scit alienum esse. quidam putant sabini sententiam veriorem esse nec alias eum qui scit possidere, nisi si loco motus sit, quia non sit sub custodia nostra: quibus consentio.

Dig. 41.2.3.4

Paulus 54 ad ed.

Ex plurimis causis possidere eandem rem possumus, ut quidam putant et eum, qui usuceperit et pro emptore, et pro suo possidere: sic enim et si ei, qui pro emptore possidebat, heres sim, eandem rem et pro emptore et pro herede possideo: nec enim sicut dominium non potest nisi ex una causa contingere, ita et possidere ex una dumtaxat causa possumus.

Dig. 41.2.3.5

Paulus 54 ad ed.

Ex contrario plures eandem rem in solidum possidere non possunt: contra naturam quippe est, ut, cum ego aliquid teneam, tu quoque id tenere videaris. sabinus tamen scribit eum qui precario dederit et ipsum possidere et eum qui precario acceperit. idem trebatius probabat existimans posse alium iuste, alium iniuste possidere, duos iniuste vel duos iuste non posse. quem labeo reprehendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat: quod est verius. non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare videaris in eo loco, in quo ego sto, vel in quo ego sedeo, tu sedere videaris.

Dig. 41.2.3.6

Paulus 54 ad ed.

In amittenda quoque possessione affectio eius qui possidet intuenda est: itaque si in fundo sis et tamen nolis eum possidere, protinus amittes possessionem. igitur amitti et animo solo potest, quamvis adquiri non potest.

Dig. 41.2.3.7

Paulus 54 ad ed.

Sed et si animo solo possideas, licet alius in fundo sit, adhuc tamen possides.

Dig. 41.2.3.8

Paulus 54 ad ed.

Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et dominus timore conterritus noluerit accedere, amisisse eum possessionem placet. quod si servus vel colonus, per quos corpore possidebam, decesserint discesserintve, animo retinebo possessionem.

Dig. 41.2.3.9

Paulus 54 ad ed.

Et si alii tradiderim, amitto possessionem. nam constat possidere nos, donec aut nostra voluntate discesserimus aut vi deiecti fuerimus.

Dig. 41.2.3.10

Paulus 54 ad ed.

Si servus, quem possidebam, pro libero se gerat, ut fecit spartacus, et iudicium liberale pati paratus sit, non videbitur a domino possideri, cui se adversarium praeparat. sed hoc ita verum est, si diu in libertate moratur: alioquin si ex possessione servitutis in libertatem reclamaverit et liberale iudicium imploraverit, nihilo minus in possessione mea est et animo eum possideo, donec liber fuerit pronuntiatus.

Dig. 41.2.3.11

Paulus 54 ad ed.

Saltus hibernos aestivosque animo possidemus, quamvis certis temporibus eos relinquamus.

Dig. 41.2.3.12

Paulus 54 ad ed.

Ceterum animo nostro, corpore etiam alieno possidemus, sicut diximus per colonum et servum, nec movere nos debet, quod quasdam etiam ignorantes possidemus, id est quas servi peculiariter paraverunt: nam videmur eas eorundem et animo et corpore possidere.

Dig. 41.2.3.13

Paulus 54 ad ed.

Nerva filius res mobiles excepto homine, quatenus sub custodia nostra sint, hactenus possideri, id est quatenus, si velimus, naturalem possessionem nancisci possimus. nam pecus simul atque aberraverit aut vas ita exciderit, ut non inveniatur, protinus desinere a nobis possideri, licet a nullo possideatur: dissimiliter atque si sub custodia mea sit nec inveniatur, quia praesentia eius sit et tantum cessat interim diligens inquisitio.

Dig. 41.2.3.14

Paulus 54 ad ed.

Item feras bestias, quas vivariis incluserimus, et pisces, quos in piscinas coiecerimus, a nobis possideri. sed eos pisces, qui in stagno sint, aut feras, quae in silvis circumseptis vagantur, a nobis non possideri, quoniam relictae sint in libertate naturali: alioquin etiam si quis silvam emerit, videri eum omnes feras possidere, quod falsum est.

Dig. 41.2.3.15

Paulus 54 ad ed.

Aves autem possidemus, quas inclusas habemus, aut si quae mansuetae factae custodiae nostrae subiectae sunt.

Dig. 41.2.3.16

Paulus 54 ad ed.

Quidam recte putant columbas quoque, quae ab aedificiis nostris volant, item apes, quae ex alveis nostris evolant et secundum consuetudinem redeunt, a nobis possideri.

Dig. 41.2.3.17

Paulus 54 ad ed.

Labeo et nerva filius responderunt desinere me possidere eum locum, quem flumen aut mare occupaverit.

Dig. 41.2.3.18

Paulus 54 ad ed.

Si rem apud te depositam furti faciendi causa contrectaveris, desino possidere. sed si eam loco non moveris et infitiandi animum habeas, plerique veterum et sabinus et cassius recte responderunt possessorem me manere, quia furtum sine contrectatione fieri non potest nec animo furtum admittatur.

