Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 43.27.0. De arboribus caedendis.
Ait praetor: " quae arbor ex aedibus tuis in aedes illius impendet, si per te stat, quo minus eam adimas, tunc, quo minus illi eam arborem adimere sibique habere liceat, vim fieri veto".
Hoc interdictum prohibitorium est.
Si arbor aedibus alienis impendeat, utrum totam arborem iubeat praetor adimi an vero id solum, quod superexcurrit, quaeritur. et rutilius ait a stirpe excidendam idque plerisque videtur verius: et nisi adimet dominus arborem, labeo ait permitti ei, cui arbor officeret, ut si vellet succideret eam lignaque tolleret.
Arboris appellatione etiam vites continentur.
Non solum autem domino aedium, sed etiam ei qui usumfructum habet competit hoc interdictum, quia et ipsius interest arborem istam non impendere.
Praeterea probandum est, si arbor communibus aedibus impendeat, singulos dominos habere hoc interdictum et quidem in solidum, quia et servitutium vindicationem singuli habeant.
Ait praetor: " si per te stat, quo minus eam adimas, quo minus illi eam arborem adimere liceat, vim fieri veto". prius itaque tibi datur adimendi facultas: si tu non facias, tunc vicino prohibet vim fieri adimere volenti.
Deinde ait praetor: " quae arbor ex agro tuo in agrum illius impendet, si per te stat, quo minus pedes quindecim a terra eam altius coerceas, tunc, quo minus illi ita coercere lignaque sibi habere liceat, vim fieri veto".
Quod ait praetor, et lex duodecim tabularum efficere voluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur: et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris vicino praedio noceret.
Differentia duorum capitum interdicti haec est: si quidem arbor aedibus impendeat, succidi eam praecipitur, si vero agro impendeat, tantum usque ad quindecim pedes a terra coerceri.
Si arbor ex vicini fundo vento inclinata in tuum fundum sit, ex lege duodecim tabularum de adimenda ea recte agere potes ius ei non esse ita arborem habere.