Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 42.4.0. Quibus ex causis in possessionem eatur.
Tres fere causae sunt, ex quibus in possessionem mitti solet: rei servandae causa, item legatorum servandorum gratia et ventris nomine. damni enim infecti nomine si non caveatur, non in universorum nomine fit missio, sed rei tantum, de qua damnum timetur.
Praetor ait: " in bona eius, qui iudicio sistendi causa fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo".
Potestatem autem sui non facit, qui id agit, ne adversarius eius copiam sui habeat: ergo latitantis bona iubet possideri.
Quid si non latitet, sed absens non defendatur? nonne videtur potestatem sui non facere?
Defendi autem videtur, qui per absentiam suam in nullo deteriorem causam adversarii faciat.
Haec verba " defenderetur" paratatikws scripta sunt, ut neque sufficiat umquam defendisse, si non duret defensio, neque obsit, si nunc offeratur.
Apud iulianum quaeritur, si communem rem cum titio pater pupilli habuerit et communi dividundo iudicio pupillus non defendatur nihilque erit, cuius nomine propter personam patris condemnatio fieri debeat: utrum venire bona patris oporteat an vero rei servandae causa possideantur. et ait iulianus, si quidem pater aliquos fructus percepit aut fecerit rem deteriorem, bona eius venire possunt: si vero nihil sit, propter quod patris bona veneant, pupilli possideri. Marcellus autem notat perquam iniquum esse eum, qui nihil cum pupillo contraxit, expectare eius pubertatem. quae sententia habet rationem: ideoque cum contractus ex persona patris descendat, dicendum erit non esse exspectandam pupilli pubertatem.
Contractum cum pupillo potest dici et si cum servo eius contractum sit: competit enim adversus eum de peculio actio. unde probandum est ex omnibus causis, ex quibus adversus pupillum actio datur, hoc idem servandum. et facilius erit hoc probandum in servo, qui in rem domini vertit aut iussu eius aut si institoria cum eo agi possit.
Ego puto: et si cum tutore eius contractum est, ex qua causa actio in pupillum datur, magis est, ut edicto locus sit, quasi cum eo contractum sit.
Si pupillus heres extiterit alicui exque ea causa legata debeat, videndum est, an huic edicto locus sit: magisque est, ut Marcellus scribit, etiam pupilli posse bona possideri esseque in arbitrio hereditariorum creditorum, quid potius eligant: etenim videtur impubes contrahere, cum adiit hereditatem.
Sed et is, qui miscuit se, contrahere videtur.
Haec autem locum habent, quotiens pupillus non defendatur a quocumque, sive a tutore vel curatore, sive habeat tutorem pupillus sive non habeat: ceterum si existat aliquis, qui defendere sit paratus, cessabit rei servandae causa possessio.
Non defendi pupillum constare debet liquereque praetori, ut sic permittat bonorum possessionem. hoc autem constare debet sic: evocandi sunt ad praetorem tutores pupilli, ut defendant: si autem non habet tutores, requirendi cognati vel adfines et si qui alii forte sunt, quos verisimile est defensionem pupilli pupillae non omissuros vel propter necessitudinem vel propter caritatem vel qua alia ratione: liberti etiam si qui sunt idonei, evocandi exquirendaque defensio. si aut negent se defendere aut non negent, sed taceant, tunc praetor possessionem dabit, tamdiu scilicet, quoad non defendatur: si defendi coeperit pupillus vel pupilla, desinet possideri. idem est et in furioso.
Ait praetor: " si is pupillus in suam tutelam venerit eave pupilla viripotens fuerit et recte defendetur: eos, qui bona possident, de possessione decedere iubebo".
Recte defendi quid sit, videamus, utrum tantum copiam sui facere et ad suscipiendum iudicium paratum esse an vero et satisdare omnimodo. et quidem non solum ipsis se defendere volentibus hoc edictum scriptum est, sed in rem: et " recte defendetur" hoc est vel a se vel ab alio quocumque. sed si alius defendat, erit necessaria satisdatio, si ipse, non puto necessariam satisdationem. ergo oblata defensione deici poterit interdicto reddito.