Dig. 41.2.3.19

Paulus 54 ad ed.

Illud quoque a veteribus praeceptum est neminem sibi ipsum causam possessionis mutare posse.

Dig. 41.2.3.20

Paulus 54 ad ed.

Sed si is, qui apud me deposuit vel commodavit, eam rem vendiderit mihi vel donaverit, non videbor causam possessionis mihi mutare, qui ne possidebam quidem.

Dig. 41.2.3.21

Paulus 54 ad ed.

Genera possessionum tot sunt, quot et causae adquirendi eius quod nostrum non sit, velut pro emptore: pro donato: pro legato: pro dote: pro herede: pro noxae dedito: pro suo, sicut in his, quae terra marique vel ex hostibus capimus vel quae ipsi, ut in rerum natura essent, fecimus. et in summa magis unum genus est possidendi, species infinitae.

Dig. 41.2.3.22

Paulus 54 ad ed.

Vel etiam potest dividi possessionis genus in duas species,ut possideatur aut bona fide aut non bona fide.

Dig. 41.2.3.23

Paulus 54 ad ed.

Quod autem quintus mucius inter genera possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei servandae causa possidemus, ineptissimum est: nam qui creditorem rei servandae causa vel quia damni infecti non caveatur, mittit in possessionem vel ventris nomine, non possessionem, sed custodiam rerum et observationem concedit: et ideo, cum damni infecti non cavente vicino in possessionem missi sumus, si id longo tempore fiat, etiam possidere nobis et per longam possessionem capere praetor causa cognita permittit.

Dig. 41.2.4

Ulpianus 67 ad ed.

Quidquid filius peculiari nomine adprehenderit, id statim pater eius possidet, quamvis ignoret in sua potestate filium. amplius etiam si filius ab alio tamquam servus possideatur, idem erit probandum.

Dig. 41.2.5

Paulus 63 ad ed.

Si ex stipulatione tibi stichum debeam et non tradam eum, tu autem nanctus fueris possessionem, praedo es: aeque si vendidero nec tradidero rem, si non voluntate mea nanctus sis possessionem, non pro emptore possides, sed praedo es.

Dig. 41.2.6pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Clam possidere eum dicimus, qui furtive ingressus est possessionem ignorante eo, quem sibi controversiam facturum suspicabatur et, ne faceret, timebat. is autem qui, cum possideret non clam, se celavit, in ea causa est, ut non videatur clam possidere: non enim ratio optinendae possessionis, sed origo nanciscendae exquirenda est: nec quemquam clam possidere incipere, qui sciente aut volente eo, ad quem ea res pertinet, aut aliqua ratione bonae fidei possessionem nanciscitur. itaque, inquit pomponius, clam nanciscitur possessionem, qui futuram controversiam metuens ignorante eo, quem metuit, furtive in possessionem ingreditur.

Dig. 41.2.6.1

Ulpianus 70 ad ed.

Qui ad nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupaverit possessionem, videri eum clam possidere labeo scribit: retinet ergo possessionem is, qui ad nundinas abiit [ abit]: verum si revertentem dominum non admiserit, vi magis intellegi possidere, non clam.

Dig. 41.2.7

Paulus 54 ad ed.

Sed et si nolit in fundum reverti, quod vim maiorem vereatur, amisisse possessionem videbitur: et ita neratius quoque scribit.

Dig. 41.2.8

Paulus 65 ad ed.

Quemadmodum nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.

Dig. 41.2.9

Gaius 25 ad ed. provinc.

Generaliter quisquis omnino nostro nomine sit in possessione, veluti procurator hospes amicus, nos possidere videmur.

Dig. 41.2.10pr.

Ulpianus 69 ad ed.

Si quis ante conduxit, postea precario rogavit, videbitur discessisse a conductione: quod si ante rogavit, postea conduxit, conduxisse videbitur. potius enim hoc procedere videtur, quod novissime factum est: et hoc pomponius ait.

Dig. 41.2.10.1

Ulpianus 69 ad ed.

Idem pomponius bellissime temptat dicere, numquid qui conduxerit quidem praedium, precario autem rogavit non ut possideret, sed ut in possessione esset ( est autem longe diversum: aliud est enim possidere, longe aliud in possessione esse: denique rei servandae causa, legatorum, damni infecti non possident, sed sunt in possessione custodiae causa): quod si factum est, utrumque procedit.

Dig. 41.2.10.2

Ulpianus 69 ad ed.

Si quis et conduxerit et rogaverit precario, uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubitatio est, quin ei precarium solum teneat, quia conductio nulla est, quae est in uno nummo: sin vero pretio, tunc distinguendum, quid prius factum est.

Dig. 41.2.11

Paulus 65 ad ed.

Iuste possidet, qui auctore praetore possidet.

Dig. 41.2.12pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Naturaliter videtur possidere is qui usum fructum habet.

Dig. 41.2.12.1

Ulpianus 70 ad ed.

