Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 1.9.0. De senatoribus.

Dig. 1.9.1pr.

Ulpianus 62 ad ed.

Consulari feminae utique consularem virum praeferendum nemo ambigit. sed vir praefectorius an consulari feminae praeferatur, videndum. putem praeferri, quia maior dignitas est in sexu virili.

Dig. 1.9.1.1

Ulpianus 62 ad ed.

Consulares autem feminas dicimus consularium uxores: adicit saturninus etiam matres, quod nec usquam relatum est nec umquam receptum.

Dig. 1.9.2

Marcellus 3 Dig.

Cassius longinus non putat ei permittendum, qui propter turpitudinem senatu motus nec restitutus est, iudicare vel testimonium dicere, quia lex iulia repetundarum hoc fieri vetat.

Dig. 1.9.3

Modestinus 6 reg.

Senatorem remotum senatu capite non minui, sed romae morari, divus severus et antoninus permiserunt.

Dig. 1.9.4

Pomponius 12 ex var. lect.

Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore.

Dig. 1.9.5

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Senatoris filium accipere debemus non tantum eum qui naturalis est, verum adoptivum quoque: neque intererit, a quo vel qualiter adoptatus fuerit nec interest, iam in senatoria dignitate constitutus eum susceperit an ante dignitatem senatoriam.

Dig. 1.9.6pr.

Paulus 2 ad l. iul. et pap.

Senatoris filius est et is, quem in adoptionem accepit, quamdiu tamen in familia eius manet: emancipatus vero nomen filii emancipatione amittit.

Dig. 1.9.6.1

Paulus 2 ad l. iul. et pap.

A senatore in adoptionem filius datus ei qui inferioris dignitatis est, quasi senatoris filius videtur, quia non amittitur senatoria dignitas adoptione inferioris dignitatis, non magis quam ut consularis desinat esse.

Dig. 1.9.7pr.

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Emancipatum a patre senatore quasi senatoris filium haberi placet.

Dig. 1.9.7.1

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Item labeo scribit etiam eum, qui post mortem patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. sed eum, qui posteaquam pater eius de senatu motus est, concipitur et nascitur, proculus et pegasus opinantur non esse quasi senatoris filium, quorum sententia vera est: nec enim proprie senatoris filius dicetur is, cuius pater senatu motus est antequam iste nasceretur. si quis conceptus quidem sit, antequam pater eius senatu moveatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est ut quasi senatoris filius intellegatur: tempus enim conceptionis spectandum plerisque placuit.

Dig. 1.9.7.2

Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.

Si quis et patrem et avum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris intellegitur. sed si pater amiserit dignitatem ante conceptionem huius, quaeri poterit an, quamvis quasi senatoris filius non intellegatur, quasi nepos tamen intellegi debeat: et magis est ut debeat, ut avi potius ei dignitas prosit, quam obsit casus patris.

Dig. 1.9.8

Ulpianus 6 fideic.

Feminae nuptae clarissimis personis clarissimarum personarum appellatione continentur. clarissimarum feminarum nomine senatorum filiae, nisi quae viros clarissimos sortitae sunt, non habentur: feminis enim dignitatem clarissimam mariti tribuunt, parentes vero, donec plebeii nuptiis fuerint copulatae: tamdiu igitur clarissima femina erit, quamdiu senatori nupta est vel clarissimo aut separata ab eo alii inferioris dignitatis non nupsit.

Dig. 1.9.9

Papinianus 4 resp.

Filiam senatoris nuptias liberti secutam patris casus non facit uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter casum patris remoti a senatu auferenda non est.

Dig. 1.9.10

Ulpianus 34 ad ed.

Liberos senatorum accipere debemus non tantum senatorum filios, verum omnes, qui geniti ex ipsis exve liberis eorum dicantur, sive naturales sive adoptivi sint liberi senatorum, ex quibus nati dicuntur. sed si ex filia senatoris natus sit, spectare debemus patris eius condicionem.

Dig. 1.9.11

Paulus 41 ad ed.

Senatores licet in urbe domicilium habere videantur, tamen et ibi, unde oriundi sunt, habere domicilium intelleguntur, quia dignitas domicilii adiectionem potius dedisse quam permutasse videtur.

Dig. 1.9.12pr.

Ulpianus 2 de cens.

Nuptae prius consulari viro impetrare solent a principe, quamvis perraro, ut nuptae iterum minoris dignitatis viro nihilominus in consulari maneant dignitate: ut scio antoninum augustum iuliae mamaeae consobrinae suae indulsisse.

Dig. 1.9.12.1

Ulpianus 2 de cens.

Senatores autem accipiendum est eos, qui a patriciis et consulibus usque ad omnes illustres viros descendunt, quia et hi soli in senatu sententiam dicere possunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License