In possessionem mitti solet creditor et si sub condicione ei pecunia promissa sit.
Cum dicitur: " et eius, cuius bona possessa sunt a creditoribus, veneant, praeterquam pupilli et eius, qui rei publicae causa sine dolo malo afuit", intellegimus eius, qui dolo malo afuerit, posse venire.
Si ab hostibus quis captus sit, creditores eius in possessionem mittendi sunt, ut tamen non statim bonorum venditio permittatur, sed interim bonis curator detur.
Fulcinius existimat creditores rei servandae causa missos in possessionem ex his rebus ali non debere.
Praetor ait: " qui fraudationis causa latitabit, si boni viri arbitratu non defendetur, eius bona possideri vendique iubebo".
Cum hoc edictum locum habeat, non sufficit latitare, sed et necesse est fraudationis causa id fieri: neque quod fraudationis causa sine latitatione fit, satis est ad possessionem et venditionem, sed oportet fraudationis causa latitare. et est frequentissima haec causa possessionis: nam in usu latitantium bona possidentur.
Si quis possederit bona alicuius quasi latitantis, qui non latitabat, et vendiderit, consequens erit dicere venditionem bonorum secutam nullius momenti esse.
Quid sit autem latitare, videamus. latitare est non, ut cicero definit, turpis occultatio sui: potest enim quis latitare non turpi de causa, veluti qui tyranni crudelitatem timet aut vim hostium aut domesticas seditiones.
Sed is, qui fraudationis causa latitet, non tamen propter creditores, etsi haec latitatio creditores fraudet, in ea tamen erit causa, ne hinc possideri bona eius possint, quia non hoc animo latitet, ut fraudet creditores: animus enim latitantis quaeritur, quo animo latitet, ut fraudet creditores an alia ex causa.
Quid ergo, si duas causas latitandi habuit vel plures, inter quas etiam fraudandi creditores? an venditio recte procedat? et puto probandum, si plures causae sint latitationis, inter quas est et fraudationis causa, nocere debere posseque hinc bona vendi.
Quid si adversus quosdam occultare se consilium non est, adversus quosdam est, quid dicemus? et rectissime pomponius scribit non adversus omnes latitationem exigendam, sed adversus eum, quem quis decipere et fraudare latitatione destinat. utrum ergo omnes bona eius vendere possunt, quia latitat, hoc est etiam hi, adversus quos non latitat, quia verum est eum latitare, an vero is solus, adversus quem latitat? et quidem verum est eum latitare et fraudationis causa latitare, etsi non adversus me latitet: sed illud spectandum pomponius putat, an adversus me, eumque solum posse hinc venditionem impetrare, adversus quem latitetur.
Latitare autem est cum tractu aliquo latere, quemadmodum factitare frequenter facere.
Adeo autem latitatio animum et affectum occultantis se desiderat, ut recte dictum sit furiosum hinc venditionem pati non posse, quia non se occultat, qui suus non est.
Plane si non defendatur furiosus, curatorem ei dandum, aut bona eius ut possideantur, nominatim permittendum est. labeo autem scribit, si non inveniatur curator vel defensor furiosi, sed et si curator datus eum non defendat, tunc removendum eum et oportere praetorem dare curatorem aliquem ex creditoribus, ut non amplius, quam necesse est, ex bonis furiosi veneat: eaque servanda labeo ait, quae solent servari, cum venter in possessionem mittitur.
Plane interdum bona eius causa cognita vendenda erunt, si urgueat aes alienum et dilatio damnum sit allatura creditoribus, ita autem vendenda, ut quod supersit, furioso detur, quia dominis eius status et habitus a pupilli condicione non multum abhorret: quod quidem non est sine ratione.
Idemque et in prodigo dicendum est ceterisque, qui curatorem ope iuvantur: nec enim quisquam proprie latitare eos dixerit.