Nihil commune habet proprietas cum possessione: et ideo non denegatur ei interdictum uti possidetis, qui coepit rem vindicare: non enim videtur possessioni renuntiasse, qui rem vindicavit.

Dig. 41.2.13pr.

Ulpianus 72 ad ed.

Pomponius refert, cum lapides in tiberim demersi essent naufragio et post tempus extracti, an dominium in integro fuit per id tempus, quo erant mersi. ego dominium me retinere puto, possessionem non puto, nec est simile fugitivo: namque fugitivus idcirco a nobis possideri videtur, ne ipse nos privet possessione: at in lapidibus diversum est.

Dig. 41.2.13.1

Ulpianus 72 ad ed.

Cum quis utitur adminiculo ex persona auctoris, uti debet cum sua causa suisque vitiis: denique addimus in accessione de vi et clam et precario venditoris.

Dig. 41.2.13.2

Ulpianus 72 ad ed.

Praeterea quaeritur, si quis hominem venditori redhibuerit, an accessione uti possit ex persona eius. et sunt qui putent non posse, quia venditionis est resolutio redhibitio: alii emptorem venditoris accessione usurum et venditorem emptoris, quod magis probandum puto.

Dig. 41.2.13.3

Ulpianus 72 ad ed.

Si liber homo vel alienus servus, cum bona fide servirent, comparaverint et alii adquisierint possessionem, neque liberum neque servi dominum debere uti accessione.

Dig. 41.2.13.4

Ulpianus 72 ad ed.

Quaesitum est, si heres prius non possederat, an testatoris possessio ei accedat. et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in heredibus plerique probant, quoniam plenius est ius successionis quam emptionis: sed suptilius est quod in emptorem, et in heredem id quoque probari.

Dig. 41.2.13.5

Ulpianus 72 ad ed.

Non autem ea tantum possessio testatoris heredi procedit, quae morti fuit iniuncta, verum ea quoque, quae umquam testatoris fuerit.

Dig. 41.2.13.6

Ulpianus 72 ad ed.

In dote quoque si data res fuerit vel ex dote recepta, accessio dabitur vel marito vel uxori.

Dig. 41.2.13.7

Ulpianus 72 ad ed.

Si is, qui precario concessit, accessione velit uti ex persona eius cui concessit, an possit, quaeritur. ego puto eum, qui precario concessit, quamdiu manet precarium, accessione uti non posse: si tamen receperit possessionem rupto precario, dicendum esse accedere possessionem eius temporis, quo precario possidebatur.

Dig. 41.2.13.8

Ulpianus 72 ad ed.

Ex facto quaeritur, si quis manumissus ex causa peculiari habeat rem non concesso sibi peculio, deinde dominus velit retracta possessione accessione uti, an possit. et placuit non esse dandam hanc accessionem, quae clam habita est.

Dig. 41.2.13.9

Ulpianus 72 ad ed.

Praedone possidente si iussu iudicis res mihi restituta sit, accessionem esse mihi dandam placuit.

Dig. 41.2.13.10

Ulpianus 72 ad ed.

Sed et legatario dandam accessionem eius temporis, quo fuit apud testatorem, sciendum est. an heredis possessio ei accedat, videamus: et puto, sive pure sive sub condicione fuerit relictum, dicendum esse id temporis, quo heres possedit ante existentem condicionem vel restitutionem rei, legatario proficere. testatoris autem semper proderit legatario, si legatum vere fuit vel fideicommissum.

Dig. 41.2.13.11

Ulpianus 72 ad ed.

Sed et is, cui res donata est, accessione utetur ex persona eius qui donavit.

Dig. 41.2.13.12

Ulpianus 72 ad ed.

Accessiones in eorum persona locum habent, qui habent propriam possessionem: ceterum accessio nemini proficit, nisi ei qui ipse possedit.

Dig. 41.2.13.13

Ulpianus 72 ad ed.

Praeterea ne vitiosae quidem possessioni ulla potest accedere: sed nec vitiosa ei, quae vitiosa non est.

Dig. 41.2.14pr.

Paulus 68 ad ed.

Si servus vel filius familias vendiderit, dabitur accessio eius, quod penes me fuit, scilicet si volente me aut de peculio, cuius liberam peculii administrationem habuerunt, vendiderunt.

Dig. 41.2.14.1

Paulus 68 ad ed.

Tutore quoque vel curatore vendente dabitur accessio eius temporis, quo pupillus vel furiosus possedit.

Dig. 41.2.15

Gaius 26 ad ed. provinc.

Rem, quae nobis subrepta est, perinde intellegimur desinere possidere atque eam, quae vi nobis erepta est. sed si is, qui in potestate nostra est, subripuerit, quamdiu apud ipsum sit res, tamdiu non amittimus possessionem, quia per huiusmodi personas adquiritur nobis possessio. et haec ratio est, quare videamur fugitivum possidere, quod is, quemadmodum aliarum rerum possessionem intervertere non potest, ita ne suam quidem potest.

