Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 43.5.0. De tabulis exhibendis.
Praetor ait: " quas tabulas lucius titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hae penes te sunt aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas. item si libellus aliudve quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam".
Si quis forte confiteatur penes se esse testamentum, iubendus est exhibere, et tempus ei dandum est, ut exhibeat, si non potest in praesentiarum exhibere. sed si neget se exhibere posse vel oportere, interdictum hoc competit.
Hoc interdictum pertinet non tantum ad testamenti tabulas, verum ad omnia, quae ad causam testamenti pertinent: ut puta et ad codicillos pertinet.
Sive autem valet testamentum sive non, vel quod ab initio inutiliter factum est, sive ruptum sit vel in quo alio vitio, sed etiam si falsum esse dicatur vel ab eo factum qui testamenti factionem non habuerit: dicendum est interdictum valere.
Sive supremae tabulae sint sive non sint, sed priores, dicendum interdictum hoc locum habere.
Itaque dicendum est ad omnem omnino scripturam testamenti, sive perfectam sive imperfectam, interdictum hoc pertinere.
Proinde et si plures tabulae sint testamenti, quia saepius fecerat, dicendum est interdicto locum fore: est enim quod ad causam testamenti pertineat, quidquid quoquo tempore factum exhiberi debeat.
Sed et si de statu disceptetur, si testator filius familias vel servus hoc fecisse dicatur, et hoc exhibebitur.
Item si filius familias fecerit testamentum, qui de castrensi peculio testabatur, habet locum interdictum.
Idem est et si is, qui testamentum fecit, apud hostes decessit.
Hoc interdictum ad vivi tabulas non pertinet, quia verba praetoris " reliquerit" fecerunt mentionem.
Sed et si deletum sine dolo sit testamentum.
Vel totum vel pars eius,
Locum habet hoc interdictum.
Si tabulae in pluribus codicibus scriptae sint, omnes interdicto isto continentur, quia unum testamentum est.
Si tabulae testamenti apud aliquem depositae sunt a titio, hoc interdicto agendum est et cum eo qui detinet et cum eo qui deposuit.
Proinde et si custodiam tabularum aedituus vel tabularius suscepit, dicendum est teneri eum interdicto.
Si penes servum tabulae fuerint, dominus interdicto tenebitur.
Si ipse testator, dum vivit, tabulas suas esse dicat et exhiberi desideret, interdictum hoc locum non habebit, sed ad exhibendum erit agendum, ut exhibitas vindicet. quod in omnibus, qui corpora sua esse dicunt instrumentorum, probandum est.
Si quis dolo malo fecerit, quo minus penes eum tabulae essent, nihilo minus hoc interdicto tenebitur, nec praeiudicatur aliquid legi corneliae testamentariae, quasi dolo malo testamentum suppresserit. nemo enim ideo impune retinet tabulas, quod maius facinus admisit, cum exhibitis tabulis admissum eius magis manifestetur. et posse aliquem dolo malo facere, ut in eam legem non incidat, ut puta si neque amoverit neque celaverit tabulas, sed idcirco alii tradiderit, ne eas interdicenti exhiberet, hoc est si non supprimendi animo vel consilio fecit, sed ne huic exhiberet.
Hoc interdictum exhibitorium est.
Quid sit exhibere, videamus. exhibere hoc est materiae ipsius adprehendendae copiam facere.
Exhibere autem apud praetorem oportet, ut ex auctoritate eius signatores admoniti venirent ad recognoscenda signa: et si forte non optemperent testes, labeo scribit coerceri eos a praetore debere.
Solent autem exhiberi tabulas desiderare omnes omnino, qui quid in testamento adscriptum habent.
Condemnatio autem huius iudicii quanti interfuit aestimari debet.
Quare si heres scriptus hoc interdicto experiatur, ad hereditatem referenda est aestimatio:
Et si legatum sit, tantum venit in aestimationem, quantum sit in legato:
Et si sub condicione legatum sit, quasi condicione existente sic aestimandum est, nec compelli debebit ad cavendum, ut se restituturum caveat, quidquid consecutus est, si condicio defecerit, quia poena contumaciae praestatur ab eo qui non exhibet.
Inde quaeritur, si hinc consecutus aestimationem legatarius postea legatum petat, an sit audiendus. et putem, si heres idem praestitit, exceptione doli repellendum, si alius, repelli non oportere. et ideo et si heres sit, qui interdicto usus est aestimationem consecutus, eadem est distinctio.
Interdictum hoc et post annum competere constat. sed et heredi ceterisque successoribus competit.
Si sint tabulae apud pupillum et dolo tutoris desierint esse, in ipsum tutorem competit interdictum: aequum enim est ipsum ex delicto suo teneri, non pupillum.
De tabulis proferendis interdictum competere non oportet, si hereditatis controversia ex his pendet aut si ad publicam quaestionem pertinet: itaque in aede sacra interim deponendae sunt aut apud virum idoneum.