Illud sciendum est posse quem in eadem civitate esse et latitare, et in alia civitate et non latitare. etenim qui in alia civitate sit copiamque sui faciat in publico ibique pareat, an latitet, videamus. et hodie hoc iure utimur, ut sive quis eodem loci agat sive peregre agat, si tamen occursum creditoris evitet, latitare videatur. denique eum quoque, qui in foro eodem agat, si circa columnas aut stationes se occultet, videri latitare veteres responderunt, et posse quem adversus alterum latitare, adversus alterum non. constat autem, ut ipse eius possit bona vendere, adversus quem latitat.
Si in diem vel sub condicione debitor latitet, antequam dies vel condicio veniat, non possunt bona eius venire: quid enim interest, debitor quis non sit an nondum conveniri possit? nam et si non sit debitor, idem dicemus. idem erit dicendum et si quis habeat quidem actionem, sed talem, quae per exceptionem repellitur.
Si quis actione de peculio filii vel servi nomine conveniri possit, si latitet, eo iure utimur, ut possint bona eius possideri et venire, tametsi nihil fuerit in peculio, quia esse potest et rei iudicatae tempus spectamus, utrum sit an non sit, et quod teneat actio, etiam si nihil in peculio fuerit.
Item videamus, si quis adversus in rem actionem latitet, an bona eius possideri venumque dari possint. extat neratii sententia existimantis bona esse vendenda: et hoc rescripto hadriani continetur, quo iure utimur.
Celsus autem sexto respondit, si fundum, quem petere volo, titius possideat neque absens defendatur, commodius se existimare in fundi possessionem mittendum quam bona eius possideri. hoc adnotandum est celsum consultum non de latitante, sed de absente.
Idem celsus existimat, si is, a quo hereditatem petere velim, latitat, commodissime fieri posse, ut in possessionem mittar rerum, quas pro herede vel pro possessore possidet: sed si dolo fecit, quo minus possideret, bona eius possidenda et vendenda sunt.
Divus quoque pius in persona eius, qui hereditatem possidens copiam sui non faciebat, rescripsit in possessionem rerum hereditariarum adversarium inducendum: in quo rescripto et fructum percipere iussit eum, qui per nimiam contumaciam possessoris hereditatis, ut lucro eius cedat, in possessionem inductus est rerum hereditariarum.
Si diu incertum sit, heres extaturus nec ne sit, causa cognita permitti oportebit bona rei servandae causa possidere, et, si ita res urgueat vel condicio bonorum, etiam hoc erit concedendum, ut curator constituatur.
Unus ex creditoribus.
Si alter ex heredibus intra tempora sibi praestituta deliberet adire hereditatem, alter vero neget se aditurum, videndum est, quid creditoribus agendum sit. et placet interim eos in possessionem mittendos custodiae causa, donec appareat, is qui deliberat utrum adgnoscat partem suam an non adgnoscat.
Si pupillus praesens sit, tutorem autem non habeat, pro absente habendus est.
Si filio familias legatum vel fideicommissum sub condicione relictum sit, dicendum est tam ipsum quam patrem in possessionem mittendos esse, quia ambo spem commodi habent.
Cum legatorum vel fideicommissi servandi causa, vel quia damni infecti nobis non caveatur, bona possidere praetor permittit, vel ventris nomine in possessionem nos mittit, non possidemus, sed magis custodiam rerum et observationem nobis concedit.
Ad cognitionem imperatorum a praeside provinciae remissus etsi in ceteris litibus romae defendere se non cogitur, tamen in provincia defendendus est: nam et exilio temporario puniti, si defensor non existat, bona veneunt.
Si quis creditorem prohibuerit bona debitoris ingredi, datur in eum actio, quanti ea res sit.
Sed et si quis legatorum servandorum causa missus in possessionem admissus non est, si legati condicio pendeat, licet possit deficere, aestimatur tamen id quod legatum est, quia interest eius cautum habere.
Creditor autem condicionalis in possessionem non mittitur, quia is mittitur, qui potest bona ex edicto vendere.
Is, qui rem permutatam accepit, emptori similis est: item is, qui rem in solutum accepit vel qui lite aestimata retinuit vel ex causa stipulationis non ob liberalitatem est consecutus.