Dig. 41.2.16

Ulpianus 73 ad ed.

Quod uxor viro aut vir uxori donavit, pro possessore possidetur.

Dig. 41.2.17pr.

Ulpianus 76 ad ed.

Si quis vi de possessione deiectus sit, perinde haberi debet ac si possideret, cum interdicto de vi reciperandae possessionis facultatem habeat.

Dig. 41.2.17.1

Ulpianus 76 ad ed.

Differentia inter dominium et possessionem haec est, quod dominium nihilo minus eius manet, qui dominus esse non vult, possessio autem recedit, ut quisque constituit nolle possidere. si quis igitur ea mente possessionem tradidit, ut postea ei restituatur, desinit possidere.

Dig. 41.2.18pr.

Celsus 23 Dig.

Quod meo nomine possideo, possum alieno nomine possidere: nec enim muto mihi causam possessionis, sed desino possidere et alium possessorem ministerio meo facio. nec idem est possidere et alieno nomine possidere: nam possidet, cuius nomine possidetur, procurator alienae possessioni praestat ministerium.

Dig. 41.2.18.1

Celsus 23 Dig.

Si furioso, quem suae mentis esse existimas, eo quod forte in conspectu inumbratae quietis fuit constitutus, rem tradideris, licet ille non erit adeptus possessionem, tu possidere desinis: sufficit quippe dimittere possessionem, etiamsi non transferas. illud enim ridiculum est dicere, quod non aliter vult quis dimittere, quam si transferat: immo vult dimittere, quia existimat se transferre.

Dig. 41.2.18.2

Celsus 23 Dig.

Si venditorem quod emerim deponere in mea domo iusserim, possidere me certum est, quamquam id nemo dum attigerit: aut si vicinum mihi fundum mercato venditor in mea turre demonstret vacuamque se possessionem tradere dicat, non minus possidere coepi, quam si pedem finibus intulissem.

Dig. 41.2.18.3

Celsus 23 Dig.

Si, dum in alia parte fundi sum, alius quis clam animo possessoris intraverit, non desisse ilico possidere existimandus sum, facile expulsurus finibus, simul sciero.

Dig. 41.2.18.4

Celsus 23 Dig.

Rursus si cum magna vi ingressus est exercitus, eam tantummodo partem quam intraverit optinet.

Dig. 41.2.19pr.

Marcellus 17 Dig.

Qui bona fide alienum fundum emit, eundem a domino conduxit: quaero, utrum desinat possidere an non. respondi: in promptu est, ut possidere desierit.

Dig. 41.2.19.1

Marcellus 17 Dig.

Quod scriptum est apud veteres neminem sibi causam possessionis posse mutare, credibile est de eo cogitatum, qui et corpore et animo possessioni incumbens hoc solum statuit, ut alia ex causa id possideret, non si quis dimissa possessione prima eiusdem rei denuo ex alia causa possessionem nancisci velit.

Dig. 41.2.20

Marcellus 19 Dig.

Si quis rem, quam utendam dederat, vendiderit emptorique tradi iusserit nec ille tradiderit, alias videbitur possessione dominum intervertisse, alias contra. nam nec tunc quidem semper dominus amittit possessionem, cum reposcenti ei commodatum non redditur: quid enim si alia quaepiam fuit iusta et rationabilis causa non reddendi, non utique ut possessionem eius interverteret?

Dig. 41.2.21pr.

Iavolenus 7 ex cass.

Interdum eius possessionem, cuius ipsi non habemus, alii tradere possumus, veluti cum is, qui pro herede rem possidebat, antequam dominus fieret, precario ab herede eam rogavit.

Dig. 41.2.21.1

Iavolenus 7 ex cass.

Quod ex naufragio expulsum est, usucapi non potest, quoniam non est in derelicto, sed in deperdito.

Dig. 41.2.21.2

Iavolenus 7 ex cass.

Idem iuris esse existimo in his rebus, quae iactae sunt: quoniam non potest videri id pro derelicto habitum, quod salutis causa interim dimissum est.

Dig. 41.2.21.3

Iavolenus 7 ex cass.

Qui alienam rem precario rogavit, si eandem a domino conduxit, possessio ad dominum revertitur.

Dig. 41.2.22

Iavolenus 13 ex cass.

Non videtur possessionem adeptus is qui ita nactus est, ut eam retinere non possit.

Dig. 41.2.23pr.

Iavolenus 1 epist.

Cum heredes institui sumus, adita hereditate omnia quidem iura ad nos transeunt, possessio tamen nisi naturaliter comprehensa ad nos non pertinet.

Dig. 41.2.23.1

Iavolenus 1 epist.

In his, qui in hostium potestatem pervenerunt, in retinendo iura rerum suarum singulare ius est: corporaliter tamen possessionem amittunt: neque enim possunt videri aliquid possidere, cum ipsi ab alio possideantur: sequitur ergo, ut reversis his nova possessione opus sit, etiamsi nemo medio tempore res eorum possederit.

Dig. 41.2.23.2

Iavolenus 1 epist.

