Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 43.21.0. De rivis.

Dig. 43.21.1pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Praetor ait: " rivos specus septa reficere purgare aquae ducendae causa quo minus liceat illi, dum ne aliter aquam ducat, quam uti priore aestate non vi non clam non precario a te duxit, vim fieri veto".

Dig. 43.21.1.1

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum utilissimum est: nam nisi permittatur alicui reficere, alia ratione usu incommodabitur.

Dig. 43.21.1.2

Ulpianus 70 ad ed.

Ait ergo praetor " rivum specus". rivus est locus per longitudinem depressus, quo aqua decurrat, cui nomen est apo tou hrein.

Dig. 43.21.1.3

Ulpianus 70 ad ed.

Specus autem est locus, ex quo despicitur: inde spectacula sunt dicta.

Dig. 43.21.1.4

Ulpianus 70 ad ed.

Septa sunt, quae ad incile opponuntur aquae derivandae compellendaeve ex flumine causa, sive ea lignea sunt sive lapidea sive qualibet alia materia sint, ad continendam transmittendamque aquam excogitata.

Dig. 43.21.1.5

Ulpianus 70 ad ed.

Incile est autem locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus, quod incidatur: inciditur enim vel lapis vel terra, unde primum aqua ex flumine agi possit. sed et fossae et putei hoc interdicto continentur.

Dig. 43.21.1.6

Ulpianus 70 ad ed.

Deinde ait praetor " reficere purgare". reficere est quod corruptum est in pristinum statum restaurare. verbo reficiendi tegere substruere sarcire aedificare, item advehere adportareque ea, quae ad eandem rem opus essent. continentur.

Dig. 43.21.1.7

Ulpianus 70 ad ed.

Purgandi verbum plerique quidem putant ad eum rivum pertinere, qui integer est: et palam est et ad eum pertinere, qui refectione indiget: plerumque enim ut refectione, et purgatione indiget.

Dig. 43.21.1.8

Ulpianus 70 ad ed.

" aquae", inquit, " ducendae causa". merito hoc additur, ut ei demum permittatur et reficere et purgare rivum, qui aquae ducendae causa id fecit.

Dig. 43.21.1.9

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum competit etiam ei, qui ius aquae ducendae non habet, si modo aut priore aestate aut eodem anno aquam duxerit, cum sufficiat non vi non clam non precario duxisse.

Dig. 43.21.1.10

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis terrenum rivum signinum, id est lapideum facere velit, videri eum non recte hoc interdicto uti: non enim reficit qui hoc facit: et ita ofilio videtur.

Dig. 43.21.1.11

Ulpianus 70 ad ed.

Proinde et si per alium locum velit ducere, impune prohibetur: sed et si eundem rivum deprimat vel adtollat aut dilatet vel extendat vel operiat apertum vel contra. ego ceteros quidem impune prohiberi puto: at enim eum, qui operiat apertum vel contra, eum non puto prohibendum, nisi si quam maiorem utilitatem suam adversarius ostendat.

Dig. 43.21.2

Paulus 66 ad ed.

Labeo non posse ait ex aperto rivo terrenum fieri, quia commodum domino soli auferetur appellendi pecus vel hauriendi aquam: quod sibi non placere pomponius ait, quia id domino magis ex occasione quam ex iure contingeret, nisi si ab initio in imponenda servitute id actum esset.

Dig. 43.21.3pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Servius autem scribit aliter duci aquam, quae ante per specus ducta est, si nunc per apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat quis, quo magis aquam conservet vel contineat, non impune prohiberi. ego et in specu contra, si non maior utilitas versetur adversarii.

Dig. 43.21.3.1

Ulpianus 70 ad ed.

Servius et labeo scribunt, si rivum, qui ab initio terrenus fuit, quia aquam non continebat, cementicium velit facere, audiendum esse: sed et si eum rivum, qui structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem rivi, aeque non esse prohibendum. mihi videtur urguens et necessaria refectio esse admittenda.

Dig. 43.21.3.2

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis novum canalem vel fistulas in rivo velit collocare, cum id numquam habuerit, utile ei hoc interdictum futurum labeo ait. nos et hic opinamur utilitatem eius qui ducit sine incommoditate eius cuius ager est spectandam.

Dig. 43.21.3.3

Ulpianus 70 ad ed.

Si aqua in unum lacum conducatur et inde per plures ductus ducatur, hoc interdictum utile erit volenti reficere ipsum lacum.

Dig. 43.21.3.4

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum ad omnes rivos pertinet, sive in publico sive in privato sint constituti.

Dig. 43.21.3.5

Ulpianus 70 ad ed.

Sed et si calidae aquae rivus sit, de hoc reficiendo competit interdictum.

Dig. 43.21.3.6

Ulpianus 70 ad ed.

Aristo et de cuniculo restituendo per quem vapor trahitur, in balnearis vaporibus putat utilem actionem competere: et erit dicendum utile interdictum ex hac causa competere.

Dig. 43.21.3.7

Ulpianus 70 ad ed.

Isdem autem personis et in easdem interdictum hoc datur, quibus et in quas et de aqua interdicta redduntur, quae supra sunt enumerata.

Dig. 43.21.3.8

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis rivum reficienti opus novum nuntiat, belle dictum est posse contemni operis novi nuntiationem: cum enim praetor ei vim fieri vetet, absurdum est per operis novi nuntiationem eum impediri. plane per in rem actionem dicendum est posse: adversus eum vindicari " ius ei non esse" dubium non est.

Dig. 43.21.3.9

Ulpianus 70 ad ed.

De damno quoque infecto cavere eum debere minime dubitari oportet.

Dig. 43.21.3.10

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis eum exportare vehere, quae refectioni necessaria sunt, prohibeat, hoc interdictum ei competere ofilius putat, quod est verum.

Dig. 43.21.4

Venonius 1 interd.

De rivis reficiendis ita interdicetur, ut non quaeratur, an aquam ducere actori liceret: non enim tam necessariam refectionem itinerum quam rivorum esse, quando non refectis rivis omnis usus aquae auferretur et homines siti necarentur. et sane aqua pervenire nisi refecto rivo non potest: at non refecto itinere difficultas tantum eundi agendique fieret, quae temporibus aestivis levior esset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License