Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 41.6.0. Pro donato.

Dig. 41.6.1pr.

Paulus 54 ad ed.

Pro donato is usucapit, cui donationis causa res tradita est: nec sufficit opinari, sed et donatum esse oportet.

Dig. 41.6.1.1

Paulus 54 ad ed.

Si pater filio quem in potestate habet donet, deinde decedat, filius pro donato non capiet usu, quoniam nulla donatio fuit.

Dig. 41.6.1.2

Paulus 54 ad ed.

Si inter virum et uxorem donatio facta sit, cessat usucapio. item si vir uxori rem donaverit et divortium intercesserit, cessare usucapionem cassius respondit, quoniam non possit causam possessionis sibi ipsa mutare: alias ait post divortium ita usucapturam, si eam maritus concesserit, quasi nunc donasse intellegatur. possidere autem uxorem rem a viro donatam iulianus putat.

Dig. 41.6.2

Marcellus 22 Dig.

Si is, qui alienam rem donaverit, revocare constituerit donationem, etiamsi iudicium ediderit remque coeperit vindicare, curret usucapio.

Dig. 41.6.3

Pomponius 24 ad q. muc.

Si vir uxori vel uxor viro donaverit, si aliena res donata fuerit, verum est, quod trebatius putabat, si pauperior is qui donasset non fieret, usucapionem possidenti procedere.

Dig. 41.6.4

Pomponius 32 ad sab.

Si pater filiae donaverit, quae in potestate eius erat, et eam exheredaverit: si id heres eius ratum habeat, exinde ea usucapiet donationem, qua ex die ratam heres donationem habuerit.

Dig. 41.6.5

Scaevola 5 resp.

Qui pro donato coeperat usucapere, manumittendo nihil egit, quia nec dominium nanctus fuerit: quaesitum est, an usucapere desierit. respondi eum de quo quaeritur omisisse videri possessionem et ideo usucapionem interruptam.

Dig. 41.6.6

Hermogenianus 2 iuris epit.

Donationis causa facta venditione non pro emptore, sed pro donato res tradita usucapitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License