Item quaero, si vinxero liberum hominem ita, ut eum possideam, an omnia, quae is [ si] possidebat, ego possideam per illum. respondit: si vinxeris hominem liberum, eum te possidere non puto: quod cum ita se habeat, multo minus per illum res eius a te possidebuntur: neque enim rerum natura recipit, ut per eum aliquid possidere possimus, quem civiliter in mea potestate non habeo.

Dig. 41.2.24

Iavolenus 14 epist.

Quod servus tuus ignorante te vi possidet, id tu non possides, quoniam is, qui in tua potestate est, ignoranti tibi non corporalem possessionem, sed iustam potest adquirere: sicut id, quod ex peculio ad eum pervenerit, possidet. nam tum per servum dominus quoque possidere dicitur, summa scilicet cum ratione, quia, quod ex iusta causa corporaliter a servo tenetur, id in peculio servi est et peculium, quod servus civiliter quidem possidere non posset, sed naturaliter tenet, dominus creditur possidere. quod vero ex maleficiis adprehenditur, id ad domini possessionem ideo non pertinet, quia nec peculii causam adprehendit.

Dig. 41.2.25pr.

Pomponius 23 ad q. muc.

Si id quod possidemus ita perdiderimus, ut ignoremus, ubi sit, desinimus possidere.

Dig. 41.2.25.1

Pomponius 23 ad q. muc.

Et per colonos et inquilinos aut servos nostros possidemus: et si moriantur aut furere incipiant aut alii locent, intellegimur nos retinere possessionem. nec inter colonum et servum nostrum, per quem possessionem retinemus, quicquam interest.

Dig. 41.2.25.2

Pomponius 23 ad q. muc.

Quod autem solo animo possidemus, quaeritur, utrumne usque eo possideamus, donec alius corpore ingressus sit, ut potior sit illius corporalis possessio, an vero ( quod quasi magis probatur) usque eo possideamus, donec revertentes nos aliquis repellat aut nos ita animo desinamus possidere, quod suspicemur repelli nos posse ab eo, qui ingressus sit in possessionem: et videtur utilius esse.

Dig. 41.2.26

Pomponius 26 ad q. muc.

Locus certus ex fundo et possideri et per longam possessionem capi potest et certa pars pro indiviso, quae introducitur vel ex emptione vel ex donatione vel qualibet alia ex causa. incerta autem pars nec tradi nec capi potest, veluti si ita tibi tradam: " quidquid mei iuris in eo fundo est": nam qui ignorat, nec tradere nec accipere id, quod incertum est, potest.

Dig. 41.2.27

Proculus 5 epist.

Si is, qui animo possessionem saltus retineret, furere coepisset, non potest, dum fureret, eius saltus possessionem amittere, quia furiosus non potest desinere animo possidere.

Dig. 41.2.28

Tertullianus 1 quaest.

Si aliquam rem possideam et eandem postea conducam, an amittam possessionem? multum refert in his, quid agatur: primum enim refert, utrum sciam me possidere an ignorem: et utrum quasi non meam rem conducam an quasi meam: et sciens meam esse, utrum quasi proprietatis respectu an possessionis tantum. nam et si rem meam tu possideas et ego emam a te possessionem eius rei vel stipuler, utilis erit et emptio et stipulatio, et sequitur, ut et precarium et conductio specialiter possessionis solius conducendae vel precario rogandae animus interveniat.

Dig. 41.2.29

Ulpianus 30 ad sab.

Possessionem pupillum sine tutoris auctoritate amittere posse constat, non ut animo, sed ut corpore desinat possidere: quod est enim facti, potest amittere. alia causa est, si forte animo possessionem velit amittere: hoc enim non potest.

Dig. 41.2.30pr.

Paulus 15 ad sab.

Qui universas aedes possedit, singulas res, quae in aedificio sunt, non videtur possedisse. idem dici debet et de nave et de armario.

Dig. 41.2.30.1

Paulus 15 ad sab.

Possessionem amittimus multis modis, veluti si mortuum in eum locum intulimus, quem possidebamus: namque locum religiosum aut sacrum non possumus possidere, etsi contemnamus religionem et pro privato eum teneamus, sicut hominem liberum.

Dig. 41.2.30.2

Paulus 15 ad sab.

Item cum praetor idcirco in possessionem rei iussit, quod damni infecti non promittebatur, possessionem invitum dominum amittere labeo ait.

Dig. 41.2.30.3

Paulus 15 ad sab.

Item quod mari aut flumine occupatum sit, possidere nos desinimus, aut si is qui possidet in alterius potestatem pervenit.

Dig. 41.2.30.4

Paulus 15 ad sab.

Item quod mobile est, multis modis desinimus possidere: si aut nolimus, aut servum puta manumittamus, item si quod possidebam in aliam speciem translatum sit, veluti vestimentum ex lana factum.

Dig. 41.2.30.5

Paulus 15 ad sab.

