Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 43.22.0. De fonte.

Dig. 43.22.1pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Praetor ait: " uti de eo fonte, quo de agitur, hoc anno aqua nec vi nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, vim fieri veto. de lacu puteo piscina item interdicam".

Dig. 43.22.1.1

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum proponitur ei, qui fontana aqua uti prohibetur: servitutes enim non tantum aquae ducendae esse solent, verum etiam hauriendae, et sicut discretae sunt servitutes ductus aquae et haustus aquae, ita interdicta separatim redduntur.

Dig. 43.22.1.2

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc autem interdictum locum habet, si quis uti prohibeatur aqua, hoc est sive haurire prohibeatur sive etiam pecus ad aquam appellere.

Dig. 43.22.1.3

Ulpianus 70 ad ed.

Et eadem sunt hic dicenda, quae ad personam attinent, quaecumque in superioribus interdictis diximus.

Dig. 43.22.1.4

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum de cisterna non competit: nam cisterna non habet perpetuam causam nec vivam aquam. ex quo apparet in his omnibus exigendum, ut viva aqua sit: cisternae autem imbribus concipiuntur. denique constat interdictum cessare, si lacus piscina puteus vivam aquam non habeat.

Dig. 43.22.1.5

Ulpianus 70 ad ed.

Plane si quis ire ad haustum prohibeatur, aeque interdictum sufficiet.

Dig. 43.22.1.6

Ulpianus 70 ad ed.

Deinde ait praetor: " quo minus fontem, quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique ea possis, dum ne aliter utaris, atque uti hoc anno non vi non clam non precario ab illo usus es, vim fieri veto".

Dig. 43.22.1.7

Ulpianus 70 ad ed.

Hoc interdictum eandem habet utilitatem, quam habet interdictum de rivis reficiendis: nisi enim purgare et reficere fontem licuerit, nullus usus eius erit.

Dig. 43.22.1.8

Ulpianus 70 ad ed.

Purgandus autem et reficiendus est ad aquam coercendam, ut uti quis aqua possit, dummodo non aliter utatur, quam sic uti hoc anno usus est.

Dig. 43.22.1.9

Ulpianus 70 ad ed.

Coercere aquam est continere sic, ne diffluat, ne dilabatur, dummodo non permittatur cui novas quaerere vel aperire: hic enim innovat aliquid praeter id, quam praecedenti anno usus est.

Dig. 43.22.1.10

Ulpianus 70 ad ed.

Sed et de lacu puteo piscina reficiendis purgandis interdictum competit.

Dig. 43.22.1.11

Ulpianus 70 ad ed.

Et omnibus personis dabitur, quibus permittitur interdictum de aqua aestiva.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License