Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 43.29.0. De homine libero exhibendo.

Dig. 43.29.1pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Ait praetor: " quem liberum dolo malo retines, exhibeas".

Dig. 43.29.1.1

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum proponitur tuendae libertatis causa, videlicet ne homines liberi retineantur a quoquam:

Dig. 43.29.2

Venonius 4 interd.

( nihil enim multum a specie servientium differunt, quibus facultas non datur recedendi):

Dig. 43.29.3pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Quod et lex fabia prospexit. neque hoc interdictum aufert legis fabiae exsecutionem: nam et hoc interdicto agi poterit et nihilo minus accusatio legis fabiae institui: et versa vice qui egit fabia, poterit nihilo minus etiam hoc interdictum habere, praesertim cum alius interdictum, alius fabiae actionem habere possit.

Dig. 43.29.3.1

Ulpianus 71 ad ed.

Haec verba " quem liberum" ad omnem liberum pertinent, sive pubes sit sive impubes, sive masculus sive femina, sive unus sive plures, sive sui iuris sit sive alieni: hoc enim tantum spectamus, an liber sit.

Dig. 43.29.3.2

Ulpianus 71 ad ed.

Is tamen, qui in potestate habet, hoc interdicto non tenebitur, quia dolo malo non videtur habere qui suo iure utitur.

Dig. 43.29.3.3

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis eum, quem ab hostibus redemit, retineat, in ea causa est, ut interdicto non teneatur: non enim dolo malo facit. plane si offertur pretium, interdictum locum habet. sed et si eum remisit pretio non accepto, dicendum est interdicto locum fore, si, posteaquam semel remisit, velit retinere.

Dig. 43.29.3.4

Ulpianus 71 ad ed.

Si eum quis retineat filium, quem non habet in potestate, plerumque sine dolo malo facere videbitur: pietas enim genuina efficit sine dolo malo retineri, nisi si evidens dolus malus intercedat. proinde et si libertum suum vel alumnum vel noxae deditum adhuc impuberem, idem erit dicendum. et generaliter qui iustam causam habet hominis liberi apud se retinendi, non videtur dolo malo facere.

Dig. 43.29.3.5

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis volentem retineat, non videtur dolo malo retinere. sed quid si volentem quidem retineat, non tamen sine calliditate circumventum vel seductum vel sollicitatum, neque bona vel probabili ratione hoc facit? recte dicetur dolo malo retinere.

Dig. 43.29.3.6

Ulpianus 71 ad ed.

Is, qui nescit apud se esse hominem liberum, dolo malo caret; sed ubi certioratus retinet, dolo malo non caret.

Dig. 43.29.3.7

Ulpianus 71 ad ed.

Plane si dubitat, utrum liber an servus sit, vel facit status controversiam, recedendum erit ab hoc interdicto et agenda causa libertatis. etenim recte placuit tunc demum hoc interdictum locum habere, quotiens quis pro certo liber est: ceterum si quaeratur de statu, non oportet praeiudicium fieri alienae cognitioni.

Dig. 43.29.3.8

Ulpianus 71 ad ed.

Ait praetor " exhibeas". exhibere est in publicum producere et videndi tangendique hominis facultatem praebere: proprie autem exhibere est extra secretum habere.

Dig. 43.29.3.9

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum omnibus competit: nemo enim prohibendus est libertati favere.

Dig. 43.29.3.10

Ulpianus 71 ad ed.

Plane ex causa suspectae personae removendae sunt, si forte talis persona sit, quam verisimile est colludere vel calumniari.

Dig. 43.29.3.11

Ulpianus 71 ad ed.

Sed et si mulier vel pupillus hoc interdictum desiderent pro cognato vel parente vel adfine suo solliciti, dandum esse eis interdictum dicendum est: nam et publico iudicio reos facere possunt, dum suas suorumque iniurias exsequuntur.

Dig. 43.29.3.12

Ulpianus 71 ad ed.

Si tamen plures sunt, qui experiri volent, eligendus est a praetore, ad quem maxime res pertinet vel is qui idoneior est: et est optimum ex coniunctione, ex fide, ex dignitate actorem hoc interdicto eligendum.

Dig. 43.29.3.13

Ulpianus 71 ad ed.

Si tamen, posteaquam hoc interdicto actum est, alius hoc interdicto agere desideret, palam erit postea alii non facile dandum, nisi si de perfidia prioris potuerit aliquid dici. itaque causa cognita amplius quam semel interdictum hoc erit movendum. nam nec in publicis iudiciis permittitur amplius agi quam semel actum est quam si praevaricationis fuerit damnatus prior accusator. si tamen reus condemnatus malit litis aestimationem sufferre quam hominem exhibere, non est iniquum saepius in eum interdicto experiri vel eidem sine exceptione vel alii.

Dig. 43.29.3.14

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum et in absentem esse rogandum labeo scribit, sed si non defendatur, in bona eius eundum ait.

Dig. 43.29.3.15

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum perpetuum est.

Dig. 43.29.4pr.

Venonius 4 interd.

Si quis liberum hominem ignorantem suum statum retineat, tamen si dolo malo retinet, cogitur exhibere.

Dig. 43.29.4.1

Venonius 4 interd.

Trebatius quoque ait non teneri eum, qui liberum hominem pro servo bona fide emerit et retineat.

Dig. 43.29.4.2

Venonius 4 interd.

Nullo tempore dolo malo retineri homo liber debet, adeo ut quidam putaverint nec modicum tempus ad eum exhibendum dandum, quoniam praeteriti facti poena praestanda est.

Dig. 43.29.4.3

Venonius 4 interd.

Creditori non competit interdictum, ut debitor exhiberetur: nec enim debitorem latitantem exhibere quisquam cogitur, sed in bona eius ex edicto praetoris itur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License