Quod per colonum possideo, heres meus nisi ipse nactus possessionem non poterit possidere: retinere enim animo possessionem possumus, apisci non possumus. sed quod pro emptore possideo per colonum etiam, usucapiet etiam heres meus.

Dig. 41.2.30.6

Paulus 15 ad sab.

Si ego tibi commodavero, tu titio, qui putet tuum esse, nihilo minus ego id possidebo. et idem erit, si colonus meus fundum locaverit aut is, apud quem deposueram, apud alium rursus deposuerit. et id quamlibet per plurium personam factum observandum ita erit.

Dig. 41.2.31

Pomponius 32 ad sab.

Si colonus non deserendae possessionis causa exisset de fundo et eo redisset, eundem locatorem possidere placet.

Dig. 41.2.32pr.

Paulus 15 ad sab.

Quamvis pupillus sine tutoris auctoritate non obligetur, possessionem tamen per eum retinemus.

Dig. 41.2.32.1

Paulus 15 ad sab.

Si conductor rem vendidit et eam ab emptore conduxit et utrique mercedes praestitit, prior locator possessionem per conductorem rectissime retinet.

Dig. 41.2.32.2

Paulus 15 ad sab.

Infans possidere recte potest, si tutore auctore coepit, nam iudicium infantis suppletur auctoritate tutoris: utilitatis enim causa hoc receptum est, nam alioquin nullus sensus est infantis accipiendi possessionem. pupillus tamen etiam sine tutoris auctoritate possessionem nancisci potest. item infans peculiari nomine per servum possidere potest.

Dig. 41.2.33

Pomponius 32 ad sab.

Fundi venditor etiamsi mandaverit alicui, ut emptorem in vacuam possessionem induceret, priusquam id fieret, non recte emptor per se in possessionem veniet. item si amicus venditoris mortuo eo, priusquam id sciret, aut non prohibentibus heredibus id fecerit, recte possessio tradita erit. sed si id fecerit, cum sciret dominum mortuum aut cum sciret heredes id facere nolle, contra erit.

Dig. 41.2.34pr.

Ulpianus 7 disp.

Si me in vacuam possessionem fundi corneliani miseris, ego putarem me in fundum sempronianum missum et in cornelianum iero, non adquiram possessionem, nisi forte in nomine tantum erraverimus, in corpore consenserimus. quoniam autem in corpore consenserimus, an a te tamen recedet possessio, quia animo deponere et mutare nos possessionem posse et celsus et Marcellus scribunt, dubitari potest: et si animo adquiri possessio potest, numquid etiam adquisita est? sed non puto errantem adquirere: ergo nec amittet possessionem, qui quodammodo sub condicione recessit de possessione.

Dig. 41.2.34.1

Ulpianus 7 disp.

Sed si non mihi, sed procuratori meo possessionem tradas, videndum est, si ego errem, procurator meus non erret, an mihi possessio adquiratur. et cum placeat ignoranti adquiri, poterit et erranti. sed si procurator meus erret, ego non errem, magis est, ut adquiram possessionem.

Dig. 41.2.34.2

Ulpianus 7 disp.

Servus quoque meus ignoranti mihi adquiret possessionem. nam et servus alienus, ut celsus scribit, sive a me sive a nemine possideatur, potest mihi adquirere possessionem, si nomine meo eam adipiscatur: quod et ipsum admittendum est.

Dig. 41.2.35

Ulpianus 5 de omn. trib.

Exitus controversiae possessionis hic est tantum, ut prius pronuntiet iudex, uter possideat: ita enim fiet, ut is, qui victus est de possessione, petitoris partibus fungatur et tunc de dominio quaeratur.

Dig. 41.2.36

Iulianus 13 Dig.

Qui pignoris causa fundum creditori tradit, intellegitur possidere. sed et si eundem precario rogaverit, aeque per diutinam possessionem capiet: nam cum possessio creditoris non impediat capionem, longe minus precarii rogatio impedimento esse non debet, cum plus iuris in possessione habeat qui precario rogaverit quam qui omnino non possidet.

Dig. 41.2.37

Marcianus l.S. ad form. hypoth.

Re pignoris nomine data et possessione tradita, deinde a creditore conducta convenit, ut is, qui hypothecam dedisset, pro colono in agro, aedibus autem pro inquilino sit: per eos creditor possidere videtur.

Dig. 41.2.38pr.

Iulianus 44 Dig.

Qui absenti servo scribit, ut in libertate moretur, non eam mentem habet, ut statim velit servi possessionem dimittere, sed magis destinationem in id tempus conferre, quo servus certior factus fuerit.

Dig. 41.2.38.1

Iulianus 44 Dig.

Si quis possessionem fundi ita tradiderit, ut ita demum cedere ea dicat, si ipsius fundus esset, non videtur possessio tradita, si fundus alienus sit. hoc amplius existimandum est possessiones sub condicione tradi posse, sicut res sub condicione traduntur neque aliter accipientis fiunt, quam condicio exstiterit.

Dig. 41.2.38.2

Iulianus 44 Dig.

