Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Hoc interdictum volgo " quod legatorum" appellatur.
Est autem et ipsum apiscendae possessionis et continet hanc causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex voluntate heredis occupavit, id restituat heredi. etenim aequissimum praetori visum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, quae legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum convenire.
Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores.
Quia autem nonnumquam incertum est, utrum quis pro legato an pro herede vel pro possessore possideat, bellissime arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, sive quis pro herede vel pro possessore sive pro legato possideat, hoc interdicto teneatur: quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quae potius actio teneat: nam duas dictamus protestati ex altera nos velle consequi quod nos contingit.
Si quis ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis falcidiae apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatae sunt:
Qui vero ex causa praeceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet. idemque erit dicendum et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea parte, qua heres est, cessare interdictum.
Quod ait praetor " aut dolo desiit possidere", sic accipere debemus " desiit facultatem habere restituendi".
Unde est quaesitum, si usus fructus vel usus fuerit alicui relictus eumque occupaverit, an hoc interdicto restituere sit compellendus. movet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum. idem dicendum est et in servitute relicta.
Quaesitum est, si quis legatorum servandorum causa missus sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem. movet illud primum, quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, deinde quod praetorem habet huius rei auctorem. tutius tamen erit dicendum hoc interdictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim etiam possidere videtur.
Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui legatum est, verum heredem quoque eius ceterosque successores.
Quod ait praetor " voluntate eius, ad quem ea res pertinet", ita erit interpretandum, ut, si post aditam hereditatem vel bonorum possessionem adgnitam voluntas accommodata est legatario, ut possideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumve possessionem adgnitam hoc factum est, rectius dicetur eam voluntatem non nocere debere.
Si duae res legatae sint, altera ex voluntate occupata, altera non ex voluntate eveniet, ut altera revocari possit, altera non. idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex voluntate, altera pars non ex voluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur.
Illud tenendum, sive a te sive ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, interdicto huic locum fore. in locum successisse accipimus, sive per universitatem sive in rem sit successum.
Prodest autem possedisse, quotiens voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea voluntas accessit eius, ad quem ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere. unde si quis coepit quidem ex voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea vero voluntas non perseverat, nihil nocet, quia semel possideri coepit ex voluntate.
Si alter ex heredibus iisve, ad quos ea res pertinet, voluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui noluit, interdictum competet: ei, qui voluit, non competere palam est.
Quod ait praetor " nisi satisdatum sit", accipere debemus " si perseveret satisdatum", scilicet ut, si non perseveret cautum, mittatur in possessionem legatorum servandorum causa.
Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum sit, ut legatario vel ipso iure adquisita sit idonea cautio vel per mandati actionem adquiri possit, et tunc interdicto locum fore.
Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, quarundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus satisdatum est, ceterarum non poterit.
Diversum est, si postea pars legato adcreverit: nam hoc nomine tenentur fideiussores in totum.
Quod ait praetor " si per bonorum possessorem non stat, ut satisdetur", sic accipimus, si paratus sit satisdare: non ergo offerre debet satisdationem, sed petenti satis moram non facere.
Ex hoc interdicto qui non restituit, in id quod interest debet condemnari.
Si legatarius repromissione contentus fuit, dandum est interdictum. idem dicendum est, si legatarius pignoribus noluit sibi caveri.
Si per legatarium factum sit, quo minus satisdetur, licet cautum non sit, tenetur interdicto. sed si forte factum sit per legatarium, quo minus satisdetur, eo autem tempore, quo editur interdictum, satis accipere paratus sit, non competit interdictum, nisi satisdatum sit. item si per bonorum possessorem stetit, quo minus satisdaret, sed modo paratus est cavere, tenet interdictum: illud enim tempus inspicitur, quo interdictum editur.