Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 41.7.0. Pro derelicto.

Dig. 41.7.1

Ulpianus 12 ad ed.

Si res pro derelicto habita sit, statim nostra esse desinit et occupantis statim fit, quia isdem modis res desinunt esse nostrae, quibus adquiruntur.

Dig. 41.7.2pr.

Paulus 54 ad ed.

Pro derelicto rem a domino habitam si sciamus, possumus adquirere.

Dig. 41.7.2.1

Paulus 54 ad ed.

Sed proculus non desinere eam rem domini esse, nisi ab alio possessa fuerit: iulianus desinere quidem omittentis esse, non fieri autem alterius, nisi possessa fuerit, et recte.

Dig. 41.7.3

Modestinus 6 diff.

An pars pro derelicto haberi possit, quaeri solet. et quidem si in re communi socius partem suam reliquerit, eius esse desinit, ut hoc sit in parte, quod in toto: atquin totius rei dominus efficere non potest, ut partem retineat, partem pro derelicto habeat.

Dig. 41.7.4

Paulus 15 ad sab.

Id, quod pro derelicto habitum est et haberi putamus, usucapere possumus, etiam si ignoramus, a quo derelictum sit.

Dig. 41.7.5pr.

Pomponius 32 ad sab.

Si id, quod pro derelicto habitum possidebas, ego sciens in ea causa esse abs te emerim, me usucapturum constat nec obstare, quod in bonis tuis non fuerit: nam et si tibi rem ab uxore donatam sciens emero, quia quasi volente et concedente domino id faceres, idem iuris est.

Dig. 41.7.5.1

Pomponius 32 ad sab.

Id, quod quis pro derelicto habuerit, continuo meum fit: sicuti cum quis aes sparserit aut aves amiserit, quamvis incertae personae voluerit eas esse, tamen eius fierent, cui casus tulerit ea, quae, cum quis pro derelicto habeat, simul intellegitur voluisse alicuius fieri.

Dig. 41.7.6

Iulianus 3 ad urs. ferocem.

Nemo potest pro derelicto usucapere, qui falso existimaverit rem pro derelicto habitam esse.

Dig. 41.7.7

Iulianus 2 ex minic.

Si quis merces ex nave iactatas invenisset, num ideo usucapere non possit, quia non viderentur derelictae, quaeritur. sed verius est eum pro derelicto usucapere non posse.

Dig. 41.7.8

Paulus 18 resp.

Sempronius thetidi status quaestionem facere temptabat, quasi de serva sua nata sit. qui iam testato conventus a procula nutrice thetidis in solvendis alimentis respondit non se habere, unde alimenta eiusdem exsolvat, sed debere eam patri suo restituere lucio titio: idque ex illa in testationem redegisset, ut postea nullam quaestionem pateretur ab eodem sempronio, lucius titius seiae proculae solutis alimentis puellam vindicta manumisit: quaero, an possit rescindi libertas thetidis. paulus respondit, quoniam dominus ancillae, ex qua thetis nata est, thetidem pro derelicto habuisse videtur, potuisse eam a lucio titio ad libertatem perduci.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License