Si is, qui titio servum vendiderat, heredi eius eum tradiderit, poterit heres rerum hereditariarum possessionem per eum adprehendere, quia non servus iure hereditario, sed actio ex empto ad eum pervenit: nam et si ex stipulatu vel ex testamento servus testatori debitus fuisset et heres eum accepisset, non prohiberetur rerum hereditariarum possessionem per eundem adquirere.

Dig. 41.2.39

Iulianus 2 ex minic.

Interesse puto, qua mente apud sequestrum deponitur res. nam si omittendae possessionis causa et hoc aperte fuerit approbatum, ad usucapionem possessio eius partibus non procederet: at si custodiae causa deponatur, ad usucapionem eam possessionem victori procedere constat.

Dig. 41.2.40pr.

Africanus 7 quaest.

Si de eo fundo, quem, cum possiderem, pignori tibi dedi, servus tuus te deiciat, adhuc te possidere ait, quoniam nihilo minus per ipsum servum possessionem retineas.

Dig. 41.2.40.1

Africanus 7 quaest.

Si forte colonus, per quem dominus possideret, decessisset, propter utilitatem receptum est, ut per colonum possessio et retineretur et contineretur: quo mortuo non statim dicendum eam interpellari, sed tunc demum, cum dominus possessionem apisci neglexerit. aliud existimandum ait, si colonus sponte possessione discesserit. sed haec ita esse vera, si nemo extraneus eam rem interim possiderit, sed semper in hereditate coloni manserit.

Dig. 41.2.40.2

Africanus 7 quaest.

Servum tuum a titio bona fide emi et traditum possedi, deinde cum comperissem tuum esse, ne eum peteres, celare coepi. non ideo magis hoc tempore clam possidere videri me ait: nam retro quoque, si sciens tuum servum non a domino emerim et, cum clam eum possidere coepissem, postea certiorem te fecerim, non ideo desinere me clam possidere.

Dig. 41.2.40.3

Africanus 7 quaest.

Si servum meum bonae fidei emptori clam abduxerim, respondit non videri me clam possidere, quia neque precarii rogatione neque conductione suae rei dominum teneri et non posse causam clandestinae possessionis ab his duabus causis separari.

Dig. 41.2.41

Paulus 1 inst.

Qui iure familiaritatis amici fundum ingreditur, non videtur possidere, quia non eo animo ingressus est, ut possideat, licet corpore in fundo sit.

Dig. 41.2.42pr.

Ulpianus 4 reg.

Communis servus etiamsi ab uno ex dominis omnium nomine possideatur, ab omnibus possideri intellegitur.

Dig. 41.2.42.1

Ulpianus 4 reg.

Procurator si quidem mandante domino rem emerit, protinus illi adquirit possessionem: quod si sua sponte emerit, non nisi ratam habuerit dominus emptionem.

Dig. 41.2.43pr.

Marcianus 3 reg.

Si quis fundum emerit, cuius particulam sciebat esse alienam, iulianus ait, si pro diviso sciat alienam esse, posse eum reliquas partes longa possessione capere: sed si pro indiviso licet ignoret quis sit locus, aeque eum capere posse, quod sine ullius damno pars, quae putatur esse vendentis, per longam possessionem ad emptorem transit.

Dig. 41.2.43.1

Marcianus 3 reg.

Sed et pomponius scripsit libro quinto variarum lectionum, si sciat vel putet alienum esse usum fructum, bona fide diutina possessione capere posse.

Dig. 41.2.43.2

Marcianus 3 reg.

Idem, inquit, et si emero rem, quam sciam pignori obligatam.

Dig. 41.2.44pr.

Papinianus 23 quaest.

Peregre profecturus pecuniam in terra custodiae causa condiderat: cum reversus locum thensauri memoria non repeteret, an desisset pecuniam possidere, vel, si postea recognovisset locum, an confestim possidere inciperet, quaesitum est. dixi, quoniam custodiae causa pecunia condita proponeretur, ius possessionis ei, qui condidisset, non videri peremptum, nec infirmitatem memoriae damnum adferre possessionis, quam alius non invasit: alioquin responsuros per momenta servorum, quos non viderimus, interire possessionem. et nihil interest, pecuniam in meo an in alieno condidissem, cum, si alius in meo condidisset, non alias possiderem, quam si ipsius rei possessionem supra terram adeptus fuissem. itaque nec alienus locus meam propriam aufert possessionem, cum, supra terram an infra terram possideam, nihil intersit.

Dig. 41.2.44.1

Papinianus 23 quaest.

Quaesitum est, cur ex peculii causa per servum ignorantibus possessio quaereretur. dixi utilitatis causa iure singulari receptum, ne cogerentur domini per momenta species et causas peculiorum inquirere. nec tamen eo pertinere speciem istam, ut animo videatur adquiri possessio: nam si non ex causa peculiari quaeratur aliquid, scientiam quidem domini esse necessariam, sed corpore servi quaeri possessionem.

Dig. 41.2.44.2

Papinianus 23 quaest.

