Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 43.23.0. De cloacis.

Dig. 43.23.1pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Praetor ait: " quo minus illi cloacam quae ex aedibus eius in tuas pertinet, qua de agitur, purgare reficere liceat, vim fieri veto. damni infecti, quod operis vitio factum sit, caveri iubebo".

Dig. 43.23.1.1

Ulpianus 71 ad ed.

Sub hoc titulo duo interdicta praetor subiecit, unum prohibitorium, alterum restitutorium: et primum prohibitorium.

Dig. 43.23.1.2

Ulpianus 71 ad ed.

Curavit autem praetor per haec interdicta, ut cloacae et purgentur et reficiantur, quorum utrumque et ad salubritatem civitatium et ad tutelam pertinet: nam et caelum pestilens et ruinas minantur immunditiae cloacarum, si non reficiantur.

Dig. 43.23.1.3

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc autem interdictum propositum est de cloacis privatis: publicae enim cloacae publicam curam merentur.

Dig. 43.23.1.4

Ulpianus 71 ad ed.

Cloaca autem est locus cavus, per quem colluvies quaedam fluat.

Dig. 43.23.1.5

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum, quod primum proponitur, prohibitorium est, quo prohibetur vicinus vim facere, quo minus cloaca purgetur et reficiatur.

Dig. 43.23.1.6

Ulpianus 71 ad ed.

Cloacae appellatione et tubus et fistula continetur.

Dig. 43.23.1.7

Ulpianus 71 ad ed.

Quia autem cloacarum refectio et purgatio ad publicam utilitatem spectare videtur, idcirco placuit non esse in interdicto addendum " quod non vi non clam non precario ab illo usus", ut, etiamsi quis talem usum habuerit, tamen non prohibeatur volens cloacam reficere vel purgare.

Dig. 43.23.1.8

Ulpianus 71 ad ed.

Deinde ait praetor " quae ex aedibus eius in tuas pertinet". aedes hic accipere debes pro omni aedificio, hoc est ex aedificio eius in tuum aedificium. hoc amplius labeo putabat hoc interdicto locum esse et si area ab utralibet parte aedium sit et si forte, inquit, cloaca ducta sit ex urbano aedificio in proximum agrum.

Dig. 43.23.1.9

Ulpianus 71 ad ed.

Idem labeo etiam eum, qui privatam cloacam in publicam immittere velit, tuendum, ne ei vis fiat. sed et si quis velit talem cloacam facere, ut exitum habeat in publicam cloacam, non esse eum impediendum pomponius scribit.

Dig. 43.23.1.10

Ulpianus 71 ad ed.

Quod ait praetor " pertinet" hoc significat, quod ex aedibus eius in tuas pertinet, hoc est " derigitur, extenditur, pervenit".

Dig. 43.23.1.11

Ulpianus 71 ad ed.

Et tam ad proximum vicinum hoc interdictum pertinet quam adversus ulteriores, per quorum aedes cloaca currit.

Dig. 43.23.1.12

Ulpianus 71 ad ed.

Unde fabius mela scribit competere hoc interdictum, ut in vicini aedes veniat et rescindat pavimenta purgandae cloacae gratia. verendum tamen esse pomponius scribit, ne eo casu damni infecti stipulatio committatur. sed haec stipulatio non committitur, si paratus sit restaurare id, quod ex necessitate reficiendae cloacae causa resciderat.

Dig. 43.23.1.13

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis purganti mihi cloacam vel reficienti opus novum nuntiaverit, rectissime dicetur contempta nuntiatione me posse reficere id quod institueram.

Dig. 43.23.1.14

Ulpianus 71 ad ed.

Sed et damni infecti cautionem pollicetur, si quid operis vitio factum est: nam sicuti reficere cloacas et purgare permittendum fuit, ita dicendum, ne damnum aedibus alienis detur.

Dig. 43.23.1.15

Ulpianus 71 ad ed.

Deinde ait praetor: " quod in cloaca publica factum sive ea immissum habes, quo usus eius deterior sit fiat, restituas. item ne quid fiat immittaturve, interdicam".

Dig. 43.23.1.16

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum ad publicas cloacas pertinet, ne quid ad cloacam immittas neve facias, quo usus deterior sit neve fiat.

Dig. 43.23.2

Venonius 1 interd.

Quamquam de reficienda cloaca, non etiam de nova facienda hoc interdicto comprehendatur, tamen aeque interdicendum labeo ait, ne facienti cloacam vis fiat, quia eadem utilitas sit: praetorem enim sic interdixisse, ne vis fieret, quo minus cloacam in publico facere liceret: idque ofilio et trebatio placuisse. ipse dicendum ait, ut ne factam cloacam purgare et restituere permittendum sit per interdictum, novam vero facere is demum concedere debeat, cui viarum publicarum cura sit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License