Quibus explicitis, cum de amittenda possessione quaeratur, multum interesse dicam, per nosmet ipsos an per alios possideremus: nam eius quidem, quod corpore nostro teneremus, possessionem amitti vel animo vel etiam corpore, si modo eo animo inde digressi fuissemus, ne possideremus: eius vero, quod servi vel etiam coloni corpore possidetur, non aliter amitti possessionem, quam eam alius ingressus fuisset, eamque amitti nobis quoque ignorantibus. illa quoque possessionis amittendae separatio est. nam saltus hibernos et aestivos, quorum possessio retinetur animo,

Dig. 41.2.45

Papinianus 2 def.

Licet neque servum neque colonum ibi habeamus,

Dig. 41.2.46

Papinianus 23 quaest.

Quamvis saltus proposito possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu possessionem ab alio occupatam ignoraret. ut enim eodem modo vinculum obligationum solvitur, quo quaeri adsolet, ita non debet ignoranti tolli possessio quae solo animo tenetur.

Dig. 41.2.47

Papinianus 26 quaest.

Si rem mobilem apud te depositam aut ex commodato tibi, possidere neque reddere constitueris, confestim amisisse me possessionem vel ignorantem responsum est. cuius rei forsitan illa ratio est, quod rerum mobilium neglecta atque omissa custodia, quamvis eas nemo alius invaserit, veteris possessionis damnum adferre consuevit: idque nerva filius libris de usucapionibus rettulit. idem scribit aliam causam esse hominis commodati omissa custodia: nam possessionem tamdiu veterem fieri, quamdiu nemo alius eum possidere coeperit, videlicet ideo, quia potest homo proposito redeundi domino possessionem sui conservare, cuius corpore ceteras quoque res possumus possidere. igitur earum quidem rerum, quae ratione vel anima carent, confestim amittitur possessio, homines autem retinentur, si revertendi animum haberent.

Dig. 41.2.48

Papinianus 10 resp.

Praedia cum servis donavit eorumque se tradidisse possessionem litteris declaravit. si vel unus ex servis, qui simul cum praediis donatus est, ad eum, qui donum accepit, pervenit, mox in praedia remissus est, per servum praediorum possessionem quaesitam ceterorumque servorum constabit.

Dig. 41.2.49pr.

Papinianus 2 def.

Possessio quoque per servum, cuius usus fructus meus est, ex re mea vel ex operis servi adquiritur mihi, cum et naturaliter a fructuario teneatur et plurimum ex iure possessio mutuetur.

Dig. 41.2.49.1

Papinianus 2 def.

Qui in aliena potestate sunt, rem peculiarem tenere possunt, habere possidere non possunt, quia possessio non tantum corporis, sed et iuris est.

Dig. 41.2.49.2

Papinianus 2 def.

Etsi possessio per procuratorem ignoranti quaeritur, usucapio vero scienti competit, tamen evictionis actio domino contra venditorem invito procuratore non datur, sed per actionem mandati ea cedere cogitur.

Dig. 41.2.50pr.

Hermogenianus 5 iuris epit.

Per eum, quem iusto ductus errore filium meum et in mea potestate esse existimo, neque possessio neque dominium nec quicquam aliud ex re mea mihi quaeritur.

Dig. 41.2.50.1

Hermogenianus 5 iuris epit.

Per servum in fuga agentem, si neque ab alio possideatur neque se liberum esse credat, possessio nobis adquiritur.

Dig. 41.2.51

Iavolenus 5 ex post. lab.

Quarundam rerum animo possessionem apisci nos ait labeo: veluti si acervum lignorum emero et eum venditor tollere me iusserit, simul atque custodiam posuissem, traditus mihi videtur. idem iuris esse vino vendito, cum universae amphorae vini simul essent. sed videamus, inquit, ne haec ipsa corporis traditio sit, quia nihil interest, utrum mihi an et cuilibet iusserim custodia tradatur. in eo puto hanc quaestionem consistere, an, etiamsi corpore acervus aut amphorae adprehensae non sunt, nihilo minus traditae videantur: nihil video interesse, utrum ipse acervum an mandato meo aliquis custodiat: utrubique animi quodam genere possessio erit aestimanda.

Dig. 41.2.52pr.

Venonius 1 interd.

Permisceri causas possessionis et usus fructus non oportet, quemadmodum nec possessio et proprietas misceri debent: nam neque impediri possessionem, si alius fruatur, neque alterius fructum amputari, si alter possideat.

Dig. 41.2.52.1

Venonius 1 interd.

Eum, qui aedificare prohibeatur, possidere quoque prohiberi manifestum est.

Dig. 41.2.52.2

Venonius 1 interd.

Species inducendi in possessionem alicuius rei est prohibere ingredienti vim fieri: statim enim cedere adversarium et vacuam relinquere possessionem iubet, quod multo plus est quam restituere.

Dig. 41.2.53

Venonius 5 interd.

Adversus extraneos vitiosa possessio prodesse solet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License